Haller's Concordance: ESSETIS
- eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei Lev. 20:26
- quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis Wis. 6:5
- dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet Jn. 9:41
- cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae Rom. 6:20
- scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 1 Cor. 12:2
- scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 2 Cor. 8:9
- et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris Eph. 2:1
- et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis Col. 1:21
- et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta Col. 2:13
- haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum, 4 Esd. 1:22
- ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem? 4 Esd. 1:29