Haller's Concordance: ERUIT
- angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram Gen. 48:16
- alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis Ex. 18:4
- et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti Ex. 18:10
- si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit Ex. 21:26
- nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum Judg. 8:34
- et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter 1 Ki. 12:11
- congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius 1 Ki. 14:48
- et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit 1 Ki. 17:37
- eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruit 1 Ki. 30:18
- respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia 2 Ki. 4:9
- iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia 3 Ki. 1:29
- quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa Ps. 116:8
- qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo Ps. 144:10
- oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem Jer. 39:7
- et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius Jer. 52:11
- Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. Dan. A:65
- Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. Dan. 3:28
- et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit 2 Pet. 2:7