Haller's Concordance: ADPREHENDENT
- adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii Dt. 21:19
- venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris Dt. 28:2
- quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te Dt. 28:15
- et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi Dt. 28:45
- omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae Pr. 2:19
- noli facere mala et non te adprehendent Sir. 7:1
- homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo Sir. 15:7
- et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum Isa. 4:1
- quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem Jer. 13:21
- arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon Jer. 50:42
- haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est Zach. 8:23