Haller's Concordance: ESSES
- cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti Gen. 3:11
- et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel 1 Ki. 15:17
- et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel 2 Ki. 7:8
- nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel 1 Par. 17:7
- indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo Tob. 4:21
- sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras Job 38:21
- transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive Ezec. 16:6
- dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te Jn. 1:48
- amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis Jn. 21:18
- quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es Rom. 11:17
- scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus Apoc. 3:15
- et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias. 3 Esd. 9:21