Haller's Concordance: EST
- dixitque Deus fiat lux et facta est lux Gen. 1:3
- appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus Gen. 1:5
- et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita Gen. 1:7
- vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus Gen. 1:8
- dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita Gen. 1:9
- et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita Gen. 1:11
- factumque est vespere et mane dies tertius Gen. 1:13
- ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita Gen. 1:15
- et factum est vespere et mane dies quartus Gen. 1:19
- et factum est vespere et mane dies quintus Gen. 1:23
- dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita Gen. 1:24
- et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita Gen. 1:30
- viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus Gen. 1:31
- formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem Gen. 2:7
- nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum Gen. 2:11
- et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus Gen. 2:12
- et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae Gen. 2:13
- nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates Gen. 2:14
- dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui Gen. 2:18
- formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius Gen. 2:19
- dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est Gen. 2:23
- de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur Gen. 3:3
- et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum Gen. 3:22
- emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est Gen. 3:23
- factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino Gen. 4:3
- ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius Gen. 4:5
- et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum Gen. 4:9
- dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear Gen. 4:13
- sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini Gen. 4:26
- hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum Gen. 5:1
- et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est Gen. 5:5
- et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est Gen. 5:8
- factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est Gen. 5:11
- et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est Gen. 5:14
- et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est Gen. 5:17
- et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est Gen. 5:20
- et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est Gen. 5:27
- et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Gen. 5:31
- dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum Gen. 6:3
- corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate Gen. 6:11
- dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra Gen. 6:13
- ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur Gen. 6:17
- et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii Gen. 7:7
- et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus Gen. 7:12
- in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam Gen. 7:13
- factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Gen. 7:17
- consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines Gen. 7:21
- et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt Gen. 7:22
- quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam Gen. 8:9
- expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum Gen. 8:12
- mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra Gen. 8:14
- locutus est autem Deus ad Noe dicens Gen. 8:15
- egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo Gen. 8:18
- odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci Gen. 8:21
- quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo Gen. 9:6
- et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae Gen. 9:10
- dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas Gen. 9:12
- eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Gen. 9:16
- erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan Gen. 9:18
- tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram Gen. 9:19
- bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo Gen. 9:21
- et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est Gen. 9:29
- de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale Gen. 10:11
- Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna Gen. 10:12
- at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber Gen. 10:24
- et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem Gen. 10:30
- et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant Gen. 11:6
- et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum Gen. 11:9
- mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum Gen. 11:28
- et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran Gen. 11:32
- egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran Gen. 12:4
- facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra Gen. 12:10
- et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt Gen. 12:12
- et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis Gen. 12:15
- vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset Gen. 12:18
- reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai Gen. 13:3
- unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra Gen. 13:7
- ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam Gen. 13:9
- Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis Gen. 13:12
- dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem Gen. 13:14
- movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino Gen. 13:18
- factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium Gen. 14:1
- inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor Gen. 14:2
- omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis Gen. 14:3
- et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine Gen. 14:6
- reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar Gen. 14:7
- et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri Gen. 14:8
- quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan Gen. 14:14
- et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci Gen. 14:15
- egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis Gen. 14:17
- his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis Gen. 15:1
- statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem Gen. 15:4
- credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam Gen. 15:6
- dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis Gen. 15:13
- cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas Gen. 15:17
- qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam Gen. 16:4
- cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit Gen. 16:6
- cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur Gen. 16:7
- propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad Gen. 16:14
- hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum Gen. 17:10
- eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius Gen. 17:26
- cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est Gen. 18:9
- quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo Gen. 18:12
- numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium Gen. 18:14
- negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti Gen. 18:15
- scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Gen. 18:19
- dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis Gen. 18:20
- descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam Gen. 18:21
- absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Gen. 18:25
- rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta Gen. 18:29
- abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum Gen. 18:33
- egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui Gen. 19:14
- et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Gen. 19:17
- est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea Gen. 19:20
- festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor Gen. 19:22
- sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor Gen. 19:23
- respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis Gen. 19:26
- intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum Gen. 19:28
- cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat Gen. 19:29
- dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae Gen. 19:31
- dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit Gen. 19:33
- peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem Gen. 19:37
- minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie Gen. 19:38
- profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris Gen. 20:1
- dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam Gen. 20:2
- nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc Gen. 20:5
- nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt Gen. 20:7
- statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde Gen. 20:8
- respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam Gen. 20:11
- alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem Gen. 20:12
- et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita Gen. 20:15
- visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est Gen. 21:1
- cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac Gen. 21:5
- crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius Gen. 21:8
- sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est Gen. 21:13
- exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est Gen. 21:17
- et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius Gen. 21:20
- eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis Gen. 21:22
- idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt Gen. 21:31
- dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti Gen. 22:7
- benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 22:17
- reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi Gen. 22:19
- his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo Gen. 22:20
- ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham Gen. 22:23
- et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam Gen. 23:2
- cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens Gen. 23:3
- nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum Gen. 23:11
- et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo Gen. 23:13
- domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum Gen. 23:15
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan Gen. 23:19
- et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth Gen. 23:20
- Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo Gen. 24:7
- igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo Gen. 24:14
- dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum Gen. 24:23
- et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum Gen. 24:25
- habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons Gen. 24:29
- cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae Gen. 24:30
- et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere Gen. 24:33
- et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos Gen. 24:35
- et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei Gen. 24:44
- responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui Gen. 24:50
- en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus Gen. 24:51
- initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum Gen. 24:54
- eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi Gen. 24:62
- et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se Gen. 24:65
- at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae Gen. 25:4
- filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem Gen. 25:6
- et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum Gen. 25:8
- et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre Gen. 25:9
- quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius Gen. 25:10
- anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum Gen. 25:17
- deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae Gen. 25:21
- qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob Gen. 25:25
- quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis Gen. 25:27
- ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom Gen. 25:30
- qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem Gen. 26:7
- et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam Gen. 26:9
- et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est Gen. 26:13
- sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam Gen. 26:20
- locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis Gen. 26:27
- unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem Gen. 26:33
- accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau Gen. 27:22
- accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus Gen. 27:27
- expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus Gen. 27:33
- at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem Gen. 27:36
- et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo Gen. 28:4
- cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam Gen. 28:16
- pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli Gen. 28:17
- sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo Gen. 29:6
- dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite Gen. 29:7
- et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit Gen. 29:11
- respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me Gen. 29:19
- dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam Gen. 29:21
- et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi Gen. 29:25
- respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias Gen. 29:26
- redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa Gen. 30:16
- modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae Gen. 30:30
- et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum Gen. 30:35
- tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius Gen. 30:37
- factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa Gen. 30:39
- ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos Gen. 30:43
- postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus Gen. 31:1
- eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui Gen. 31:19
- nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob Gen. 31:22
- qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad Gen. 31:23
- ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est Gen. 31:35
- dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis Gen. 31:48
- si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit Gen. 31:50
- Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum Gen. 31:55
- quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra Gen. 32:2
- dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur Gen. 32:8
- ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob Gen. 32:27
- vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea Gen. 32:30
- ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede Gen. 32:31
- currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit Gen. 33:4
- respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei Gen. 33:15
- reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir Gen. 33:16
- et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula Gen. 33:17
- transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum Gen. 33:18
- egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius Gen. 34:1
- et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit Gen. 34:3
- locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem Gen. 34:8
- et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam Gen. 34:10
- non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos Gen. 34:14
- unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes Gen. 34:22
- et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis Gen. 34:25
- interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum Gen. 35:1
- dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem Gen. 35:4
- venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo Gen. 35:6
- eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus Gen. 35:8
- apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei Gen. 35:9
- egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae Gen. 35:18
- mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem Gen. 35:19
- erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem Gen. 35:20
- venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac Gen. 35:27
- consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui Gen. 35:29
- hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom Gen. 36:1
- habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom Gen. 36:8
- isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom Gen. 36:19
- et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui Gen. 36:24
- mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra Gen. 36:33
- dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum Gen. 36:43
- habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus Gen. 37:1
- non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo Gen. 37:22
- melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius Gen. 37:27
- quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph Gen. 37:33
- scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore Gen. 37:34
- viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam Gen. 38:2
- fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est Gen. 38:7
- evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas Gen. 38:12
- nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves Gen. 38:13
- quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur Gen. 38:15
- et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus Gen. 38:19
- interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix Gen. 38:21
- reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum Gen. 38:22
- ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur Gen. 38:24
- qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam Gen. 38:26
- illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares Gen. 38:29
- postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara Gen. 38:30
- igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat Gen. 39:1
- nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum Gen. 39:9
- et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras Gen. 39:12
- vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem Gen. 39:14
- et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi Gen. 39:17
- his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde Gen. 39:19
- sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra Gen. 40:7
- qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis Gen. 40:8
- respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt Gen. 40:12
- respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt Gen. 40:18
- exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis Gen. 40:20
- et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui Gen. 40:23
- audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce Gen. 41:13
- cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere Gen. 41:15
- quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat Gen. 41:24
- respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni Gen. 41:25
- quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram Gen. 41:30
- quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur Gen. 41:32
- et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia Gen. 41:36
- locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit Gen. 41:38
- omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est Gen. 41:48
- et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis Gen. 42:8
- qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos Gen. 42:10
- quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis Gen. 42:12
- et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super Gen. 42:13
- hoc est ait quod locutus sum exploratores estis Gen. 42:14
- avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos Gen. 42:24
- dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus Gen. 42:28
- locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae Gen. 42:30
- duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan Gen. 42:32
- dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt Gen. 42:36
- at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
- igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum Gen. 43:11
- sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris Gen. 43:22
- igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram Gen. 43:26
- at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit Gen. 43:27
- qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum Gen. 43:28
- adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
- quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium Gen. 43:32
- scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita Gen. 44:2
- scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis Gen. 44:5
- fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est Gen. 44:6
- pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum Gen. 44:8
- primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt Gen. 44:14
- cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus Gen. 44:16
- respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum Gen. 44:17
- et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Gen. 44:20
- cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus Gen. 44:24
- egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet Gen. 44:28
- non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam Gen. 44:34
- biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti Gen. 45:6
- osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum Gen. 45:15
- auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius Gen. 45:16
- filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta Gen. 46:27
- et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me Gen. 46:31
- cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum Gen. 46:33
- ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen Gen. 47:4
- terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum Gen. 47:6
- et benedicto rege egressus est foras Gen. 47:10
- veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus Gen. 47:18
- qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi Gen. 47:25
- ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit Gen. 47:26
- habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis Gen. 47:27
- his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit Gen. 48:1
- dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo Gen. 48:2
- et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi Gen. 48:3
- mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem Gen. 48:7
- et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum Gen. 48:13
- videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse Gen. 48:17
- dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius Gen. 48:18
- non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium Gen. 49:10
- vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens Gen. 49:15
- sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel Gen. 49:24
- omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis Gen. 49:28
- et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei Gen. 49:29
- ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet Gen. 49:31
- finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum Gen. 49:33
- et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis Gen. 50:4
- habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica Gen. 50:9
- veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Gen. 50:10
- quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti Gen. 50:11
- reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre Gen. 50:14
- quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus Gen. 50:15
- nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus Gen. 50:21
- quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob Gen. 50:24
- mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto Gen. 50:26
- quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis Ex. 1:18
- bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis Ex. 1:20
- egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae Ex. 2:1
- aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est Ex. 2:6
- qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
- audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum Ex. 2:15
- at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem Ex. 2:20
- post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus Ex. 2:23
- at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est Ex. 3:5
- ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis Ex. 3:13
- dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos Ex. 3:14
- dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione Ex. 3:15
- dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga Ex. 4:2
- ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses Ex. 4:3
- dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam Ex. 4:4
- dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego Ex. 4:11
- abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Ex. 4:18
- tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua Ex. 4:20
- dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum Ex. 4:27
- locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo Ex. 4:30
- at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam Ex. 5:2
- dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus Ex. 5:5
- dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas Ex. 5:12
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus Ex. 6:2
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 6:10
- locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti Ex. 6:13
- iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas Ex. 6:26
- in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti Ex. 6:28
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi Ex. 6:29
- ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum Ex. 7:10
- induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 7:13
- dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum Ex. 7:14
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem Ex. 7:17
- feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem Ex. 7:20
- feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 7:22
- avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice Ex. 7:23
- qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster Ex. 8:10
- feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti Ex. 8:17
- et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus Ex. 8:19
- faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae Ex. 8:22
- fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis Ex. 8:24
- et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum Ex. 8:32
- et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum Ex. 9:7
- induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen Ex. 9:12
- en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus Ex. 9:18
- et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est Ex. 9:24
- ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra Ex. 9:29
- linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret Ex. 9:31
- et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi Ex. 9:35
- et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone Ex. 10:6
- ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri Ex. 10:9
- et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis Ex. 10:10
- operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto Ex. 10:15
- egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum Ex. 10:18
- et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum Ex. 11:5
- eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est Ex. 11:6
- descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur Ex. 11:8
- sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni Ex. 12:4
- sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini Ex. 12:11
- fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane Ex. 12:22
- cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas Ex. 12:25
- et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio Ex. 12:26
- dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit Ex. 12:27
- factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum Ex. 12:29
- surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus Ex. 12:30
- quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti Ex. 12:41
- nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis Ex. 12:42
- dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo Ex. 12:43
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 13:1
- narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto Ex. 13:8
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis Ex. 13:14
- igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum Ex. 13:17
- sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti Ex. 13:18
- locutus est autem Dominus ad Mosen dicens Ex. 14:1
- loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare Ex. 14:2
- dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum Ex. 14:3
- et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis Ex. 14:5
- induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa Ex. 14:8
- nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine Ex. 14:12
- et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum Ex. 14:13
- cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua Ex. 14:21
- cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
- tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare Ex. 15:1
- fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum Ex. 15:2
- ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius Ex. 15:19
- quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare Ex. 15:21
- et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem Ex. 15:23
- dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus Ex. 15:26
- profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti Ex. 16:1
- et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum Ex. 16:8
- locutus est autem Dominus ad Mosen dicens Ex. 16:11
- factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum Ex. 16:13
- quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum Ex. 16:15
- hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis Ex. 16:16
- qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses Ex. 16:20
- in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi Ex. 16:22
- qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane Ex. 16:23
- feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo Ex. 16:24
- dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro Ex. 16:25
- sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur Ex. 16:26
- dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti Ex. 16:32
- gomor autem decima pars est oephi Ex. 16:36
- igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo Ex. 17:1
- manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis Ex. 17:12
- qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum Ex. 18:7
- laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum Ex. 18:9
- quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam Ex. 18:14
- stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere Ex. 18:18
- si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra Ex. 19:5
- responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:8
- locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos Ex. 20:1
- non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra Ex. 20:4
- septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas Ex. 20:10
- qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat Ex. 21:13
- sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est Ex. 21:21
- dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit Ex. 21:34
- si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet Ex. 22:4
- si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet Ex. 22:13
- ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum Ex. 22:27
- observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo Ex. 23:21
- venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus Ex. 24:3
- adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes Ex. 24:7
- ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his Ex. 24:8
- et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est Ex. 24:10
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 25:1
- utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca Ex. 25:20
- inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est Ex. 25:40
- quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi Ex. 26:12
- et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens Ex. 26:13
- et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est Ex. 26:30
- facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine Ex. 27:1
- non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est Ex. 27:8
- in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel Ex. 27:21
- indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo Ex. 29:5
- sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare Ex. 29:13
- et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei Ex. 29:18
- cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus Ex. 29:21
- tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum Ex. 29:22
- tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini Ex. 29:23
- suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est Ex. 29:25
- sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Ex. 29:26
- quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Ex. 29:28
- hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter Ex. 29:38
- habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent Ex. 30:2
- et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino Ex. 30:10
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 30:11
- susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum Ex. 30:16
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 30:17
- locutusque est Dominus ad Mosen Ex. 30:22
- dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta Ex. 30:23
- caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis Ex. 30:32
- talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino Ex. 30:37
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 31:1
- tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi Ex. 31:7
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Ex. 31:12
- loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos Ex. 31:13
- custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui Ex. 31:14
- sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur Ex. 31:15
- custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum Ex. 31:16
- quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est Ex. 32:5
- locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti Ex. 32:7
- placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum Ex. 32:14
- et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte Ex. 32:15
- qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio Ex. 32:18
- quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Ex. 32:24
- et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi Ex. 32:26
- facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro Ex. 32:30
- locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam Ex. 33:1
- et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via Ex. 33:3
- audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo Ex. 33:4
- et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram Ex. 33:21
- qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem Ex. 34:7
- festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans Ex. 34:8
- ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas Ex. 34:9
- noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator Ex. 34:14
- vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est Ex. 34:31
- et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens Ex. 35:4
- quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit Ex. 35:11
- vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 35:20
- viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est Ex. 35:23
- dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est Ex. 36:5
- iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis Ex. 36:6
- contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas Ex. 36:27
- fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine Ex. 37:6
- omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii Ex. 38:24
- oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum Ex. 38:25
- perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi Ex. 39:31
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Ex. 40:1
- igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum Ex. 40:17
- vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens Lev. 1:1
- loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas Lev. 1:2
- immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi Lev. 1:5
- quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret Lev. 1:10
- dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis Lev. 1:12
- confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino Lev. 1:17
- quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini Lev. 2:10
- fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est Lev. 2:15
- et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est Lev. 3:3
- cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis Lev. 3:10
- duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis Lev. 3:15
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 4:1
- si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino Lev. 4:3
- ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi Lev. 4:7
- duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis Lev. 4:9
- quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est Lev. 4:13
- inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii Lev. 4:16
- ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii Lev. 4:18
- ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis Lev. 4:21
- ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est Lev. 4:24
- ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti Lev. 4:29
- si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam Lev. 5:1
- anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit Lev. 5:2
- et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est Lev. 5:9
- quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est Lev. 5:11
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 5:14
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 6:1
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 6:8
- praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit Lev. 6:9
- ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari Lev. 6:13
- haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari Lev. 6:14
- tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino Lev. 6:15
- mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur Lev. 6:18
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 6:19
- haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere Lev. 6:20
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 6:24
- loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est Lev. 6:25
- vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua Lev. 6:28
- omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est Lev. 6:29
- haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est Lev. 7:1
- duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis Lev. 7:4
- et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto Lev. 7:5
- omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est Lev. 7:6
- haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino Lev. 7:11
- si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est Lev. 7:16
- anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis Lev. 7:20
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 7:22
- adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios Lev. 7:24
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 7:28
- loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius Lev. 7:29
- haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur Lev. 7:35
- ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis Lev. 7:37
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 8:1
- ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri Lev. 8:5
- sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur Lev. 8:34
- die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est Lev. 8:35
- feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi Lev. 8:36
- ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius Lev. 9:6
- dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron Lev. 10:3
- locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
- vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi Lev. 10:7
- vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras Lev. 10:9
- doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi Lev. 10:11
- locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est Lev. 10:12
- comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi Lev. 10:13
- pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lev. 10:14
- cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini Lev. 10:17
- praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi Lev. 10:18
- respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri Lev. 10:19
- locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lev. 11:1
- chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est Lev. 11:5
- haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis Lev. 11:9
- comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum Lev. 11:22
- vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lev. 11:33
- quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est Lev. 11:42
- ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra Lev. 11:46
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 12:1
- qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam Lev. 12:7
- locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lev. 13:1
- homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius Lev. 13:2
- qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur Lev. 13:3
- et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit Lev. 13:6
- quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum Lev. 13:7
- lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est Lev. 13:11
- tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est Lev. 13:15
- caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum Lev. 13:18
- qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere Lev. 13:20
- quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus Lev. 13:21
- sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit Lev. 13:23
- considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est Lev. 13:25
- sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae Lev. 13:28
- et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est Lev. 13:30
- et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis Lev. 13:32
- non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est Lev. 13:36
- vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est Lev. 13:40
- et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est Lev. 13:41
- et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio Lev. 13:43
- omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra Lev. 13:46
- in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est Lev. 13:48
- et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa Lev. 13:51
- praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis Lev. 13:54
- sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet Lev. 13:56
- ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari Lev. 13:59
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 14:1
- hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem Lev. 14:2
- praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum Lev. 14:4
- quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet Lev. 14:7
- immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est Lev. 14:13
- adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis Lev. 14:14
- quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto Lev. 14:17
- quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium Lev. 14:21
- tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto Lev. 14:28
- reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum Lev. 14:29
- hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui Lev. 14:32
- locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lev. 14:33
- ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea Lev. 14:35
- iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo Lev. 14:40
- ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus Lev. 14:44
- qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum Lev. 14:46
- quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate Lev. 14:48
- ista est lex omnis leprae et percussurae Lev. 14:54
- locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lev. 15:1
- si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:8
- omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:11
- docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos Lev. 15:31
- ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu Lev. 15:32
- locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt Lev. 16:1
- et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum Lev. 16:2
- ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur Lev. 16:13
- cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi Lev. 16:15
- et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum Lev. 16:16
- cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum Lev. 16:18
- et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare Lev. 16:25
- vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lev. 16:27
- sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua Lev. 16:31
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 17:1
- loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens Lev. 17:2
- quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit Lev. 17:11
- homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra Lev. 17:13
- anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit Lev. 17:14
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 18:1
- turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius Lev. 18:7
- turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est Lev. 18:8
- turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis Lev. 18:9
- turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est Lev. 18:10
- turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis Lev. 18:11
- turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui Lev. 18:12
- turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius Lev. 18:15
- turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est Lev. 18:16
- turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est Lev. 18:17
- cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est Lev. 18:22
- cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est Lev. 18:23
- et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos Lev. 18:25
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 19:1
- non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo Lev. 19:15
- leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris Lev. 19:19
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 20:1
- qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
- nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque Lev. 21:2
- et sorore virgine quae non est nupta viro Lev. 21:3
- scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo Lev. 21:7
- pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet Lev. 21:10
- nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus Lev. 21:12
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 21:16
- locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata Lev. 21:24
- locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 22:1
- dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus Lev. 22:3
- et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus Lev. 22:5
- et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est Lev. 22:7
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 22:17
- omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis Lev. 22:24
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 22:26
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 23:1
- sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris Lev. 23:3
- mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est Lev. 23:5
- et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis Lev. 23:6
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 23:9
- panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris Lev. 23:14
- usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino Lev. 23:16
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 23:23
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 23:26
- omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester Lev. 23:28
- sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra Lev. 23:32
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 23:33
- et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo Lev. 23:36
- a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies Lev. 23:39
- et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis Lev. 23:42
- locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel Lev. 23:44
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Lev. 24:1
- eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo Lev. 24:9
- ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite Lev. 24:10
- cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan Lev. 24:11
- qui locutus est ad Mosen Lev. 24:13
- qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima Lev. 24:18
- locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi Lev. 24:23
- locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens Lev. 25:1
- quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est Lev. 25:5
- numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem Lev. 25:8
- sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam Lev. 25:10
- quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis Lev. 25:11
- terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis Lev. 25:23
- conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam Lev. 25:27
- suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est Lev. 25:34
- si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum Lev. 25:52
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lev. 27:1
- et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino Lev. 27:10
- quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum Lev. 27:27
- non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur Lev. 27:33
- locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens Num. 1:1
- tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini Num. 1:2
- de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:20
- de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum Num. 1:22
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 1:48
- locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Num. 2:1
- haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai Num. 3:1
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 3:5
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 3:11
- meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus Num. 3:13
- locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens Num. 3:14
- quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum Num. 3:22
- castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur Num. 3:38
- locutusque est Dominus ad Mosen Num. 3:44
- locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Num. 4:1
- hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum Num. 4:4
- ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes Num. 4:14
- locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Num. 4:17
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 4:21
- hoc est officium familiae Gersonitarum Num. 4:24
- cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii Num. 4:26
- hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis Num. 4:28
- hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis Num. 4:33
- hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi Num. 4:37
- hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini Num. 4:41
- hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi Num. 4:45
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 5:1
- praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo Num. 5:2
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 5:5
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 5:11
- dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro Num. 5:13
- si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur Num. 5:14
- adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium Num. 5:15
- quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo Num. 5:27
- ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit Num. 5:29
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 6:1
- nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est Num. 6:7
- et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius Num. 6:12
- ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis Num. 6:13
- tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum Num. 6:18
- susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Num. 6:20
- ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae Num. 6:21
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 6:22
- factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius Num. 7:1
- igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare Num. 7:10
- et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab Num. 7:17
- et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon Num. 7:29
- haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim Num. 7:84
- ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii Num. 7:85
- mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti Num. 7:86
- hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est Num. 7:88
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 8:1
- haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum Num. 8:4
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 8:5
- ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est Num. 8:22
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 8:23
- haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis Num. 8:24
- locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens Num. 9:1
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 9:9
- si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit Num. 9:13
- igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane Num. 9:15
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 10:1
- quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt Num. 10:7
- anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis Num. 10:11
- depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari Num. 10:17
- dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli Num. 10:29
- cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi Num. 10:32
- interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem Num. 11:1
- cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis Num. 11:2
- anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man Num. 11:6
- audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est Num. 11:10
- non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est Num. 11:14
- sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto Num. 11:20
- cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur Num. 11:23
- descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt Num. 11:25
- reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra Num. 11:30
- vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Num. 11:34
- locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam Num. 12:1
- et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus Num. 12:2
- statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi Num. 12:4
- at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est Num. 12:7
- ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra Num. 12:12
- exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria Num. 12:15
- profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan Num. 12:16
- ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 13:1
- considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures Num. 13:18
- ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est Num. 13:22
- qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel Num. 13:24
- venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae Num. 13:26
- alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est Num. 13:31
- detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est Num. 13:32
- utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum Num. 14:3
- et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est Num. 14:7
- nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere Num. 14:9
- feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est Num. 14:12
- servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam Num. 14:24
- locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Num. 14:26
- locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis Num. 14:39
- et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus Num. 14:40
- nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris Num. 14:42
- descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma Num. 14:45
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 15:1
- locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 15:16
- quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen Num. 15:22
- et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam Num. 15:26
- factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati Num. 15:32
- cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus Num. 15:36
- cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini Num. 16:3
- num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei Num. 16:9
- et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum Num. 16:11
- numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri Num. 16:13
- confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum Num. 16:31
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 16:36
- ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen Num. 16:40
- dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit Num. 16:46
- et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit Num. 16:48
- reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus Num. 16:50
- et locutus est Dominus ad Mosen dicens Num. 17:1
- locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron Num. 17:6
- locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna Num. 18:8
- in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi Num. 18:10
- primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:11
- universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:13
- quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias Num. 18:15
- omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis Num. 18:19
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 18:25
- praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae Num. 18:26
- et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii Num. 18:31
- locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Num. 19:1
- ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum Num. 19:2
- colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est Num. 19:9
- omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum Num. 19:13
- ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus Num. 19:14
- si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus Num. 19:20
- veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco Num. 20:1
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 20:7
- haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis Num. 20:13
- et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi Num. 20:16
- dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus Num. 20:19
- at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti Num. 20:20
- cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom Num. 20:22
- ubi locutus est Dominus ad Mosen Num. 20:23
- exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema Num. 21:3
- et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet Num. 21:8
- quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos Num. 21:13
- ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam Num. 21:16
- de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum Num. 21:20
- qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum Num. 21:23
- a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum Num. 21:24
- ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon Num. 21:28
- profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est Num. 22:1
- misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me Num. 22:5
- veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris Num. 22:6
- dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum Num. 22:11
- dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est Num. 22:12
- surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis Num. 22:21
- et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum Num. 22:22
- aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio Num. 22:28
- cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria Num. 22:32
- quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon Num. 22:36
- mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi Num. 22:41
- dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis Num. 23:11
- reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus Num. 23:17
- non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit Num. 23:19
- non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo Num. 23:21
- Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis Num. 23:22
- non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus Num. 23:23
- adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus Num. 24:3
- dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius Num. 24:4
- Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis Num. 24:8
- sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus Num. 24:15
- vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum Num. 24:21
- adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus Num. 24:23
- surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit Num. 24:25
- morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab Num. 25:1
- initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus Num. 25:3
- ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel Num. 25:8
- Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo Num. 25:11
- et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel Num. 25:13
- erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis Num. 25:14
- porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum Num. 25:15
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 25:16
- quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor Num. 25:18
- postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem Num. 26:1
- a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus Num. 26:4
- hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta Num. 26:7
- et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum Num. 26:10
- de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum Num. 26:29
- ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta Num. 26:51
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 26:52
- hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum Num. 26:57
- qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum Num. 26:59
- hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho Num. 26:63
- pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri Num. 27:3
- dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum Num. 27:18
- holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini Num. 28:6
- in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos Num. 28:11
- et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino Num. 28:13
- et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos Num. 28:21
- mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum Num. 29:1
- et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus Num. 29:14
- die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis Num. 29:35
- et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus Num. 30:1
- mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit Num. 30:3
- quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit Num. 30:4
- istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo Num. 30:16
- locutusque est Dominus ad Mosen dicens Num. 31:1
- dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam Num. 31:5
- nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus Num. 31:16
- ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate Num. 31:17
- Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi Num. 31:21
- dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta Num. 31:36
- de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis Num. 31:43
- terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima Num. 32:4
- cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus Num. 32:7
- responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus Num. 32:31
- Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair Num. 32:41
- et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis Num. 33:6
- inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades Num. 33:36
- ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis Num. 33:38
- et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum Num. 33:44
- ubi locutus est Dominus ad Mosen Num. 33:50
- locutus est Dominus ad Mosen Num. 34:1
- pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum Num. 34:3
- id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Num. 34:15
- haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 35:1
- id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis Num. 35:7
- si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur Num. 35:16
- liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur Num. 35:25
- fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit Num. 35:27
- non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur Num. 35:31
- atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat Num. 36:4
- respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est Num. 36:5
- et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus Num. 36:6
- haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
- quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis Dt. 1:3
- Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis Dt. 1:6
- Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est Dt. 1:11
- tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere Dt. 1:14
- praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus Dt. 1:16
- nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam Dt. 1:17
- dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis Dt. 1:20
- vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas Dt. 1:21
- sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis Dt. 1:25
- quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi Dt. 1:28
- Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis Dt. 1:30
- qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis Dt. 1:33
- praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum Dt. 1:36
- itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma Dt. 1:44
- locutus est Dominus ad me dicens Dt. 2:17
- terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim Dt. 2:20
- alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum Dt. 2:28
- sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis Dt. 2:29
- egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa Dt. 2:32
- ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis Dt. 2:36
- itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai Dt. 3:1
- dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon Dt. 3:2
- solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus Dt. 3:11
- terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad Dt. 3:12
- Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem Dt. 3:14
- et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon Dt. 3:16
- et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem Dt. 3:17
- donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis Dt. 3:20
- Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae Dt. 3:24
- iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me Dt. 3:26
- et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis Dt. 4:1
- et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna Dt. 4:6
- nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris Dt. 4:7
- quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros Dt. 4:8
- diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos Dt. 4:10
- locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis Dt. 4:12
- custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis Dt. 4:15
- vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die Dt. 4:20
- iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis Dt. 4:21
- quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator Dt. 4:24
- atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus Dt. 4:27
- quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis Dt. 4:31
- interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est Dt. 4:32
- ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum Dt. 4:35
- custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 4:40
- Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse Dt. 4:43
- ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel Dt. 4:44
- et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto Dt. 4:45
- ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon Dt. 4:48
- facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis Dt. 5:4
- septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu Dt. 5:14
- honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 5:16
- haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi Dt. 5:22
- quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere Dt. 5:26
- audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem Dt. 6:3
- audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est Dt. 6:4
- et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis Dt. 6:18
- ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est Dt. 6:19
- praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie Dt. 6:24
- non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores Dt. 7:7
- et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes Dt. 7:9
- devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui Dt. 7:16
- non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis Dt. 7:21
- sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui Dt. 7:25
- nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est Dt. 7:26
- vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est Dt. 8:4
- et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui Dt. 8:16
- scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi Dt. 9:3
- neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 9:5
- deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est Dt. 9:10
- peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit Dt. 9:21
- ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine Dt. 9:28
- scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi Dt. 10:4
- filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Dt. 10:6
- quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus Dt. 10:9
- en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt Dt. 10:14
- et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur Dt. 10:15
- quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera Dt. 10:17
- ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui Dt. 10:21
- multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem Dt. 11:9
- terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae Dt. 11:10
- sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias Dt. 11:11
- iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis Dt. 11:17
- nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis Dt. 11:25
- qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul Dt. 11:30
- vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam Dt. 11:31
- haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris Dt. 12:1
- neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis Dt. 12:9
- transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis Dt. 12:10
- in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino Dt. 12:11
- sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes Dt. 12:15
- quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua Dt. 12:20
- hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus Dt. 12:23
- observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui Dt. 12:28
- et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis Dt. 13:2
- propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui Dt. 13:5
- si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui Dt. 13:6
- quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui Dt. 13:18
- hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram Dt. 14:4
- omne quod mundum est comedite Dt. 14:20
- quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae Dt. 14:21
- et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua Dt. 14:27
- quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini Dt. 15:2
- et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem Dt. 15:4
- si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est Dt. 15:5
- si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum Dt. 15:7
- de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium Dt. 15:19
- non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane Dt. 16:4
- non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 16:5
- sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus Dt. 16:8
- et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi Dt. 16:11
- iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi Dt. 16:20
- non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui Dt. 17:1
- et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel Dt. 17:4
- et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis Dt. 18:2
- ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar Dt. 18:16
- quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus Dt. 18:21
- hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum Dt. 18:22
- cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus Dt. 19:1
- sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere Dt. 19:3
- haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur Dt. 19:4
- ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur Dt. 19:6
- cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est Dt. 19:8
- mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur Dt. 19:12
- stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis Dt. 19:17
- si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti Dt. 20:1
- quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
- duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam Dt. 20:5
- quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio Dt. 20:6
- quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam Dt. 20:7
- his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est Dt. 20:8
- si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo Dt. 20:11
- cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii Dt. 20:13
- quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum Dt. 20:19
- quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus Dt. 21:1
- et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae Dt. 21:4
- accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur Dt. 21:5
- et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est Dt. 21:6
- tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus Dt. 21:9
- et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua Dt. 21:13
- sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita Dt. 21:17
- dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis Dt. 21:20
- quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo Dt. 21:22
- non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem Dt. 21:23
- etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat Dt. 22:2
- non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec Dt. 22:5
- non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est Dt. 22:11
- quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas Dt. 22:20
- si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel Dt. 22:22
- sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus Dt. 22:25
- puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est Dt. 22:26
- non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem Dt. 23:2
- non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius Dt. 23:7
- non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum Dt. 23:18
- quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es Dt. 23:23
- non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam Dt. 24:4
- sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus Dt. 24:12
- non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est Dt. 24:14
- sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum Dt. 24:15
- cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris Dt. 25:19
- cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa Dt. 26:1
- et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis Dt. 26:5
- et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est Dt. 26:11
- loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii Dt. 26:13
- et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius Dt. 26:18
- et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est Dt. 26:19
- sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea Dt. 28:23
- nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum Dt. 28:58
- et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 28:63
- et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos Dt. 29:7
- ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 29:13
- vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant Dt. 29:17
- ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem Dt. 29:18
- et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa Dt. 29:24
- idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt Dt. 29:27
- et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis Dt. 30:9
- mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum Dt. 30:11
- neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est Dt. 30:13
- sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum Dt. 30:14
- et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis Dt. 30:20
- abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel Dt. 31:1
- Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus Dt. 31:3
- viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te Dt. 31:6
- et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas Dt. 31:8
- et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala Dt. 31:17
- ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos Dt. 31:18
- locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit Dt. 31:30
- haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te Dt. 32:6
- incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo Dt. 32:15
- vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae Dt. 32:19
- et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii Dt. 32:20
- ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos Dt. 32:21
- ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet Dt. 32:22
- gens absque consilio est et sine prudentia Dt. 32:28
- non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices Dt. 32:31
- mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora Dt. 32:35
- videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere Dt. 32:39
- venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun Dt. 32:44
- locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens Dt. 32:48
- ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte Dt. 32:49
- quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis Dt. 32:50
- haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam Dt. 33:1
- et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex Dt. 33:2
- haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit Dt. 33:7
- non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes Dt. 33:26
- dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam Dt. 34:4
- mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino Dt. 34:5
- Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt Dt. 34:7
- Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi Dt. 34:9
- et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei Josu. 1:1
- Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel Josu. 1:2
- ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josu. 1:9
- praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis Josu. 1:11
- donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum Josu. 1:15
- nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram Josu. 2:2
- hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est Josu. 2:7
- et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josu. 2:11
- et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum Josu. 3:10
- igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum Josu. 3:14
- postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel Josu. 5:1
- haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus Josu. 5:4
- qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto Josu. 5:5
- dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem Josu. 5:9
- solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum Josu. 5:15
- septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis Josu. 6:4
- et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat Josu. 6:13
- Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens Josu. 6:25
- fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est Josu. 6:27
- filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel Josu. 7:1
- cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi Josu. 7:2
- percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est Josu. 7:5
- peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua Josu. 7:11
- nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est Josu. 7:12
- surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere Josu. 7:13
- et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel Josu. 7:15
- surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda Josu. 7:16
- quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi Josu. 7:17
- congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie Josu. 7:26
- ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus Josu. 8:5
- quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae Josu. 8:14
- dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam Josu. 8:18
- sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas Josu. 8:31
- fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis Josu. 9:15
- qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus Josu. 9:24
- et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda Josu. 10:10
- tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon Josu. 10:12
- steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei Josu. 10:13
- reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae Josu. 10:15
- nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda Josu. 10:17
- reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est Josu. 10:21
- reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala Josu. 10:43
- egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis Josu. 11:4
- tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias Josu. 11:8
- cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis Josu. 11:23
- Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon Josu. 12:2
- et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga Josu. 12:3
- terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos Josu. 12:4
- rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus Josu. 12:9
- Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa Josu. 13:1
- ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon Josu. 13:9
- tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi Josu. 13:14
- fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba Josu. 13:16
- factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum Josu. 13:23
- deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est Josu. 13:24
- terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba Josu. 13:25
- in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam Josu. 13:27
- haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum Josu. 13:28
- cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida Josu. 13:30
- tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi Josu. 13:33
- hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel Josu. 14:1
- accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne Josu. 14:6
- concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum Josu. 14:10
- da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi Josu. 14:12
- atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel Josu. 14:14
- nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis Josu. 14:15
- et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel Josu. 15:7
- ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem Josu. 15:8
- pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum Josu. 15:9
- Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron Josu. 15:13
- atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum Josu. 15:15
- haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas Josu. 15:20
- et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor Josu. 15:25
- et Edenna Cariathsenna haec est Dabir Josu. 15:49
- Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum Josu. 15:54
- Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum Josu. 15:60
- et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem Josu. 16:5
- de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas Josu. 16:8
- cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan Josu. 17:1
- etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim Josu. 17:8
- ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim Josu. 17:15
- quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini Josu. 18:7
- atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris Josu. 18:13
- et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem Josu. 18:14
- descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel Josu. 18:16
- transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis Josu. 18:17
- et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem Josu. 18:18
- qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas Josu. 18:20
- et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas Josu. 18:28
- et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas Josu. 19:1
- omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas Josu. 19:8
- cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith Josu. 19:10
- ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam Josu. 19:11
- haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:16
- Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas Josu. 19:17
- haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:23
- haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:31
- et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem Josu. 19:33
- haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:39
- tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima Josu. 19:40
- et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis Josu. 19:41
- haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:48
- et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eis Josu. 20:1
- ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis Josu. 20:3
- decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda Josu. 20:7
- et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse Josu. 20:8
- egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim Josu. 21:4
- et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem Josu. 21:5
- porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim Josu. 21:6
- filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est Josu. 21:10
- et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus Josu. 21:16
- reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio Josu. 21:20
- filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha Josu. 21:34
- dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt Josu. 21:44
- quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josu. 22:4
- reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi Josu. 22:9
- haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes Josu. 22:16
- an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt Josu. 22:17
- quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josu. 22:19
- sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino Josu. 22:27
- absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius Josu. 22:29
- reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis Josu. 22:32
- Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est Josu. 23:5
- unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est Josu. 23:10
- en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum Josu. 23:14
- sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:15
- et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis Josu. 24:2
- et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster Josu. 24:18
- dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis Josu. 24:19
- et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro Josu. 24:27
- et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum Josu. 24:29
- sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas Josu. 24:30
- Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim Josu. 24:33
- dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est Judg. 1:7
- atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum Judg. 1:11
- filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo Judg. 1:16
- abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema Judg. 1:17
- postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit Judg. 1:28
- Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius Judg. 1:30
- habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius Judg. 1:35
- et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino Judg. 2:5
- mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum Judg. 2:8
- omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel Judg. 2:10
- sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt Judg. 2:15
- iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit Judg. 2:20
- et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est Judg. 2:21
- fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum Judg. 3:10
- quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez Judg. 3:11
- qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore Judg. 3:16
- cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant Judg. 3:18
- ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno Judg. 3:20
- per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo Judg. 3:24
- humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis Judg. 3:30
- nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor Judg. 4:12
- dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo Judg. 4:14
- dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est Judg. 4:20
- tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est Judg. 4:21
- Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis Judg. 5:4
- ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum Judg. 5:11
- duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:15
- quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:16
- de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt Judg. 5:20
- inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis Judg. 5:27
- humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian Judg. 6:6
- qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis Judg. 6:8
- dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian Judg. 6:13
- qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei Judg. 6:15
- ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei Judg. 6:19
- aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri Judg. 6:24
- nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide Judg. 6:25
- dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia Judg. 6:29
- quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius Judg. 6:31
- ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius Judg. 6:32
- misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei Judg. 6:35
- factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit Judg. 6:38
- igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi Judg. 7:1
- dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum Judg. 7:2
- loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt Judg. 7:3
- dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur Judg. 7:4
- respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius Judg. 7:14
- ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas Judg. 7:19
- dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes Judg. 8:1
- quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer Judg. 8:2
- dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian Judg. 8:5
- et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth Judg. 8:8
- dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent Judg. 8:21
- fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam Judg. 8:27
- humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon Judg. 8:28
- mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri Judg. 8:32
- postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum Judg. 8:33
- abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens Judg. 9:1
- loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum Judg. 9:2
- locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est Judg. 9:3
- et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est Judg. 9:5
- posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech Judg. 9:25
- clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei Judg. 9:28
- utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni Judg. 9:29
- Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde Judg. 9:30
- surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro Judg. 9:32
- egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco Judg. 9:35
- cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum Judg. 9:38
- qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis Judg. 9:40
- et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari Judg. 9:41
- sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech Judg. 9:42
- igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem Judg. 9:49
- Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal Judg. 9:57
- et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir Judg. 10:2
- habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad Judg. 10:4
- mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon Judg. 10:5
- adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad Judg. 10:8
- in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis Judg. 10:9
- quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim Judg. 10:11
- fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad Judg. 11:1
- qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus Judg. 11:10
- abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha Judg. 11:11
- et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam Judg. 11:12
- et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab Judg. 11:18
- qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat Judg. 11:20
- factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon Judg. 11:29
- percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel Judg. 11:33
- expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est Judg. 11:39
- ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam Judg. 12:1
- vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse Judg. 12:4
- iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad Judg. 12:7
- mortuusque est ac sepultus in Bethleem Judg. 12:10
- mortuusque est ac sepultus in Zabulon Judg. 12:12
- mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech Judg. 12:15
- oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est Judg. 13:8
- qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum Judg. 13:11
- dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te Judg. 13:17
- cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile Judg. 13:18
- cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis Judg. 14:3
- descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius Judg. 14:7
- quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas Judg. 14:12
- dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere Judg. 14:14
- putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor Judg. 15:2
- dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem eius Judg. 15:6
- igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus Judg. 15:9
- dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quae in nos operatus est Judg. 15:10
- inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros Judg. 15:15
- aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem Judg. 15:19
- abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam Judg. 16:1
- locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas Judg. 16:6
- latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius Judg. 16:9
- cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est Judg. 16:16
- tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines Judg. 16:17
- qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos Judg. 17:5
- interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero Judg. 17:9
- intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra Judg. 18:10
- profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis Judg. 18:11
- ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim Judg. 18:12
- cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel Judg. 18:19
- quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est Judg. 18:20
- qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est Judg. 18:24
- et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam Judg. 18:26
- quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus Judg. 19:2
- secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus Judg. 19:3
- et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter Judg. 19:4
- surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam Judg. 19:9
- cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa Judg. 19:12
- transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin Judg. 19:14
- qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere Judg. 19:18
- habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio Judg. 19:19
- illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo Judg. 19:22
- egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia Judg. 19:23
- cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam Judg. 19:28
- quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit Judg. 19:30
- et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est Judg. 20:5
- quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel Judg. 20:6
- et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est Judg. 20:12
- qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester Judg. 20:18
- et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus Judg. 20:34
- atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa Judg. 20:43
- quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia Judg. 20:45
- et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi Judg. 20:46
- quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis Judg. 21:3
- ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel Judg. 21:6
- idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse Judg. 21:8
- eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est Judg. 21:9
- et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel Judg. 21:17
- ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona Judg. 21:19
- cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est Judg. 21:22
- in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis Ruth 1:1
- et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis Ruth 1:3
- egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda Ruth 1:7
- det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt Ruth 1:9
- si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me Ruth 1:13
- elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Ruth 1:14
- cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea Ruth 1:15
- profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi Ruth 1:19
- quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens Ruth 1:20
- venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur Ruth 1:22
- dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec puella Ruth 2:5
- qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de regione moabitide Ruth 2:6
- et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est Ruth 2:7
- dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias Ruth 2:14
- collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios Ruth 2:17
- quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat Ruth 2:18
- dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur Ruth 2:19
- cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo Ruth 2:20
- cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi Ruth 2:22
- iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur Ruth 2:23
- postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi Ruth 3:1
- Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat Ruth 3:2
- et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos Ruth 3:8
- nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior Ruth 3:12
- quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane Ruth 3:13
- et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatem Ruth 3:15
- dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est Ruth 3:18
- ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit Ruth 4:1
- quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de regione moabitide Ruth 4:3
- quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam Ruth 4:4
- tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium Ruth 4:13
- dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in Israhel Ruth 4:14
- et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios Ruth 4:15
- vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David Ruth 4:17
- factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius 1 Ki. 1:12
- et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus 1 Ki. 1:19
- et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 1 Ki. 1:20
- exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 1 Ki. 2:1
- non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 1 Ki. 2:2
- nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 1 Ki. 2:3
- arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore 1 Ki. 2:4
- saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 1 Ki. 2:5
- visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum 1 Ki. 2:21
- nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 1 Ki. 2:24
- hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo 1 Ki. 2:34
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 1 Ki. 2:36
- factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre 1 Ki. 3:2
- et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi 1 Ki. 3:17
- indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat 1 Ki. 3:18
- egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec 1 Ki. 4:1
- et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 1 Ki. 4:3
- cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra 1 Ki. 4:5
- et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra 1 Ki. 4:6
- pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 1 Ki. 4:10
- et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees 1 Ki. 4:11
- cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas 1 Ki. 4:13
- et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli 1 Ki. 4:14
- et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi 1 Ki. 4:16
- respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est 1 Ki. 4:17
- cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis 1 Ki. 4:18
- et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo 1 Ki. 4:21
- et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei 1 Ki. 4:22
- adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius 1 Ki. 5:6
- videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum 1 Ki. 5:7
- qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi 1 Ki. 6:4
- quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt 1 Ki. 6:6
- nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi 1 Ki. 6:7
- et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum 1 Ki. 7:2
- factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel 1 Ki. 7:10
- tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus 1 Ki. 7:12
- et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel 1 Ki. 7:13
- factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel 1 Ki. 8:1
- nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos 1 Ki. 8:9
- et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum 1 Ki. 8:11
- et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 1 Ki. 8:21
- qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus 1 Ki. 9:6
- rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram 1 Ki. 9:8
- cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns 1 Ki. 9:11
- quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso 1 Ki. 9:12
- ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum 1 Ki. 9:13
- hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me 1 Ki. 9:16
- accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis 1 Ki. 9:18
- levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa 1 Ki. 9:24
- et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario 1 Ki. 9:25
- cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo 1 Ki. 10:2
- post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes 1 Ki. 10:5
- quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est 1 Ki. 10:7
- responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 10:12
- et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 1 Ki. 10:21
- et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi 1 Ki. 10:22
- locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam 1 Ki. 10:25
- et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis 1 Ki. 11:6
- et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter 1 Ki. 11:11
- et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos 1 Ki. 11:12
- et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis 1 Ki. 11:15
- quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc 1 Ki. 12:8
- nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem 1 Ki. 12:13
- sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro 1 Ki. 12:16
- numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 1 Ki. 12:17
- et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven 1 Ki. 13:5
- quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis 1 Ki. 13:6
- Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum 1 Ki. 13:7
- et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo 1 Ki. 13:8
- cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum 1 Ki. 13:10
- locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas 1 Ki. 13:11
- cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius 1 Ki. 13:22
- egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas 1 Ki. 13:23
- et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit 1 Ki. 14:1
- dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 1 Ki. 14:6
- et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit 1 Ki. 14:14
- et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo 1 Ki. 14:15
- et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius 1 Ki. 14:17
- cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam 1 Ki. 14:19
- et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem 1 Ki. 14:24
- ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum 1 Ki. 14:26
- percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis 1 Ki. 14:31
- vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo 1 Ki. 14:39
- et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit 1 Ki. 14:41
- et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan 1 Ki. 14:42
- dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 1 Ki. 14:45
- recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua 1 Ki. 14:46
- percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti 1 Ki. 15:7
- factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens 1 Ki. 15:10
- paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte 1 Ki. 15:11
- cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et 1 Ki. 15:12
- dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio 1 Ki. 15:14
- et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum 1 Ki. 15:22
- quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex 1 Ki. 15:23
- et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est 1 Ki. 15:27
- porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam 1 Ki. 15:29
- reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum 1 Ki. 15:31
- dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors 1 Ki. 15:32
- fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus 1 Ki. 16:4
- cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius 1 Ki. 16:6
- dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 1 Ki. 16:11
- misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 1 Ki. 16:12
- tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 1 Ki. 16:13
- et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo 1 Ki. 16:18
- misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis 1 Ki. 16:19
- et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger 1 Ki. 16:21
- et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo 1 Ki. 17:4
- David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 1 Ki. 17:12
- abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem 1 Ki. 17:15
- et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis 1 Ki. 17:26
- quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti 1 Ki. 17:28
- et dixit David quid feci numquid non verbum est 1 Ki. 17:29
- audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul 1 Ki. 17:31
- ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum 1 Ki. 17:32
- nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis 1 Ki. 17:36
- hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel 1 Ki. 17:46
- et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras 1 Ki. 17:47
- et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram 1 Ki. 17:49
- et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam 1 Ki. 18:1
- iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 1 Ki. 18:8
- ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis 1 Ki. 18:18
- factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor 1 Ki. 18:19
- dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei 1 Ki. 18:20
- et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 1 Ki. 18:24
- et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus 1 Ki. 18:29
- et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis 1 Ki. 18:30
- locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde 1 Ki. 19:1
- locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 1 Ki. 19:4
- et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa 1 Ki. 19:5
- motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius 1 Ki. 19:8
- et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua 1 Ki. 19:9
- nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa 1 Ki. 19:10
- deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est 1 Ki. 19:12
- misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret 1 Ki. 19:14
- cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius 1 Ki. 19:16
- dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te 1 Ki. 19:17
- David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth 1 Ki. 19:18
- nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama 1 Ki. 19:19
- misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi 1 Ki. 19:20
- abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama 1 Ki. 19:22
- et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama 1 Ki. 19:23
- fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 1 Ki. 20:1
- si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius 1 Ki. 20:7
- fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 1 Ki. 20:8
- requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel 1 Ki. 20:19
- si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 1 Ki. 20:22
- absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem 1 Ki. 20:24
- et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus 1 Ki. 20:26
- et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis 1 Ki. 20:29
- omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 1 Ki. 20:31
- surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 1 Ki. 20:34
- venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 1 Ki. 20:37
- dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem 1 Ki. 20:42
- venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum 1 Ki. 21:1
- et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis 1 Ki. 21:5
- et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum 1 Ki. 21:9
- dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia 1 Ki. 21:11
- et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri 1 Ki. 22:2
- et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus 1 Ki. 22:3
- et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum 1 Ki. 22:6
- quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie 1 Ki. 22:8
- et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini 1 Ki. 22:17
- nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae 1 Ki. 23:7
- surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire 1 Ki. 23:13
- percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam 1 Ki. 23:18
- ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 1 Ki. 23:19
- ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon 1 Ki. 23:25
- reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem 1 Ki. 23:28
- cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi 1 Ki. 24:1
- et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant 1 Ki. 24:3
- et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter 1 Ki. 24:4
- dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est 1 Ki. 24:6
- ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est 1 Ki. 24:10
- quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Ki. 24:11
- cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit 1 Ki. 24:16
- mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan 1 Ki. 25:1
- respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos 1 Ki. 25:10
- tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas 1 Ki. 25:13
- Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos 1 Ki. 25:14
- quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui 1 Ki. 25:17
- ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti 1 Ki. 25:25
- cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel 1 Ki. 25:30
- diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 1 Ki. 25:37
- cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est 1 Ki. 25:38
- quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem 1 Ki. 25:39
- et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor 1 Ki. 25:42
- et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis 1 Ki. 26:1
- et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum 1 Ki. 26:3
- propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus 1 Ki. 26:11
- et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum 1 Ki. 26:15
- non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 1 Ki. 26:16
- cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex 1 Ki. 26:17
- et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum 1 Ki. 26:18
- et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus 1 Ki. 26:20
- et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia 1 Ki. 26:24
- ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum 1 Ki. 26:25
- et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius 1 Ki. 27:1
- et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum 1 Ki. 27:4
- dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc 1 Ki. 27:6
- credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus 1 Ki. 27:12
- factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui 1 Ki. 28:1
- dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus 1 Ki. 28:2
- Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra 1 Ki. 28:3
- dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor 1 Ki. 28:7
- mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi 1 Ki. 28:8
- dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit 1 Ki. 28:14
- faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David 1 Ki. 28:17
- ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me 1 Ki. 28:21
- congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel 1 Ki. 29:1
- dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc 1 Ki. 29:3
- nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis 1 Ki. 29:5
- vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places 1 Ki. 29:6
- respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium 1 Ki. 29:9
- et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo 1 Ki. 30:6
- persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor 1 Ki. 30:10
- sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus 1 Ki. 30:12
- et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David 1 Ki. 30:20
- et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc 1 Ki. 30:25
- totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis 1 Ki. 31:3
- quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo 1 Ki. 31:5
- mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter 1 Ki. 31:6
- factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos 2 Ki. 1:1
- et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt 2 Ki. 1:4
- dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius 2 Ki. 1:5
- et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est 2 Ki. 1:9
- vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est 2 Ki. 1:15
- et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini 2 Ki. 1:16
- et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum 2 Ki. 1:18
- montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo 2 Ki. 1:21
- a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 2 Ki. 1:22
- quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est 2 Ki. 1:25
- veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul 2 Ki. 2:4
- et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum 2 Ki. 2:11
- adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon 2 Ki. 2:16
- et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David 2 Ki. 2:17
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 2 Ki. 2:22
- qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant 2 Ki. 2:23
- persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon 2 Ki. 2:24
- facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie 2 Ki. 3:1
- misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel 2 Ki. 3:12
- sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est 2 Ki. 3:16
- nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius 2 Ki. 3:18
- locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin 2 Ki. 3:19
- et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace 2 Ki. 3:23
- et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit 2 Ki. 3:24
- cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius 2 Ki. 3:27
- plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner 2 Ki. 3:33
- audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est 2 Ki. 4:1
- duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin 2 Ki. 4:2
- erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth 2 Ki. 4:4
- quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 2 Ki. 4:10
- et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 2 Ki. 5:6
- cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 2 Ki. 5:7
- venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 2 Ki. 5:20
- surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 2 Ki. 6:2
- iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei 2 Ki. 6:7
- contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc 2 Ki. 6:8
- nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio 2 Ki. 6:12
- et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam 2 Ki. 6:19
- reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 2 Ki. 6:20
- igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae 2 Ki. 6:23
- factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis 2 Ki. 7:1
- dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est 2 Ki. 7:3
- factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens 2 Ki. 7:4
- secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David 2 Ki. 7:17
- ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque 2 Ki. 7:18
- sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus 2 Ki. 7:19
- idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris 2 Ki. 7:22
- quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius 2 Ki. 7:23
- factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim 2 Ki. 8:1
- et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 2 Ki. 8:2
- et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten 2 Ki. 8:3
- et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 Ki. 8:6
- et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 Ki. 8:14
- et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan 2 Ki. 9:1
- ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar 2 Ki. 9:4
- factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 Ki. 10:1
- esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 2 Ki. 10:12
- filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem 2 Ki. 10:14
- fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est 2 Ki. 10:18
- factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem 2 Ki. 11:1
- misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 2 Ki. 11:3
- missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 2 Ki. 11:4
- et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi 2 Ki. 11:5
- et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 2 Ki. 11:8
- nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 2 Ki. 11:10
- factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 2 Ki. 11:14
- scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 2 Ki. 11:15
- egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus 2 Ki. 11:17
- et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 2 Ki. 11:24
- et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos 2 Ki. 11:25
- transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino 2 Ki. 11:27
- iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc 2 Ki. 12:5
- verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur 2 Ki. 12:14
- et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est 2 Ki. 12:15
- deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram 2 Ki. 12:16
- accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
- cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est 2 Ki. 12:19
- surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit 2 Ki. 12:20
- dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem 2 Ki. 12:21
- nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me 2 Ki. 12:23
- et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum 2 Ki. 12:24
- misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum 2 Ki. 12:27
- congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam 2 Ki. 12:29
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde 2 Ki. 12:30
- populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem 2 Ki. 12:31
- factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David 2 Ki. 13:1
- quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc 2 Ki. 13:12
- quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam 2 Ki. 13:16
- dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui 2 Ki. 13:20
- cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde 2 Ki. 13:21
- porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam 2 Ki. 13:22
- factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis 2 Ki. 13:23
- et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum 2 Ki. 13:26
- respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius 2 Ki. 13:32
- nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est 2 Ki. 13:33
- dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est 2 Ki. 13:35
- et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus 2 Ki. 14:5
- et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram 2 Ki. 14:7
- dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum 2 Ki. 14:13
- omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est 2 Ki. 14:14
- dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum 2 Ki. 14:17
- et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec 2 Ki. 14:19
- dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit 2 Ki. 14:24
- et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me 2 Ki. 14:32
- ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom 2 Ki. 14:33
- respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom 2 Ki. 15:3
- accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom 2 Ki. 15:12
- egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum 2 Ki. 15:16
- venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate 2 Ki. 15:24
- si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se 2 Ki. 15:26
- nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine 2 Ki. 15:31
- veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem 2 Ki. 15:37
- et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei 2 Ki. 16:3
- et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit 2 Ki. 16:10
- et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini 2 Ki. 16:11
- cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex 2 Ki. 16:16
- ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo 2 Ki. 16:17
- tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel 2 Ki. 16:22
- et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum 2 Ki. 17:2
- cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium 2 Ki. 17:6
- et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo 2 Ki. 17:8
- forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom 2 Ki. 17:9
- et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt 2 Ki. 17:10
- dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum 2 Ki. 17:14
- nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est 2 Ki. 17:16
- cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem 2 Ki. 17:20
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
- Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater Ioab 2 Ki. 17:25
- et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad 2 Ki. 17:26
- et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio 2 Ki. 18:3
- itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim 2 Ki. 18:6
- et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium 2 Ki. 18:7
- porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem 2 Ki. 18:18
- ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus 2 Ki. 18:20
- et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius 2 Ki. 18:25
- vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius 2 Ki. 18:26
- speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit 2 Ki. 18:27
- nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum 2 Ki. 19:1
- et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo 2 Ki. 19:2
- surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua 2 Ki. 19:8
- Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem 2 Ki. 19:10
- et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem 2 Ki. 19:15
- insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi 2 Ki. 19:27
- ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones 2 Ki. 19:29
- responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam 2 Ki. 19:30
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 2 Ki. 19:32
- sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur 2 Ki. 19:37
- cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum 2 Ki. 19:39
- et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt 2 Ki. 19:42
- et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel 2 Ki. 19:43
- accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 Ki. 20:1
- et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem 2 Ki. 20:2
- cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes 2 Ki. 20:3
- abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat 2 Ki. 20:5
- ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos 2 Ki. 20:6
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Ki. 20:8
- venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros 2 Ki. 20:15
- qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio 2 Ki. 20:17
- ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem 2 Ki. 20:22
- facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas 2 Ki. 21:1
- dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis 2 Ki. 21:4
- sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec 2 Ki. 21:14
- factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David 2 Ki. 21:15
- Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David 2 Ki. 21:16
- quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa 2 Ki. 21:20
- locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2 Ki. 22:1
- commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 2 Ki. 22:8
- et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti 2 Ki. 22:11
- praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 2 Ki. 22:19
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 2 Ki. 22:31
- quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 2 Ki. 22:32
- haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel 2 Ki. 23:1
- spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam 2 Ki. 23:2
- dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei 2 Ki. 23:3
- nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet 2 Ki. 23:5
- haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno 2 Ki. 23:8
- cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda 2 Ki. 23:10
- stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam 2 Ki. 23:12
- desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 2 Ki. 23:15
- Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 2 Ki. 23:18
- dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi 2 Ki. 24:3
- obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel 2 Ki. 24:4
- cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad 2 Ki. 24:5
- percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 2 Ki. 24:10
- surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens 2 Ki. 24:11
- dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis 2 Ki. 24:14
- cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei 2 Ki. 24:16
- et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Ki. 24:21
- et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel 2 Ki. 24:25
- ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei 3 Ki. 1:15
- unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis 3 Ki. 1:45
- insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis 3 Ki. 1:48
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
- ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel 3 Ki. 2:4
- dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David 3 Ki. 2:10
- Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis 3 Ki. 2:12
- et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus 3 Ki. 2:13
- addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille 3 Ki. 2:14
- tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei 3 Ki. 2:15
- venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius 3 Ki. 2:19
- dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam 3 Ki. 2:20
- responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 3 Ki. 2:22
- iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc 3 Ki. 2:23
- et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias 3 Ki. 2:24
- misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est 3 Ki. 2:25
- eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo 3 Ki. 2:27
- nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum 3 Ki. 2:29
- venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi 3 Ki. 2:30
- dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei 3 Ki. 2:31
- ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto 3 Ki. 2:34
- dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis 3 Ki. 2:38
- factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth 3 Ki. 2:39
- nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset 3 Ki. 2:41
- dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum 3 Ki. 2:44
- iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est 3 Ki. 2:46
- confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum 3 Ki. 3:1
- et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine 3 Ki. 3:8
- mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum 3 Ki. 3:19
- responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege 3 Ki. 3:22
- tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit 3 Ki. 3:23
- respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eius 3 Ki. 3:27
- Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 3 Ki. 4:12
- Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 3 Ki. 4:13
- dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 3 Ki. 4:29
- locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille 3 Ki. 4:32
- et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 3 Ki. 4:33
- nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus 3 Ki. 5:4
- quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo 3 Ki. 5:5
- praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii 3 Ki. 5:6
- cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum 3 Ki. 5:7
- dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo 3 Ki. 5:12
- factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino 3 Ki. 6:1
- domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur 3 Ki. 6:7
- et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens 3 Ki. 6:11
- quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem 3 Ki. 6:24
- id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus 3 Ki. 6:26
- anno quarto fundata est domus Domini in mense zio 3 Ki. 6:37
- et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem 3 Ki. 6:38
- porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem 3 Ki. 7:7
- et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum 3 Ki. 7:22
- fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit 3 Ki. 7:38
- tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion 3 Ki. 8:1
- convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus 3 Ki. 8:2
- in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti 3 Ki. 8:9
- factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini 3 Ki. 8:10
- et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens 3 Ki. 8:15
- confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 3 Ki. 8:20
- et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti 3 Ki. 8:21
- et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 3 Ki. 8:23
- ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi 3 Ki. 8:27
- si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac 3 Ki. 8:33
- insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum 3 Ki. 8:41
- tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 3 Ki. 8:43
- quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope 3 Ki. 8:46
- populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae 3 Ki. 8:51
- factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum 3 Ki. 8:54
- benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum 3 Ki. 8:56
- et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo 3 Ki. 8:60
- fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus 3 Ki. 8:65
- factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere 3 Ki. 9:1
- expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis 3 Ki. 9:10
- egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei 3 Ki. 9:12
- haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer 3 Ki. 9:15
- offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum 3 Ki. 9:25
- classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea 3 Ki. 9:26
- et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo 3 Ki. 10:2
- dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea 3 Ki. 10:6
- super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi 3 Ki. 10:7
- rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis 3 Ki. 10:13
- et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis 3 Ki. 10:20
- magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia 3 Ki. 10:23
- de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore 3 Ki. 11:2
- cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 3 Ki. 11:4
- tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon 3 Ki. 11:7
- igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo 3 Ki. 11:9
- sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea 3 Ki. 11:16
- et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco 3 Ki. 11:24
- eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria 3 Ki. 11:25
- factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro 3 Ki. 11:29
- si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel 3 Ki. 11:38
- dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo 3 Ki. 11:43
- at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto 3 Ki. 12:2
- et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei 3 Ki. 12:10
- et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 3 Ki. 12:14
- misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 3 Ki. 12:18
- factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam 3 Ki. 12:20
- factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens 3 Ki. 12:22
- haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus 3 Ki. 12:24
- et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 3 Ki. 12:30
- deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est 3 Ki. 13:3
- altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini 3 Ki. 13:5
- et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat 3 Ki. 13:6
- locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera 3 Ki. 13:7
- sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti 3 Ki. 13:9
- abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel 3 Ki. 13:10
- quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris 3 Ki. 13:17
- qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum 3 Ki. 13:18
- cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum 3 Ki. 13:20
- quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei 3 Ki. 13:26
- cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea 3 Ki. 13:31
- profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae 3 Ki. 13:32
- post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum 3 Ki. 13:33
- et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae 3 Ki. 13:34
- dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc 3 Ki. 14:2
- et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo 3 Ki. 14:8
- qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est 3 Ki. 14:11
- et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam 3 Ki. 14:13
- surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est 3 Ki. 14:17
- et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae 3 Ki. 14:18
- dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo 3 Ki. 14:31
- foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 3 Ki. 15:19
- quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa 3 Ki. 15:21
- et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo 3 Ki. 15:24
- et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel 3 Ki. 15:26
- insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon 3 Ki. 15:27
- reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 15:31
- factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens 3 Ki. 16:1
- dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo 3 Ki. 16:6
- videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est 3 Ki. 16:18
- tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri 3 Ki. 16:21
- praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri 3 Ki. 16:22
- fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum 3 Ki. 16:25
- et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo 3 Ki. 16:28
- et factum est verbum Domini ad eum dicens 3 Ki. 17:2
- recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem 3 Ki. 17:3
- abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem 3 Ki. 17:5
- post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram 3 Ki. 17:7
- factus est igitur sermo Domini ad eum dicens 3 Ki. 17:8
- haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae 3 Ki. 17:14
- hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae 3 Ki. 17:16
- factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus 3 Ki. 17:17
- et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius 3 Ki. 17:21
- exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit 3 Ki. 17:22
- dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est 3 Ki. 17:24
- post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae 3 Ki. 18:1
- vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris 3 Ki. 18:10
- numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua 3 Ki. 18:13
- accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum 3 Ki. 18:21
- cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur 3 Ki. 18:27
- et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum 3 Ki. 18:31
- et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est 3 Ki. 18:35
- quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus 3 Ki. 18:39
- et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae pluviae est 3 Ki. 18:41
- et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus 3 Ki. 18:43
- cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel 3 Ki. 18:45
- et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel 3 Ki. 18:46
- reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via 3 Ki. 19:7
- et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te 3 Ki. 19:16
- reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei 3 Ki. 19:21
- ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt 3 Ki. 20:3
- factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam 3 Ki. 20:12
- et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus 3 Ki. 20:20
- servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos 3 Ki. 20:23
- et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus 3 Ki. 20:28
- dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una 3 Ki. 20:29
- fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum 3 Ki. 20:30
- accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est 3 Ki. 20:32
- quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum 3 Ki. 20:33
- cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes 3 Ki. 20:39
- dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti 3 Ki. 20:40
- reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam 3 Ki. 20:43
- locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est 3 Ki. 21:2
- ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem 3 Ki. 21:5
- miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est 3 Ki. 21:14
- factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est 3 Ki. 21:15
- factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens 3 Ki. 21:17
- surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam 3 Ki. 21:18
- sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel 3 Ki. 21:23
- igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua 3 Ki. 21:25
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel 3 Ki. 21:26
- factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens 3 Ki. 21:28
- nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui inferam malum domui eius 3 Ki. 21:29
- dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum 3 Ki. 22:7
- nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona 3 Ki. 22:13
- dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini 3 Ki. 22:16
- egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo 3 Ki. 22:21
- nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum 3 Ki. 22:23
- accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 3 Ki. 22:24
- dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 3 Ki. 22:28
- dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum 3 Ki. 22:30
- commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus 3 Ki. 22:35
- mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria 3 Ki. 22:37
- et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 3 Ki. 22:43
- dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo 3 Ki. 22:50
- praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab 4 Ki. 1:1
- angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron 4 Ki. 1:3
- qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haec 4 Ki. 1:7
- at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est 4 Ki. 1:8
- rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descende 4 Ki. 1:11
- iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt 4 Ki. 1:13
- locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem 4 Ki. 1:15
- et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:16
- mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium 4 Ki. 1:17
- reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 1:18
- factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis 4 Ki. 2:1
- et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus 4 Ki. 2:14
- dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis 4 Ki. 2:19
- sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est 4 Ki. 2:22
- abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam 4 Ki. 2:25
- cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel 4 Ki. 3:5
- egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel 4 Ki. 3:6
- misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui 4 Ki. 3:7
- et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae 4 Ki. 3:11
- et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom 4 Ki. 3:12
- dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab 4 Ki. 3:13
- nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait 4 Ki. 3:15
- parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra 4 Ki. 3:18
- factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis 4 Ki. 3:20
- dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab 4 Ki. 3:23
- et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa 4 Ki. 3:25
- arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam 4 Ki. 3:27
- mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi 4 Ki. 4:1
- facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem 4 Ki. 4:8
- quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter 4 Ki. 4:9
- facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi 4 Ki. 4:11
- et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quaeras filium enim non habet et vir eius senex est 4 Ki. 4:14
- qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est 4 Ki. 4:20
- profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa 4 Ki. 4:25
- cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi 4 Ki. 4:27
- porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam 4 Ki. 4:30
- Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer 4 Ki. 4:31
- ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius 4 Ki. 4:32
- et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri 4 Ki. 4:34
- et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum 4 Ki. 4:36
- venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est 4 Ki. 4:37
- et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum 4 Ki. 4:38
- et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset 4 Ki. 4:39
- responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit Dominus comedent et supererit 4 Ki. 4:43
- quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet 4 Ki. 5:3
- ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel 4 Ki. 5:4
- descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est 4 Ki. 5:14
- hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re 4 Ki. 5:18
- et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia 4 Ki. 5:21
- dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo 4 Ki. 5:23
- at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas 4 Ki. 5:26
- sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix 4 Ki. 5:27
- dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis 4 Ki. 6:1
- conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israhel 4 Ki. 6:11
- dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo 4 Ki. 6:12
- consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus 4 Ki. 6:15
- dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam 4 Ki. 6:19
- adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel 4 Ki. 6:23
- factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam 4 Ki. 6:24
- factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis 4 Ki. 6:25
- Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est 4 Ki. 6:32
- et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino 4 Ki. 6:33
- sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur 4 Ki. 7:4
- dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis 4 Ki. 7:9
- et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini 4 Ki. 7:16
- porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum 4 Ki. 7:17
- factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae 4 Ki. 7:18
- evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est 4 Ki. 7:20
- Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis 4 Ki. 8:1
- quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis 4 Ki. 8:2
- cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis 4 Ki. 8:3
- cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus 4 Ki. 8:5
- stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei 4 Ki. 8:11
- ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino 4 Ki. 8:18
- et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo 4 Ki. 8:24
- et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit 4 Ki. 8:27
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat 4 Ki. 8:29
- et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps 4 Ki. 9:5
- et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel 4 Ki. 9:6
- Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit 4 Ki. 9:11
- at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel 4 Ki. 9:12
- et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram 4 Ki. 9:16
- misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me 4 Ki. 9:19
- nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur 4 Ki. 9:20
- et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis 4 Ki. 9:21
- cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent 4 Ki. 9:22
- porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo 4 Ki. 9:24
- Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi 4 Ki. 9:27
- levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi 4 Ki. 9:32
- at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam 4 Ki. 9:33
- cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est 4 Ki. 9:34
- reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel 4 Ki. 9:36
- et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel 4 Ki. 9:37
- cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos 4 Ki. 10:9
- videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae 4 Ki. 10:10
- cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru 4 Ki. 10:15
- duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam 4 Ki. 10:17
- nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal 4 Ki. 10:19
- et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum 4 Ki. 10:21
- factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal 4 Ki. 10:25
- a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan 4 Ki. 10:33
- tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur 4 Ki. 11:2
- tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa 4 Ki. 11:6
- inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi 4 Ki. 11:16
- ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini 4 Ki. 11:18
- laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis 4 Ki. 11:20
- Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo 4 Ki. 12:21
- et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis 4 Ki. 13:2
- iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus 4 Ki. 13:3
- deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 4 Ki. 13:4
- et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 4 Ki. 13:5
- et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit 4 Ki. 13:11
- et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel 4 Ki. 13:13
- Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius 4 Ki. 13:14
- iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam 4 Ki. 13:19
- mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno 4 Ki. 13:20
- et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus 4 Ki. 13:23
- mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo 4 Ki. 13:24
- filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur 4 Ki. 14:6
- remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum 4 Ki. 14:9
- percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua 4 Ki. 14:12
- tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam 4 Ki. 14:14
- dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo 4 Ki. 14:16
- vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis 4 Ki. 14:17
- factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi 4 Ki. 14:19
- et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David 4 Ki. 14:20
- et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 4 Ki. 14:24
- ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher 4 Ki. 14:25
- nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas 4 Ki. 14:27
- reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 14:28
- verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 4 Ki. 15:4
- et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 4 Ki. 15:9
- ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita 4 Ki. 15:12
- indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra 4 Ki. 15:20
- fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est 4 Ki. 15:34
- et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo 4 Ki. 15:38
- cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum 4 Ki. 16:12
- dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo 4 Ki. 16:20
- contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa 4 Ki. 17:3
- pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis 4 Ki. 17:5
- factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos 4 Ki. 17:7
- et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum 4 Ki. 17:13
- et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant 4 Ki. 17:15
- iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo 4 Ki. 17:18
- ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum 4 Ki. 17:21
- usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc 4 Ki. 17:23
- nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae 4 Ki. 17:26
- et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant 4 Ki. 17:29
- et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria 4 Ki. 18:10
- misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis 4 Ki. 18:17
- vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis 4 Ki. 18:18
- dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris 4 Ki. 18:19
- an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se 4 Ki. 18:21
- quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem 4 Ki. 18:22
- dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum 4 Ki. 18:26
- nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris 4 Ki. 18:31
- donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos 4 Ki. 18:32
- ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea 4 Ki. 18:34
- quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini 4 Ki. 19:1
- reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis 4 Ki. 19:8
- cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens 4 Ki. 19:9
- ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava 4 Ki. 19:13
- iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem 4 Ki. 19:21
- et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem 4 Ki. 19:26
- factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 4 Ki. 19:35
- et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve 4 Ki. 19:36
- obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno 4 Ki. 20:3
- et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens 4 Ki. 20:4
- dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est 4 Ki. 20:7
- cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus 4 Ki. 20:9
- et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus 4 Ki. 20:10
- laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 4 Ki. 20:13
- at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis 4 Ki. 20:15
- dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis 4 Ki. 20:19
- conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam 4 Ki. 21:3
- et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum 4 Ki. 21:6
- posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum 4 Ki. 21:7
- locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens 4 Ki. 21:10
- dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo 4 Ki. 21:18
- vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo 4 Ki. 22:4
- venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini 4 Ki. 22:9
- ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis 4 Ki. 22:13
- et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus 4 Ki. 22:19
- ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini 4 Ki. 23:2
- contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch 4 Ki. 23:10
- et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec 4 Ki. 23:16
- et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel 4 Ki. 23:17
- et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem 4 Ki. 23:20
- et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius 4 Ki. 23:21
- nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda 4 Ki. 23:22
- sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino in Hierusalem 4 Ki. 23:23
- verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses 4 Ki. 23:26
- in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum 4 Ki. 23:29
- vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri 4 Ki. 23:33
- in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum 4 Ki. 24:1
- factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit 4 Ki. 24:3
- in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus 4 Ki. 24:10
- egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui 4 Ki. 24:12
- et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae 4 Ki. 24:14
- factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones 4 Ki. 25:1
- et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae 4 Ki. 25:2
- et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis 4 Ki. 25:4
- et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum 4 Ki. 25:5
- adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium 4 Ki. 25:6
- mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem 4 Ki. 25:8
- id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum 4 Ki. 25:16
- percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua 4 Ki. 25:21
- factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha 4 Ki. 25:25
- factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere 4 Ki. 25:27
- et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone 4 Ki. 25:28
- porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 1 Par. 1:19
- Abram iste est Abraham 1 Par. 1:27
- mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 1 Par. 1:44
- sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 1 Par. 1:48
- sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 1 Par. 1:50
- Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 1 Par. 2:11
- post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 1 Par. 2:21
- cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 1 Par. 2:24
- filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 1 Par. 2:30
- filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 1 Par. 2:32
- filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 1 Par. 2:42
- filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 1 Par. 3:10
- pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 1 Par. 3:11
- procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 1 Par. 3:13
- de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias 1 Par. 3:16
- filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 1 Par. 3:21
- invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est 1 Par. 4:10
- et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio 1 Par. 4:33
- filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 1 Par. 5:1
- Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 1 Par. 6:10
- porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor 1 Par. 6:15
- isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 1 Par. 6:31
- ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset 1 Par. 7:23
- porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan 1 Par. 7:25
- de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue 1 Par. 7:27
- filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith 1 Par. 7:31
- et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel 1 Par. 8:37
- universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 1 Par. 9:1
- per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum 1 Par. 9:24
- Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 1 Par. 9:43
- et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis 1 Par. 10:3
- quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est 1 Par. 10:5
- mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit 1 Par. 10:13
- congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua 1 Par. 11:1
- venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel 1 Par. 11:3
- abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae 1 Par. 11:4
- dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 1 Par. 11:5
- dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps 1 Par. 11:6
- habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David 1 Par. 11:7
- hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel 1 Par. 11:10
- desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 1 Par. 11:17
- egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 1 Par. 12:17
- quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 1 Par. 12:20
- iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 1 Par. 12:23
- et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius 1 Par. 13:6
- iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo 1 Par. 13:10
- et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei 1 Par. 13:13
- audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis 1 Par. 14:8
- cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 1 Par. 14:11
- cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 1 Par. 14:15
- divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes 1 Par. 14:17
- tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum 1 Par. 15:2
- et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est 1 Par. 15:12
- reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae 1 Par. 16:43
- cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est 1 Par. 17:1
- et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est 1 Par. 17:2
- igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens 1 Par. 17:3
- iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David 1 Par. 17:15
- sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus 1 Par. 17:17
- Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris 1 Par. 17:20
- quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat 1 Par. 17:21
- factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 1 Par. 18:1
- confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet 1 Par. 19:13
- porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem 1 Par. 19:15
- factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam 1 Par. 20:1
- populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem 1 Par. 20:3
- post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos 1 Par. 20:4
- aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium 1 Par. 20:5
- sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus 1 Par. 20:6
- sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem 1 Par. 21:4
- deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum 1 Par. 21:5
- et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens 1 Par. 21:9
- et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum 1 Par. 21:13
- misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei 1 Par. 21:15
- dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel 1 Par. 22:1
- et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas 1 Par. 22:5
- sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me 1 Par. 22:8
- nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te 1 Par. 22:11
- ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 1 Par. 22:14
- in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum 1 Par. 22:16
- filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 1 Par. 23:13
- mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 1 Par. 23:22
- mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 1 Par. 24:2
- et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 1 Par. 24:3
- inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 1 Par. 24:4
- egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim 1 Par. 25:9
- de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 1 Par. 26:10
- ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius 1 Par. 27:6
- Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 1 Par. 27:24
- locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo 1 Par. 29:1
- ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 1 Par. 29:5
- laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno 1 Par. 29:9
- tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 1 Par. 29:11
- tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 1 Par. 29:12
- peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 1 Par. 29:15
- Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia 1 Par. 29:16
- scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Par. 29:17
- et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo 1 Par. 29:28
- confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum 2 Par. 1:1
- arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem 2 Par. 1:4
- nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae 2 Par. 1:9
- da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare 2 Par. 1:10
- domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos 2 Par. 2:5
- ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita 2 Par. 2:9
- filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui 2 Par. 2:14
- hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia 2 Par. 4:12
- thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini 2 Par. 4:22
- post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion 2 Par. 5:2
- et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin 2 Par. 5:7
- tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis 2 Par. 5:12
- tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine 2 Par. 6:1
- benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens 2 Par. 6:4
- conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 2 Par. 6:10
- et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel 2 Par. 6:11
- ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 2 Par. 6:14
- ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi 2 Par. 6:18
- sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te 2 Par. 6:19
- et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare 2 Par. 6:21
- externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto 2 Par. 6:32
- tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 2 Par. 6:33
- si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:34
- si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est 2 Par. 6:36
- ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori 2 Par. 6:39
- conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est 2 Par. 7:11
- conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum 2 Par. 7:14
- filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini 2 Par. 8:11
- ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum 2 Par. 8:13
- tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom 2 Par. 8:17
- regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 Par. 9:1
- magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria 2 Par. 9:22
- exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti 2 Par. 9:26
- profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem 2 Par. 10:1
- quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est 2 Par. 10:2
- at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei 2 Par. 10:10
- locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus 2 Par. 10:14
- populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 2 Par. 10:16
- misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 2 Par. 10:18
- factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens 2 Par. 11:2
- loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin 2 Par. 11:3
- haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam 2 Par. 11:4
- cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini 2 Par. 11:11
- Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac 2 Par. 12:5
- consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus 2 Par. 12:6
- cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac 2 Par. 12:7
- verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona 2 Par. 12:12
- confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis 2 Par. 12:13
- et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo 2 Par. 12:16
- noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo 2 Par. 13:10
- ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit 2 Par. 13:12
- persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius 2 Par. 13:19
- nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est 2 Par. 13:20
- egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa 2 Par. 14:9
- porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa 2 Par. 14:10
- et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 2 Par. 14:11
- et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa 2 Par. 14:13
- egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos 2 Par. 15:2
- quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini 2 Par. 15:8
- foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere 2 Par. 16:3
- aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est 2 Par. 16:12
- dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui 2 Par. 16:13
- itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat 2 Par. 17:10
- crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 2 Par. 17:12
- fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab 2 Par. 18:1
- dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus 2 Par. 18:6
- et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Par. 18:7
- dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini 2 Par. 18:15
- nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala 2 Par. 18:22
- dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 2 Par. 18:27
- itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo 2 Par. 18:31
- et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole 2 Par. 18:34
- reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in Hierusalem 2 Par. 19:1
- habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 19:4
- sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum 2 Par. 19:7
- omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis 2 Par. 19:10
- Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis 2 Par. 19:11
- veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi 2 Par. 20:2
- ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere 2 Par. 20:6
- si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies 2 Par. 20:9
- Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te 2 Par. 20:12
- erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbae 2 Par. 20:14
- et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei 2 Par. 20:15
- cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel 2 Par. 20:16
- reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis 2 Par. 20:27
- dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo 2 Par. 21:1
- insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam 2 Par. 21:11
- et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat 2 Par. 21:17
- cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius 2 Par. 21:19
- sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret 2 Par. 22:3
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem 2 Par. 22:6
- porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum 2 Par. 22:11
- iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David 2 Par. 23:3
- iste est ergo sermo quem facietis 2 Par. 23:4
- quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini 2 Par. 23:12
- itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras 2 Par. 23:17
- constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 2 Par. 23:18
- laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio 2 Par. 23:21
- fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis 2 Par. 24:2
- vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 2 Par. 24:6
- et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto 2 Par. 24:9
- cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 2 Par. 24:11
- senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum 2 Par. 24:15
- et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 2 Par. 24:18
- et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat 2 Par. 24:22
- et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 2 Par. 24:25
- sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur 2 Par. 25:4
- venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim 2 Par. 25:7
- quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere 2 Par. 25:8
- at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam 2 Par. 25:13
- at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum 2 Par. 25:18
- vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis 2 Par. 25:25
- denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim 2 Par. 26:6
- pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias 2 Par. 26:8
- praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides 2 Par. 26:14
- et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum 2 Par. 26:15
- sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis 2 Par. 26:16
- restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo 2 Par. 26:18
- iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis 2 Par. 26:19
- fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat 2 Par. 27:2
- corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo 2 Par. 27:6
- ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel 2 Par. 28:3
- tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi 2 Par. 28:5
- insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro 2 Par. 28:10
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 2 Par. 29:8
- cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini 2 Par. 29:19
- cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt 2 Par. 29:29
- fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini 2 Par. 29:35
- laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat 2 Par. 29:36
- et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est 2 Par. 30:5
- si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
- in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini 2 Par. 30:12
- magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 2 Par. 30:18
- quem exaudivit Dominus et placatus est populo 2 Par. 30:20
- et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 30:22
- Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 2 Par. 30:24
- factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat 2 Par. 30:26
- surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli 2 Par. 30:27
- cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas 2 Par. 31:1
- pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi 2 Par. 31:3
- respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis 2 Par. 31:10
- fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 2 Par. 31:20
- in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est 2 Par. 31:21
- constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens 2 Par. 32:6
- viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo 2 Par. 32:7
- cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda 2 Par. 32:8
- numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum 2 Par. 32:12
- quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 2 Par. 32:14
- epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista 2 Par. 32:17
- locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum 2 Par. 32:19
- et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 2 Par. 32:21
- multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus 2 Par. 32:23
- sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem 2 Par. 32:25
- humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae 2 Par. 32:26
- ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit 2 Par. 32:30
- transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum 2 Par. 33:6
- sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum 2 Par. 33:7
- locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt 2 Par. 33:10
- qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum 2 Par. 33:12
- deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus 2 Par. 33:13
- et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit 2 Par. 33:23
- cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem 2 Par. 34:7
- argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 2 Par. 34:17
- ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine 2 Par. 34:21
- atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus 2 Par. 34:27
- fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi 2 Par. 35:1
- et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini 2 Par. 35:2
- Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel 2 Par. 35:3
- et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate 2 Par. 35:6
- praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium 2 Par. 35:10
- et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 2 Par. 35:11
- et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter 2 Par. 35:12
- et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi 2 Par. 35:13
- omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae 2 Par. 35:16
- octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est 2 Par. 35:19
- at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te 2 Par. 35:21
- qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum 2 Par. 35:24
- reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo 2 Par. 36:8
- adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius 2 Par. 36:17
- haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat 2 Par. 36:23
- haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea 1 Esd. 1:2
- quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem 1 Esd. 1:3
- et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem 1 Esd. 1:4
- et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta 1 Esd. 1:9
- et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 1 Esd. 2:61
- et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 1 Esd. 2:68
- iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem 1 Esd. 3:1
- et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei 1 Esd. 3:2
- feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo 1 Esd. 3:4
- et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum 1 Esd. 4:3
- factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando 1 Esd. 4:4
- hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt 1 Esd. 4:11
- ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est 1 Esd. 4:15
- accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me 1 Esd. 4:18
- et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea 1 Esd. 4:19
- nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant 1 Esd. 4:20
- itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore 1 Esd. 4:23
- tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum 1 Esd. 4:24
- oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam 1 Esd. 5:5
- dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo 1 Esd. 5:15
- tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum conpletum est 1 Esd. 5:16
- nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos 1 Esd. 5:17
- et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius 1 Esd. 6:2
- anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta 1 Esd. 6:3
- nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis 1 Esd. 6:6
- sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus 1 Esd. 6:8
- a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur 1 Esd. 6:11
- Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo 1 Esd. 6:12
- et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis 1 Esd. 6:15
- et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi 1 Esd. 6:18
- et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis 1 Esd. 7:8
- hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel 1 Esd. 7:11
- a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat 1 Esd. 7:13
- a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu tua 1 Esd. 7:14
- et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est 1 Esd. 7:15
- et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem 1 Esd. 7:16
- libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem 1 Esd. 7:17
- sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis 1 Esd. 7:20
- tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere 1 Esd. 7:25
- benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem 1 Esd. 7:27
- et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri 1 Esd. 8:17
- erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 1 Esd. 8:22
- et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum 1 Esd. 8:28
- die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae 1 Esd. 8:33
- iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo 1 Esd. 8:34
- postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum 1 Esd. 9:1
- et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra 1 Esd. 9:8
- quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua 1 Esd. 9:11
- et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie 1 Esd. 9:13
- sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu 1 Esd. 10:1
- et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 1 Esd. 10:2
- surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac 1 Esd. 10:4
- et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 1 Esd. 10:6
- et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem 1 Esd. 10:7
- convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 1 Esd. 10:9
- verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto 1 Esd. 10:13
- et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer 1 Esd. 10:23
- verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro 2 Esd. 1:1
- et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni 2 Esd. 1:3
- factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius 2 Esd. 2:1
- dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis 2 Esd. 2:2
- et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni 2 Esd. 2:3
- et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium 2 Esd. 2:17
- et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono 2 Esd. 2:18
- audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis 2 Esd. 2:19
- et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem 2 Esd. 2:20
- post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium 2 Esd. 3:16
- Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros 2 Esd. 3:25
- factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos 2 Esd. 4:1
- itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum 2 Esd. 4:6
- factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent interrupta concludi irati sunt nimis 2 Esd. 4:7
- dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum 2 Esd. 4:10
- factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos 2 Esd. 4:12
- factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum 2 Esd. 4:15
- et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda 2 Esd. 4:16
- et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero 2 Esd. 4:19
- et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos 2 Esd. 5:1
- dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris 2 Esd. 5:9
- factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis 2 Esd. 6:1
- in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam 2 Esd. 6:6
- et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter 2 Esd. 6:7
- et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec 2 Esd. 6:8
- conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus 2 Esd. 6:15
- factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc 2 Esd. 6:16
- postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas 2 Esd. 7:1
- dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo 2 Esd. 7:5
- et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 2 Esd. 7:63
- et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli 2 Esd. 8:1
- dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
- et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra 2 Esd. 8:10
- Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere 2 Esd. 8:11
- et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 2 Esd. 8:15
- et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim 2 Esd. 8:16
- et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum 2 Esd. 9:2
- et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas 2 Esd. 9:18
- sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi 2 Esd. 10:34
- et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri 2 Esd. 10:36
- et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul 2 Esd. 12:43
- recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus 2 Esd. 12:44
- in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum 2 Esd. 13:1
- factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel 2 Esd. 13:3
- et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio 2 Esd. 13:8
- et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati 2 Esd. 13:17
- factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati 2 Esd. 13:19
- Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet Tob. 1:1
- et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum Tob. 1:12
- at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius Tob. 1:22
- et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei Tob. 1:25
- nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei Tob. 2:13
- ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas Tob. 2:16
- quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo Tob. 2:18
- unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi Tob. 2:20
- ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt Tob. 2:22
- factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum Tob. 3:12
- dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te Tob. 3:13
- non est enim in hominis potestate consilium tuum Tob. 3:20
- et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata Tob. 3:25
- cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis Tob. 5:8
- cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris Tob. 5:13
- profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris Tob. 6:1
- respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam Tob. 6:11
- tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit Tob. 6:14
- hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos Tob. 6:17
- intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo Tob. 7:2
- cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est Tob. 7:5
- et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius Tob. 7:6
- et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est Tob. 7:19
- tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio Tob. 8:4
- et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum Tob. 8:11
- mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat Tob. 8:14
- cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi Tob. 10:1
- putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam Tob. 10:2
- cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum Tob. 10:6
- cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die Tob. 11:1
- et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio Tob. 11:11
- ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo Tob. 11:18
- etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est Tob. 12:7
- bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere Tob. 12:8
- quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam Tob. 12:9
- tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius Tob. 12:20
- et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt Tob. 12:21
- quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam Tob. 13:2
- quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum Tob. 13:4
- et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum Tob. 14:1
- conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven Tob. 14:2
- omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum Tob. 14:7
- factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos Tob. 14:14
- tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano Jud. 1:7
- tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his Jud. 1:12
- anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se Jud. 2:1
- et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae Jud. 2:11
- desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini Jud. 3:2
- sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes Jud. 4:5
- tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos Jud. 4:10
- nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent Jud. 5:1
- populus iste ex progenie Chaldeorum est Jud. 5:6
- in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret Jud. 5:13
- nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae Jud. 5:24
- si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae Jud. 5:25
- et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum Jud. 5:26
- quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae Jud. 5:27
- ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et praeter ipsum alius non est Jud. 5:29
- factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior Jud. 6:1
- quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor Jud. 6:2
- quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est Jud. 6:13
- omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdraelon Jud. 7:3
- et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna Jud. 7:14
- melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros Jud. 7:16
- et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes Jud. 7:18
- ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum Jud. 7:21
- et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben Jud. 8:1
- et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae Jud. 8:2
- instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis Jud. 8:3
- et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium Jud. 8:10
- non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat Jud. 8:12
- sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus Jud. 8:14
- dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur Jud. 8:17
- memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est Jud. 8:22
- et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio Jud. 8:28
- ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus Jud. 8:31
- quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens Jud. 9:1
- tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti Jud. 9:4
- et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi Jud. 9:10
- non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio Jud. 9:16
- et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te Jud. 9:19
- factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino Jud. 10:1
- inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est Jud. 10:5
- factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis Jud. 10:11
- cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis Jud. 10:17
- vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi Jud. 11:5
- nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur Jud. 11:6
- nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire Jud. 11:7
- et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est Jud. 11:9
- et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur Jud. 11:12
- et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te Jud. 11:15
- et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi Jud. 11:17
- non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum Jud. 11:19
- et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra Jud. 11:21
- et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum Jud. 12:10
- foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo Jud. 12:11
- cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius Jud. 12:16
- et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis Jud. 12:18
- et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua Jud. 12:20
- ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit Jud. 13:1
- et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel Jud. 13:13
- et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis Jud. 13:14
- ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua Jud. 13:28
- postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit Jud. 13:30
- tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem Jud. 14:6
- mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu Jud. 14:7
- et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo Jud. 14:16
- et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum Jud. 14:18
- quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum Jud. 15:11
- per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel Jud. 15:13
- Dominus conterens bella Dominus nomen est illi Jud. 16:3
- tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae Jud. 16:17
- et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas Jud. 16:22
- erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith Jud. 16:24
- post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel Jud. 16:25
- erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius Jud. 16:26
- mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam Jud. 16:28
- Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. Esther 11:9
- Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. Esther 11:11
- Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. Esther 1:5
- Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio. Esther 1:18
- Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quae melior est illa, accipiat. Esther 1:19
- Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem. Esther 1:20
- His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset: Esther 2:1
- et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. Esther 2:3
- Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. Esther 2:8
- Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius. Esther 2:16
- Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus, et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. Esther 2:18
- Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. Esther 2:23
- Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, Esther 3:5
- Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. Esther 3:7
- Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Esther 3:8
- Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo, Esther 3:12
- missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. Esther 3:13
- iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: Esther 13:6
- Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, Esther 4:1
- Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit. Esther 4:4
- Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: Esther 15:2
- Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius, Esther 13:8
- et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Esther 13:9
- Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. Esther 13:11
- Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius. Esther 14:3
- Periculum meum in manibus meis est. Esther 14:4
- Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, Esther 14:16
- Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. Esther 15:4
- Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. Esther 15:13
- Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? Esther 15:15
- Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Esther 15:16
- Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum. Esther 15:17
- Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. Esther 15:18
- [Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.] Esther 5:1
- [Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:] Esther 5:2
- Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. Esther 5:3
- Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde: Esther 5:9
- ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardochaeus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium. Esther 6:2
- Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. Esther 6:3
- Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. Esther 6:4
- debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, Esther 6:8
- Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. Esther 6:11
- Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: Esther 6:12
- narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius. Esther 6:13
- Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Esther 7:2
- Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem. Esther 7:4
- Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae, ut haec audeat facere? Esther 7:5
- Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. Esther 7:6
- Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. Esther 7:9
- Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. Esther 7:10
- Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. Esther 8:1
- Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. Esther 8:7
- Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar. Esther 8:12
- Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: Esther 16:2
- Unde providendum est paci omnium provinciarum. Esther 16:8
- Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: Esther 16:10
- qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. Esther 16:12
- et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. Esther 16:16
- Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. Esther 16:18
- Mardochaeus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque laetata est. Esther 8:15
- Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Esther 8:16
- Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. Esther 9:2
- Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. Esther 9:11
- Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. Esther 9:15
- Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci, Esther 9:25
- atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta sunt, epistolae, id est libri huius volumine continentur: Esther 9:26
- Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est. Esther 9:28
- Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. Esther 10:6
- Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: Esther 10:9
- et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae. Esther 10:12
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini Job 1:12
- in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est Job 1:22
- factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius Job 2:1
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva Job 2:6
- et locutus est Job 3:2
- pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo Job 3:3
- quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt Job 3:20
- viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris Job 3:23
- porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius Job 4:12
- voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere Job 5:1
- ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta Job 5:27
- aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem Job 6:6
- quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam Job 6:11
- nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est Job 6:12
- ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me Job 6:13
- respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate Job 6:29
- militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius Job 7:1
- induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est Job 7:5
- memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona Job 7:7
- quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum Job 7:17
- numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est Job 8:3
- haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur Job 8:19
- sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit Job 9:4
- qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus Job 9:10
- si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere Job 9:19
- unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit Job 9:22
- terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est Job 9:24
- neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri Job 9:32
- non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus Job 9:33
- et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria Job 10:15
- dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo Job 11:4
- excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces Job 11:8
- si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia Job 11:14
- et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat Job 12:3
- in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia Job 12:12
- apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam Job 12:13
- si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat Job 12:14
- apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur Job 12:16
- quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor Job 13:19
- breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt Job 14:5
- ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est Job 14:9
- homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est Job 14:10
- arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit Job 15:3
- quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo Job 15:4
- numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent Job 15:11
- quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere Job 15:14
- quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos Job 15:19
- cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius Job 15:20
- tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est Job 15:25
- cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est Job 15:26
- numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris Job 16:3
- collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est Job 16:9
- si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum Job 17:13
- ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat Job 17:15
- lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur Job 18:6
- abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam Job 18:10
- habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur Job 18:15
- ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet Job 19:7
- iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum Job 19:11
- abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me Job 19:19
- quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo Job 19:27
- fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium Job 19:29
- hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram Job 20:4
- quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est Job 20:7
- nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit Job 20:20
- haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino Job 20:29
- numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari Job 21:4
- domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos Job 21:9
- bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo Job 21:10
- quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum Job 21:15
- dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum Job 21:28
- nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis Job 22:20
- nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum Job 23:2
- vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea Job 23:11
- ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit Job 23:13
- nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore Job 24:7
- levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum Job 24:18
- quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea Job 24:25
- potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis Job 25:2
- numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius Job 25:3
- cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis Job 26:2
- nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni Job 26:6
- spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus Job 26:13
- quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius Job 27:8
- haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient Job 27:13
- habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur Job 28:1
- dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios Job 28:4
- terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est Job 28:5
- semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis Job 28:7
- profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem Job 28:11
- sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae Job 28:12
- abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum Job 28:14
- unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae Job 28:20
- abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet Job 28:21
- et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia Job 28:28
- radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea Job 29:19
- scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi Job 30:23
- cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate Job 30:30
- versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium Job 30:31
- numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam Job 31:3
- si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula Job 31:7
- si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum Job 31:9
- hoc enim nefas est et iniquitas maxima Job 31:11
- ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina Job 31:12
- numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus Job 31:15
- quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum Job 31:18
- si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est Job 31:20
- et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo Job 31:27
- quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum Job 31:28
- et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo Job 32:2
- porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob Job 32:3
- cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer Job 32:5
- sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam Job 32:8
- et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius Job 32:12
- nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi Job 32:14
- mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me Job 33:9
- quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi Job 33:10
- hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine Job 33:12
- consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae Job 33:25
- pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est Job 34:1
- in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato Job 34:6
- quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam Job 34:7
- quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est Job 34:13
- numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34:17
- non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem Job 34:22
- neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium Job 34:23
- ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines Job 34:29
- Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam Job 34:35
- igitur Heliu haec rursum locutus est Job 35:1
- dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero Job 35:3
- homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua Job 35:8
- et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte Job 35:10
- addens quoque Heliu haec locutus est Job 36:1
- causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies Job 36:17
- super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo Job 37:1
- quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis Job 38:2
- quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris Job 38:28
- de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit Job 38:29
- pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris Job 39:13
- et adiecit Dominus et locutus est ad Iob Job 40:1
- ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius Job 40:19
- non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret Job 41:33
- omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae Job 41:34
- quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam Job 42:3
- postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob Job 42:7
- Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia Job 42:10
- et mortuus est senex et plenus dierum Job 42:17
- multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper Ps. 3:2
- Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper Ps. 3:8
- non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae Ps. 5:9
- et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo Ps. 6:3
- quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi Ps. 6:5
- Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis Ps. 7:3
- Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me Ps. 7:8
- et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est Ps. 7:13
- lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est Ps. 7:15
- Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos Ps. 8:1
- quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum Ps. 8:4
- Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra Ps. 8:9
- quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum Ps. 9:12
- misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis Ps. 9:13
- exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum Ps. 9:15
- agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno Ps. 9:16
- nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit Ps. 10:5
- maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas Ps. 10:7
- dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum Ps. 10:11
- quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est Ps. 11:3
- qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est Ps. 12:4
- dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum Ps. 14:1
- omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum Ps. 14:3
- quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est Ps. 14:6
- loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo Ps. 15:3
- dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te Ps. 16:2
- lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est Ps. 16:6
- proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear Ps. 16:8
- propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter Ps. 16:9
- surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus Ps. 17:13
- commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est Ps. 18:7
- praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum Ps. 18:18
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se Ps. 18:30
- quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum Ps. 18:31
- non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum Ps. 19:3
- a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius Ps. 19:6
- Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi Ps. 22:2
- ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor Ps. 22:11
- sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei Ps. 22:14
- quia Domini est regnum et dominabitur gentibus Ps. 22:28
- Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius Ps. 24:1
- quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio Ps. 24:8
- quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper Ps. 24:10
- propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est Ps. 25:11
- quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit Ps. 25:12
- quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua Ps. 26:3
- in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus Ps. 26:10
- ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum Ps. 28:3
- Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi Ps. 28:7
- Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est Ps. 28:8
- quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus Ps. 30:5
- quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam Ps. 30:9
- quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt Ps. 31:10
- quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum Ps. 31:19
- beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum Ps. 32:1
- beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus Ps. 32:2
- nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te Ps. 32:9
- quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide Ps. 33:4
- diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra Ps. 33:5
- quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit Ps. 33:9
- anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est Ps. 33:20
- timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum Ps. 34:9
- quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos Ps. 34:12
- iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit Ps. 34:18
- quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt Ps. 36:7
- quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen Ps. 36:9
- teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae Ps. 37:16
- et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus Ps. 37:36
- non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei Ps. 38:3
- quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea Ps. 38:7
- Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Ps. 38:9
- cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum Ps. 38:10
- quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper Ps. 38:17
- dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me Ps. 39:1
- obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est Ps. 39:2
- expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me Ps. 40:1
- beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii Ps. 40:4
- tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me Ps. 40:7
- circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me Ps. 40:12
- sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus Ps. 42:1
- fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus Ps. 42:3
- cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus Ps. 42:10
- non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua Ps. 44:18
- quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster Ps. 44:25
- decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum Ps. 45:2
- et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum Ps. 45:11
- omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est Ps. 45:13
- conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra Ps. 46:6
- Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando Ps. 48:3
- secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua Ps. 48:10
- et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est Ps. 49:12
- haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper Ps. 49:13
- fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius Ps. 50:1
- et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper Ps. 50:6
- scio omnes aves montium et universitas agri mecum est Ps. 50:11
- si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius Ps. 50:12
- impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo Ps. 50:16
- quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper Ps. 51:3
- quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die Ps. 52:1
- ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis Ps. 52:7
- corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum Ps. 53:1
- omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum Ps. 53:3
- Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos Ps. 53:5
- voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est Ps. 54:6
- non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo Ps. 55:12
- exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum Ps. 55:19
- quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus Ps. 56:7
- et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra Ps. 58:11
- commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est Ps. 60:2
- Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar Ps. 60:6
- meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus Ps. 60:7
- Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est Ps. 60:8
- da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine Ps. 60:11
- dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio Ps. 61:6
- attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius Ps. 62:2
- ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo Ps. 62:6
- sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper Ps. 62:8
- unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est Ps. 62:11
- melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te Ps. 63:3
- quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer Ps. 66:14
- terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel Ps. 68:8
- cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon Ps. 68:14
- de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera Ps. 68:29
- laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum Ps. 69:3
- et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi Ps. 69:10
- mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui Ps. 69:13
- exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me Ps. 69:16
- coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni Ps. 69:20
- dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat Ps. 71:11
- quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor Ps. 72:12
- attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde Ps. 73:1
- et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso Ps. 73:11
- et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis Ps. 73:16
- quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans Ps. 73:21
- quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra Ps. 73:25
- consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum Ps. 73:26
- mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas Ps. 73:28
- sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario Ps. 74:3
- signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo Ps. 74:9
- tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem Ps. 74:16
- quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae Ps. 75:8
- ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus Ps. 76:6
- numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper Ps. 77:9
- et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi Ps. 77:10
- vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra Ps. 77:18
- ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel Ps. 78:21
- sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens Ps. 78:39
- quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est Ps. 79:10
- quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob Ps. 81:4
- et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram Ps. 83:18
- beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius Ps. 84:5
- quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis Ps. 84:10
- verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra Ps. 85:9
- veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit Ps. 85:11
- non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua Ps. 86:8
- commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi Ps. 87:4
- ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus Ps. 87:5
- Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper Ps. 87:6
- quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit Ps. 88:3
- super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper Ps. 88:7
- oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas Ps. 88:9
- numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est Ps. 88:12
- tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti Ps. 89:11
- quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro Ps. 89:18
- non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo Ps. 89:34
- diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis Ps. 89:41
- quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper Ps. 89:48
- dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus Ps. 90:10
- bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime Ps. 92:1
- adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo Ps. 92:15
- Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur Ps. 93:1
- si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me Ps. 94:18
- cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt Ps. 95:5
- quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius Ps. 95:7
- quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est Ps. 95:10
- quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos Ps. 96:4
- audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine Ps. 97:8
- lux orta est iusto et rectis corde laetitia Ps. 97:11
- recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri Ps. 98:3
- Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos Ps. 99:2
- exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est Ps. 99:5
- scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius Ps. 100:3
- percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum Ps. 102:4
- tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum Ps. 102:13
- quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est Ps. 102:19
- quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum Ps. 103:11
- quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra Ps. 103:12
- sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se Ps. 103:13
- ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus Ps. 103:14
- posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae Ps. 104:20
- quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua Ps. 104:24
- recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes Ps. 105:8
- misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph Ps. 105:17
- et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham Ps. 105:23
- laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos Ps. 105:38
- quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo Ps. 105:42
- et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto Ps. 106:9
- aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram Ps. 106:17
- et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios Ps. 106:18
- stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio Ps. 106:30
- et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum Ps. 106:31
- et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos Ps. 106:32
- et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum Ps. 106:36
- et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus Ps. 106:38
- iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam Ps. 106:40
- et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae Ps. 106:45
- omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis Ps. 107:18
- obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est Ps. 107:27
- Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar Ps. 108:7
- meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus Ps. 108:8
- da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine Ps. 108:12
- quia os impii et os dolosi contra me apertum est Ps. 109:2
- eo quod non est recordatus facere misericordiam Ps. 109:16
- et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret Ps. 109:17
- et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius Ps. 109:18
- haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam Ps. 109:20
- tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me Ps. 109:21
- quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus Ps. 109:22
- genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo Ps. 109:24
- zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus Ps. 112:4
- factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius Ps. 114:2
- mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum Ps. 114:3
- quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum Ps. 114:5
- propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum Ps. 115:2
- Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est Ps. 115:9
- domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est Ps. 115:10
- timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est Ps. 115:11
- quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia Ps. 117:2
- melius est sperare in Domino quam sperare in homine Ps. 118:8
- melius est sperare in Domino quam sperare in principibus Ps. 118:9
- fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem Ps. 118:14
- haec est porta Domini iusti intrabunt in eam Ps. 118:20
- lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli Ps. 118:22
- a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris Ps. 118:23
- haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea Ps. 118:24
- haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me Ps. 119:50
- hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi Ps. 119:56
- misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me Ps. 119:64
- incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar Ps. 119:70
- melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti Ps. 119:72
- super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi Ps. 119:98
- tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam Ps. 119:126
- pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum Ps. 119:165
- heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar Ps. 120:5
- multum peregrinata est anima mea Ps. 120:6
- multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum Ps. 123:4
- anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus Ps. 124:7
- frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum Ps. 127:2
- quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi Ps. 130:4
- Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me Ps. 131:1
- haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam Ps. 132:14
- et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea Ps. 139:4
- super me est scientia et excelsior est non potero ad eam Ps. 139:6
- informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis Ps. 139:16
- et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna Ps. 139:24
- respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam Ps. 142:4
- persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos Ps. 143:3
- Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum Ps. 144:3
- homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens Ps. 144:4
- quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii Ps. 144:8
- libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii Ps. 144:11
- tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris Ps. 144:14
- gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio Ps. 145:3
- coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate Ps. 145:18
- in filio hominis cui non est salus Ps. 146:3
- laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio Ps. 147:1
- magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus Ps. 147:5
- non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei Ps. 147:10
- ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia Ps. 149:9
- et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius Pr. 2:18
- melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius Pr. 3:14
- pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari Pr. 3:15
- lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus Pr. 3:18
- quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius Pr. 3:32
- tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua Pr. 4:13
- quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae Pr. 6:23
- pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit Pr. 6:26
- non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam Pr. 6:30
- qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam Pr. 6:32
- non est enim vir in domo sua abiit via longissima Pr. 7:19
- sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam Pr. 7:20
- iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum Pr. 8:8
- melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari Pr. 8:11
- meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo Pr. 8:14
- melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo Pr. 8:19
- si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est Pr. 9:4
- quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est Pr. 9:16
- parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae Pr. 10:1
- egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat Pr. 10:4
- qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis Pr. 10:5
- sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est Pr. 10:14
- abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est Pr. 10:18
- in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est Pr. 10:19
- quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia Pr. 10:23
- iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo Pr. 11:8
- qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit Pr. 11:12
- qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum Pr. 11:13
- ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia Pr. 11:14
- benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit Pr. 11:17
- desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor Pr. 11:23
- bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis Pr. 11:27
- qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti Pr. 11:29
- fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est Pr. 11:30
- qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est Pr. 12:1
- qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit Pr. 12:2
- doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui Pr. 12:8
- melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane Pr. 12:9
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est Pr. 12:11
- desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet Pr. 12:12
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Pr. 12:15
- fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est Pr. 12:16
- qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus Pr. 12:17
- est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est Pr. 12:18
- labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii Pr. 12:19
- manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet Pr. 12:24
- qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos Pr. 12:26
- filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur Pr. 13:1
- qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala Pr. 13:3
- est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit Pr. 13:7
- redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet Pr. 13:8
- astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam Pr. 13:16
- ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis Pr. 14:4
- sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans Pr. 14:8
- est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem Pr. 14:12
- inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est Pr. 14:17
- qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam Pr. 14:29
- acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit Pr. 14:35
- lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum Pr. 15:4
- abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo Pr. 15:9
- melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles Pr. 15:16
- melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio Pr. 15:17
- vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas Pr. 15:18
- dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur Pr. 15:22
- laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus Pr. 15:23
- longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet Pr. 15:29
- qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis Pr. 15:32
- hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam Pr. 16:1
- omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus Pr. 16:2
- universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum Pr. 16:4
- melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate Pr. 16:8
- cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius Pr. 16:9
- posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento Pr. 16:16
- melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis Pr. 16:19
- eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est Pr. 16:20
- qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet Pr. 16:21
- est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem Pr. 16:25
- melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium Pr. 16:32
- melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio Pr. 17:1
- qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit Pr. 17:14
- et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum Pr. 17:15
- omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur Pr. 17:17
- qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum Pr. 17:20
- natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur Pr. 17:21
- non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat Pr. 17:26
- qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus Pr. 17:27
- accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii Pr. 18:5
- qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis Pr. 18:9
- iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum Pr. 18:17
- melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens Pr. 19:1
- ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit Pr. 19:2
- qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona Pr. 19:8
- doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi Pr. 19:11
- qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet Pr. 19:19
- homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax Pr. 19:22
- qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix Pr. 19:26
- honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis Pr. 20:3
- quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato Pr. 20:9
- pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum Pr. 20:10
- malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur Pr. 20:14
- est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae Pr. 20:15
- suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo Pr. 20:17
- abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona Pr. 20:23
- ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare Pr. 20:25
- qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis Pr. 21:6
- perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius Pr. 21:8
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Pr. 21:9
- gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem Pr. 21:15
- melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda Pr. 21:19
- tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit Pr. 21:26
- vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam Pr. 21:29
- non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum Pr. 21:30
- melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona Pr. 22:1
- dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus Pr. 22:2
- callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno Pr. 22:3
- proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea Pr. 22:6
- dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis Pr. 22:7
- qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi Pr. 22:9
- fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam Pr. 22:14
- stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam Pr. 22:15
- non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta Pr. 22:22
- si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo Pr. 22:27
- ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii Pr. 23:3
- quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum Pr. 23:7
- propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum Pr. 23:11
- fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena Pr. 23:27
- vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus Pr. 24:5
- cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor Pr. 24:9
- si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua Pr. 24:12
- comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo Pr. 24:13
- haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum Pr. 24:23
- melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe Pr. 25:7
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Pr. 25:24
- sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria Pr. 25:27
- quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria Pr. 26:1
- quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola Pr. 26:7
- sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem Pr. 26:18
- grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior Pr. 27:3
- melior est manifesta correptio quam amor absconditus Pr. 27:5
- amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul Pr. 27:10
- astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia Pr. 27:12
- qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur Pr. 27:18
- melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus Pr. 28:6
- qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum Pr. 28:7
- beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum Pr. 28:14
- qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est Pr. 28:24
- qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur Pr. 28:26
- pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus Pr. 29:13
- cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est Pr. 29:18
- vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio Pr. 29:20
- vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior Pr. 29:22
- verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait Pr. 30:1
- stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum Pr. 30:2
- omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se Pr. 30:5
- ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei Pr. 30:9
- generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis Pr. 30:12
- talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum Pr. 30:20
- gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei Pr. 30:31
- et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum Pr. 30:32
- noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas Pr. 31:4
- aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem Pr. 31:9
- deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum Pr. 31:13
- he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum Pr. 31:14
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius Pr. 31:18
- sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur Pr. 31:30
- quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est Eccl. 1:9
- nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos Eccl. 1:10
- non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo Eccl. 1:11
- perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus Eccl. 1:15
- locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit Eccl. 1:16
- cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae Eccl. 2:3
- transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum Eccl. 2:12
- quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum Eccl. 2:19
- quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est Eccl. 2:22
- cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est Eccl. 2:23
- nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est Eccl. 2:24
- tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est Eccl. 3:2
- cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem Eccl. 3:11
- omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est Eccl. 3:13
- quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit Eccl. 3:15
- idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati Eccl. 3:19
- et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt Eccl. 4:3
- rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est Eccl. 4:4
- melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi Eccl. 4:6
- unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima Eccl. 4:8
- melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae Eccl. 4:9
- melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum Eccl. 4:13
- infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus Eccl. 4:16
- custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali Eccl. 5:1
- multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere Eccl. 5:5
- ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum Eccl. 5:6
- si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii Eccl. 5:8
- dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum Eccl. 5:12
- est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui Eccl. 5:13
- sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo Eccl. 5:15
- hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius Eccl. 5:18
- et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei Eccl. 5:19
- est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines Eccl. 6:1
- vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
- quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita Eccl. 6:8
- melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus Eccl. 6:9
- qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere Eccl. 6:10
- quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit Eccl. 6:12
- melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis Eccl. 7:1
- melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit Eccl. 7:2
- melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis Eccl. 7:3
- cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia Eccl. 7:4
- melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi Eccl. 7:5
- melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante Eccl. 7:8
- ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio Eccl. 7:10
- utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem Eccl. 7:11
- noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas Eccl. 7:16
- bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit Eccl. 7:18
- non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet Eccl. 7:20
- et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa Eccl. 7:26
- solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi Eccl. 7:29
- et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis Eccl. 8:4
- omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio Eccl. 8:6
- non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium Eccl. 8:8
- vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est Eccl. 8:10
- est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico Eccl. 8:14
- et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit Eccl. 8:16
- hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur Eccl. 9:3
- nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo Eccl. 9:4
- viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum Eccl. 9:5
- perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole Eccl. 9:9
- civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio Eccl. 9:14
- inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis Eccl. 9:15
- et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita Eccl. 9:16
- melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet Eccl. 9:18
- muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia Eccl. 10:1
- est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis Eccl. 10:5
- stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare Eccl. 10:14
- vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt Eccl. 10:16
- beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam Eccl. 10:17
- quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium Eccl. 11:5
- dulce lumen et delectabile est oculis videre solem Eccl. 11:7
- his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est Eccl. 12:12
- finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo Eccl. 12:13
- similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos Cant. 2:9
- flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra Cant. 2:12
- quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii Cant. 3:6
- dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas Cant. 4:2
- sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium Cant. 4:4
- tota pulchra es amica mea et macula non est in te Cant. 4:7
- ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium Cant. 5:2
- pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi Cant. 5:6
- qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos Cant. 5:9
- guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem Cant. 5:16
- dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis Cant. 6:6
- sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus Cant. 6:8
- una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
- quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata Cant. 6:10
- statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris Cant. 7:7
- quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua Cant. 8:5
- pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum Cant. 8:6
- soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est Cant. 8:8
- si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis Cant. 8:9
- vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius Cant. 8:12
- benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor Wis. 1:6
- creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra Wis. 1:14
- iustitia enim inmortalis est Wis. 1:15
- dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis Wis. 2:1
- quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum Wis. 2:2
- quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata Wis. 2:3
- umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur Wis. 2:5
- ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors Wis. 2:9
- sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur Wis. 2:11
- circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae Wis. 2:12
- factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum Wis. 2:14
- gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius Wis. 2:15
- si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum Wis. 2:18
- visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum Wis. 3:2
- et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace Wis. 3:3
- et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est Wis. 3:4
- qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius Wis. 3:9
- sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt Wis. 3:11
- et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima Wis. 3:14
- bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae Wis. 3:15
- melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines Wis. 4:1
- cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens Wis. 4:2
- senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus Wis. 4:8
- placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est Wis. 4:10
- raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius Wis. 4:11
- quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est Wis. 5:5
- ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis Wis. 5:6
- et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus Wis. 5:10
- aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius Wis. 5:11
- aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius Wis. 5:12
- quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis Wis. 5:15
- iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum Wis. 5:16
- melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis Wis. 6:1
- quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur Wis. 6:4
- non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus Wis. 6:8
- clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam Wis. 6:13
- cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus Wis. 6:16
- initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia Wis. 6:18
- cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est Wis. 6:19
- quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem Wis. 6:24
- multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est Wis. 6:26
- sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro Wis. 7:1
- unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus Wis. 7:6
- propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae Wis. 7:7
- nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius Wis. 7:9
- super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius Wis. 7:10
- et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est Wis. 7:12
- infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati Wis. 7:14
- mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator Wis. 7:15
- est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere Wis. 7:22
- omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam Wis. 7:24
- vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit Wis. 7:25
- candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius Wis. 7:26
- est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior Wis. 7:29
- doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius Wis. 8:4
- si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex Wis. 8:6
- et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus Wis. 8:7
- haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae Wis. 8:17
- et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est Wis. 9:2
- haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit Wis. 10:1
- custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia Wis. 10:12
- sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro Wis. 11:4
- per haec cum illis deesset bene cum illis actum est Wis. 11:6
- quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram Wis. 11:23
- bonus enim spiritus tuus est in omnibus Wis. 12:1
- ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra Wis. 12:7
- sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum Wis. 12:10
- nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti Wis. 12:13
- virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis Wis. 12:16
- vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex Wis. 13:1
- quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit Wis. 13:3
- aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis Wis. 13:4
- sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire Wis. 13:6
- infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae Wis. 13:10
- aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens Wis. 13:14
- ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio Wis. 13:16
- et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est Wis. 13:17
- et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis Wis. 13:19
- benedictum est enim lignum per quod fit iustitia Wis. 14:7
- per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est Wis. 14:8
- etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur Wis. 14:10
- initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est Wis. 14:12
- supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est Wis. 14:14
- deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta Wis. 14:16
- infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis Wis. 14:27
- non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem Wis. 14:31
- nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis Wis. 15:3
- sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus Wis. 15:7
- et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat Wis. 15:8
- sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit Wis. 15:9
- cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius Wis. 15:10
- quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum Wis. 15:15
- homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere Wis. 15:16
- cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam Wis. 15:17
- qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem Wis. 16:7
- illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari Wis. 16:9
- homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est Wis. 16:14
- sed tuam manum effugere inpossibile est Wis. 16:15
- quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum Wis. 16:17
- hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est Wis. 16:23
- nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum Wis. 17:11
- et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat Wis. 17:12
- illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent Wis. 18:6
- suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio Wis. 18:7
- similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est Wis. 18:12
- tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira Wis. 18:20
- properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus Wis. 18:21
- in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu Wis. 19:17
- <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum Sir. 1:1
- harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est Sir. 1:2
- prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo Sir. 1:4
- radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit Sir. 1:6
- disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit Sir. 1:7
- unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus Sir. 1:8
- ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est Sir. 1:9
- initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur Sir. 1:16
- radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi Sir. 1:25
- nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est Sir. 1:28
- sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi Sir. 1:34
- quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia Sir. 1:40
- respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est Sir. 2:11
- permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum Sir. 2:12
- ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio Sir. 3:12
- quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem Sir. 3:18
- non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis Sir. 3:23
- synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur Sir. 3:30
- est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam Sir. 4:25
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor Sir. 5:4
- et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur Sir. 5:6
- si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris Sir. 5:14
- super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia Sir. 5:17
- est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis Sir. 6:8
- et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit Sir. 6:9
- est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis Sir. 6:10
- amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius Sir. 6:15
- quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors Sir. 6:21
- sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei Sir. 6:23
- decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris Sir. 6:31
- non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens Sir. 7:5
- non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus Sir. 7:12
- mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde Sir. 7:28
- da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis Sir. 7:34
- non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat Sir. 8:17
- cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te Sir. 8:19
- omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur Sir. 9:10
- terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit Sir. 9:25
- secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes Sir. 10:2
- avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis Sir. 10:9
- nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua Sir. 10:10
- brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur Sir. 10:12
- non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum Sir. 10:22
- gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est Sir. 10:25
- magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum Sir. 10:27
- melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem Sir. 10:30
- pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam Sir. 10:33
- brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius Sir. 11:3
- est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat Sir. 11:11
- est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate Sir. 11:12
- est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius Sir. 11:18
- facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem Sir. 11:23
- ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona Sir. 11:25
- non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus Sir. 12:3
- in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est Sir. 12:9
- quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius Sir. 12:13
- si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi Sir. 13:7
- et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper Sir. 13:24
- diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum Sir. 13:26
- humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus Sir. 13:27
- dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent Sir. 13:28
- pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum Sir. 13:29
- bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii Sir. 13:30
- beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti Sir. 14:1
- viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum Sir. 14:3
- qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis Sir. 14:5
- qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius Sir. 14:6
- nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam Sir. 14:8
- memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur Sir. 14:12
- ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum Sir. 14:17
- qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam Sir. 15:1
- non est speciosa laus in ore peccatoris Sir. 15:9
- quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi Sir. 15:10
- et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis Sir. 16:1
- melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii Sir. 16:3
- et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum Sir. 16:9
- non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis Sir. 16:10
- misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram Sir. 16:12
- in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura Sir. 16:17
- nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est Sir. 16:22
- posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium Sir. 17:4
- et pars Dei Israhel facta est manifesta Sir. 17:15
- nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt Sir. 17:29
- non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei Sir. 18:5
- propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam Sir. 18:9
- vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est Sir. 18:10
- ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum Sir. 18:32
- ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae Sir. 18:33
- amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare Sir. 19:8
- et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo Sir. 19:16
- quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris Sir. 19:17
- et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia Sir. 19:19
- est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia Sir. 19:20
- melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi Sir. 19:21
- est sollertia certa et ipsa iniqua Sir. 19:22
- et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo Sir. 19:23
- et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est Sir. 19:24
- est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens Sir. 19:28
- quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere Sir. 20:1
- quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens Sir. 20:4
- et est odibilis qui procax est ad loquendum Sir. 20:5
- est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis Sir. 20:6
- est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum Sir. 20:9
- est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex Sir. 20:10
- est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput Sir. 20:11
- est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum Sir. 20:12
- exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est Sir. 20:15
- est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur Sir. 20:23
- est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se Sir. 20:24
- est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis Sir. 20:25
- quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas Sir. 21:4
- qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum Sir. 21:7
- non erudietur qui non est sapiens in bono Sir. 21:14
- est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo Sir. 21:15
- in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius Sir. 22:1
- de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus Sir. 22:2
- confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet Sir. 22:3
- qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic Sir. 22:9
- harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium Sir. 22:18
- ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum Sir. 22:26
- si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus Sir. 22:27
- est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob Sir. 23:15
- indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati Sir. 23:17
- primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi Sir. 23:33
- et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo Sir. 23:38
- et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare Sir. 24:43
- in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus Sir. 25:1
- beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se Sir. 25:11
- quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum Sir. 25:13
- beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur Sir. 25:15
- timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei Sir. 25:16
- omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est Sir. 25:17
- non est caput nequius super caput colubri Sir. 25:22
- et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa Sir. 25:23
- mulier si primatum habeat contraria est viro suo Sir. 25:30
- a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur Sir. 25:33
- mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae Sir. 26:18
- omnis autem ponderatio non est digna continentis animae Sir. 26:20
- in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit Sir. 26:25
- ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum Sir. 27:8
- non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est Sir. 27:22
- conligare et maledicti est concordatio Sir. 27:23
- denudare autem amici mysteria desperatio est Sir. 27:24
- beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus Sir. 28:23
- iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est Sir. 28:24
- confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est Sir. 29:3
- exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater Sir. 29:33
- mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se Sir. 30:4
- in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis Sir. 30:5
- curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae Sir. 30:12
- melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia Sir. 30:14
- non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium Sir. 30:16
- melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans Sir. 30:17
- iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas Sir. 30:23
- multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa Sir. 30:25
- multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum Sir. 31:6
- lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo Sir. 31:7
- beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris Sir. 31:8
- quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua Sir. 31:9
- quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit Sir. 31:10
- nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit Sir. 31:15
- quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem Sir. 31:22
- in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est Sir. 31:29
- quae est vita quae minuitur vino Sir. 31:33
- vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio Sir. 31:35
- sanitas est et corpori et animae Sir. 31:37
- ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua Sir. 32:6
- sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino Sir. 32:8
- in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum Sir. 32:27
- ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam Sir. 33:10
- contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum Sir. 33:15
- melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum Sir. 33:22
- si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum Sir. 33:31
- divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est Sir. 34:5
- qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum Sir. 34:9
- qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam Sir. 34:10
- qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius Sir. 34:16
- timentis Dominum beata est anima eius Sir. 34:17
- ad quem respicit et quis est fortitudo eius Sir. 34:18
- immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum Sir. 34:21
- panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis Sir. 34:25
- oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi Sir. 35:8
- sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus Sir. 35:9
- quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi Sir. 35:13
- et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae Sir. 35:15
- et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua Sir. 36:2
- ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine Sir. 36:5
- contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos Sir. 36:12
- congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio Sir. 36:13
- miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo Sir. 36:14
- omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior Sir. 36:20
- omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae Sir. 36:23
- si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum Sir. 36:25
- qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies Sir. 36:26
- ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens Sir. 36:27
- omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem Sir. 37:1
- omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso Sir. 37:8
- bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat Sir. 37:11
- cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi Sir. 37:16
- et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo Sir. 37:17
- verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua Sir. 37:21
- vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est Sir. 37:22
- qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur Sir. 37:23
- non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est Sir. 37:24
- est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis Sir. 37:25
- propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam Sir. 37:34
- a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem Sir. 38:2
- nonne a ligno indulcata est amara aqua Sir. 38:5
- est enim tempus quando in manus eorum incurras Sir. 38:13
- noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis Sir. 38:22
- sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius Sir. 38:32
- omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est Sir. 38:35
- quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius Sir. 39:23
- opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius Sir. 39:24
- a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius Sir. 39:25
- non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur Sir. 39:26
- quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius Sir. 39:29
- non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur Sir. 39:40
- occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium Sir. 40:1
- conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem Sir. 40:7
- super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus Sir. 40:10
- non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium Sir. 40:27
- fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere Sir. 40:29
- vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis Sir. 40:30
- o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis Sir. 41:1
- o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus Sir. 41:3
- defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam Sir. 41:4
- non est enim in inferno accusatio vitae Sir. 41:7
- melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam Sir. 41:18
- non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide Sir. 41:20
- super mulierem nequam bonum est signum Sir. 42:6
- filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat Sir. 42:9
- melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium Sir. 42:14
- sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius Sir. 42:16
- magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est Sir. 42:21
- quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare Sir. 42:23
- altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae Sir. 43:1
- mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione Sir. 43:8
- vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo Sir. 43:12
- propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia Sir. 43:28
- multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus Sir. 43:29
- benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude Sir. 43:33
- quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio Sir. 43:35
- et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis Sir. 44:9
- Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam Sir. 44:16
- Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio Sir. 44:17
- ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium Sir. 44:18
- Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo Sir. 44:20
- in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis Sir. 44:21
- dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est Sir. 45:1
- non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus Sir. 45:16
- factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo Sir. 45:19
- ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas Sir. 45:27
- et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini Sir. 45:28
- quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas Sir. 46:3
- aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo Sir. 46:5
- ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes Sir. 46:8
- ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo Sir. 46:12
- et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino Sir. 46:13
- in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta Sir. 46:17
- et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis Sir. 46:18
- et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel Sir. 47:2
- Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua Sir. 47:15
- et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua Sir. 47:16
- et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel Sir. 47:19
- sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi Sir. 48:4
- Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum Sir. 48:13
- et relicta est gens perpauca et princeps in domo David Sir. 48:17
- in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua Sir. 48:20
- non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae Sir. 48:23
- spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum Sir. 48:27
- ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis Sir. 49:3
- nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare Sir. 49:9
- nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias Sir. 49:11
- nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra Sir. 49:16
- et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi Sir. 49:17
- templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi Sir. 50:2
- qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est Sir. 50:5
- et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus Sir. 50:20
- et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt Sir. 50:21
- duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim Sir. 50:27
- si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est Sir. 50:31
- laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea Sir. 51:15
- laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam Sir. 51:20
- conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum Sir. 51:25
- venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem Sir. 51:29
- et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam Sir. 51:34
- Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum Sir. 52:2
- et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David Sir. 52:7
- audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Isa. 1:2
- a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo Isa. 1:6
- ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri Isa. 1:13
- quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est Isa. 1:20
- quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae Isa. 1:21
- argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua Isa. 1:22
- repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius Isa. 2:7
- et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum Isa. 2:8
- et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis Isa. 2:9
- et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est Isa. 2:16
- quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse Isa. 2:22
- adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua Isa. 3:6
- respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi Isa. 3:7
- et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem Isa. 4:3
- et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio Isa. 4:5
- cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei Isa. 5:1
- quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:4
- propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit Isa. 5:13
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
- non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius Isa. 5:27
- et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius Isa. 5:30
- in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum Isa. 6:1
- et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius Isa. 6:3
- et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo Isa. 6:4
- et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam Isa. 7:1
- et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti Isa. 7:2
- et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis Isa. 7:3
- et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo Isa. 7:13
- et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur Isa. 7:18
- non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis Isa. 8:12
- primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium Isa. 9:1
- populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis Isa. 9:2
- parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis Isa. 9:6
- Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:12
- et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt Isa. 9:13
- longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est Isa. 9:15
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:17
- succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi Isa. 9:18
- in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet Isa. 9:19
- in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:21
- ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 10:4
- numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est Isa. 10:15
- adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem Isa. 10:32
- non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes Isa. 11:9
- et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me Isa. 12:1
- ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem Isa. 12:2
- et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius Isa. 12:4
- ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet Isa. 13:6
- quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo Isa. 13:10
- prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob Isa. 14:1
- conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit Isa. 14:7
- infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum Isa. 14:9
- detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes Isa. 14:11
- qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna Isa. 14:16
- hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes Isa. 14:26
- in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud Isa. 14:28
- ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem Isa. 14:29
- ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius Isa. 14:31
- onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit Isa. 15:1
- clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi Isa. 15:4
- habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram Isa. 16:4
- et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est Isa. 16:5
- audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius Isa. 16:6
- hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc Isa. 16:13
- et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus Isa. 16:14
- in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter Isa. 17:11
- in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos Isa. 17:14
- vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae Isa. 18:1
- qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius Isa. 18:2
- quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis Isa. 18:4
- in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam Isa. 20:1
- in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus Isa. 20:2
- visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci Isa. 21:2
- emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum Isa. 21:4
- et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu Isa. 21:7
- et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est Isa. 21:17
- onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta Isa. 22:1
- et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum Isa. 22:14
- in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est Isa. 22:25
- onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis Isa. 23:1
- in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium Isa. 23:3
- numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum Isa. 23:7
- transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi Isa. 23:10
- ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra Isa. 23:14
- dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc Isa. 24:3
- luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae Isa. 24:4
- et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum Isa. 24:5
- luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde Isa. 24:7
- adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte Isa. 24:10
- clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae Isa. 24:11
- relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas Isa. 24:12
- et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes Isa. 25:7
- praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est Isa. 25:8
- semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum Isa. 26:7
- in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est Isa. 27:1
- indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter Isa. 27:4
- numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est Isa. 27:7
- in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus Isa. 27:8
- in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei Isa. 27:11
- et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud Isa. 28:4
- cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire Isa. 28:12
- propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem Isa. 28:14
- coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest Isa. 28:20
- sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo Isa. 28:21
- vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt Isa. 29:1
- et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion Isa. 29:8
- et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim Isa. 29:11
- et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis Isa. 29:13
- perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis Isa. 29:16
- quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem Isa. 29:20
- Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce Isa. 30:7
- populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini Isa. 30:9
- et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est Isa. 30:24
- praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam Isa. 30:33
- et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem Isa. 31:9
- non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior Isa. 32:5
- post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet Isa. 32:10
- domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum Isa. 32:14
- magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia Isa. 33:5
- dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines Isa. 33:8
- luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus Isa. 33:9
- iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt Isa. 33:16
- cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum Isa. 33:18
- populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia Isa. 33:19
- quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium Isa. 34:5
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Isa. 34:6
- germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri Isa. 35:2
- et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas Isa. 36:1
- et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis Isa. 36:3
- et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis Isa. 36:4
- quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis Isa. 36:7
- et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum Isa. 36:11
- donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum Isa. 36:17
- ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea Isa. 36:19
- quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea Isa. 36:20
- et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis Isa. 36:22
- et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini Isa. 37:1
- et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti Isa. 37:3
- reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis Isa. 37:8
- et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens Isa. 37:9
- ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava Isa. 37:13
- hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem Isa. 37:22
- numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum Isa. 37:26
- et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum Isa. 37:31
- egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum Isa. 37:36
- et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve Isa. 37:37
- et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo Isa. 37:38
- et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno Isa. 38:3
- et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens Isa. 38:4
- hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est Isa. 38:7
- ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat Isa. 38:8
- generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me Isa. 38:12
- laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua Isa. 39:2
- et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis Isa. 39:8
- loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis Isa. 40:2
- et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est Isa. 40:5
- exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus Isa. 40:7
- exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum Isa. 40:8
- quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera Isa. 40:12
- numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae Isa. 40:21
- quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit Isa. 40:27
- numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius Isa. 40:28
- quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum Isa. 41:4
- confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur Isa. 41:7
- ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos Isa. 41:24
- quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros Isa. 41:26
- haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam Isa. 42:5
- ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus Isa. 42:8
- quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini Isa. 42:19
- ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde Isa. 42:22
- quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura Isa. 42:23
- vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit Isa. 43:10
- ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator Isa. 43:11
- et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud Isa. 43:13
- haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus Isa. 44:6
- nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim Isa. 44:8
- faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet Isa. 44:12
- et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud Isa. 44:15
- medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum Isa. 44:16
- pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea Isa. 44:20
- ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me Isa. 45:5
- ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter Isa. 45:6
- vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est Isa. 45:9
- haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus Isa. 45:14
- Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi Isa. 45:17
- quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius Isa. 45:18
- adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me Isa. 45:21
- convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius Isa. 45:22
- conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem Isa. 46:1
- recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei Isa. 46:9
- descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera Isa. 47:1
- et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem Isa. 47:8
- et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera Isa. 47:10
- sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te Isa. 47:15
- neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te Isa. 48:8
- manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul Isa. 48:13
- ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius Isa. 48:15
- non est pax dicit Dominus impiis Isa. 48:22
- audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei Isa. 49:1
- et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea Isa. 49:5
- et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae Isa. 49:6
- haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te Isa. 49:7
- laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur Isa. 49:13
- et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei Isa. 49:14
- adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem Isa. 49:20
- haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50:1
- quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti Isa. 50:2
- Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum Isa. 50:4
- iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me Isa. 50:8
- ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos Isa. 50:9
- quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum Isa. 50:10
- ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis Isa. 50:11
- audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis Isa. 51:1
- prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt Isa. 51:5
- et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis Isa. 51:13
- non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit Isa. 51:18
- quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum Isa. 52:4
- et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur Isa. 52:5
- gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem Isa. 52:9
- iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt Isa. 52:15
- quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Isa. 53:1
- et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum Isa. 53:2
- ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus Isa. 53:5
- oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum Isa. 53:7
- de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum Isa. 53:8
- ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
- sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te Isa. 54:9
- omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus Isa. 54:17
- quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est Isa. 55:6
- derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum Isa. 55:7
- haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur Isa. 56:1
- iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus Isa. 57:1
- in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor Isa. 57:6
- creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum Isa. 57:19
- non est pax dixit Deus meus impiis Isa. 57:21
- numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino Isa. 58:5
- nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe Isa. 58:6
- tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est Isa. 58:14
- ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat Isa. 59:1
- non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem Isa. 59:4
- ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum Isa. 59:5
- viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem Isa. 59:8
- propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus Isa. 59:9
- rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis Isa. 59:11
- et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi Isa. 59:14
- et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium Isa. 59:15
- et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum Isa. 59:16
- indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli Isa. 59:17
- hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum Isa. 59:21
- surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est Isa. 60:1
- quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
- quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari Isa. 63:2
- torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi Isa. 63:3
- circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi Isa. 63:5
- miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum Isa. 63:7
- et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator Isa. 63:8
- in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi Isa. 63:9
- ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos Isa. 63:10
- et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui Isa. 63:11
- adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se Isa. 63:15
- non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae Isa. 64:7
- civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata Isa. 64:10
- domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas Isa. 64:11
- ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum Isa. 65:6
- haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum Isa. 65:8
- in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris Isa. 65:16
- electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis Isa. 65:23
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isa. 66:3
- quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius Jer. 1:2
- et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto Jer. 1:3
- et factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 1:4
- et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video Jer. 1:11
- et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis Jer. 1:13
- et factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 2:1
- et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo Jer. 2:6
- sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt Jer. 2:8
- transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi Jer. 2:10
- numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam Jer. 2:14
- super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis Jer. 2:15
- numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam Jer. 2:17
- arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum Jer. 2:19
- numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris Jer. 2:32
- et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi Jer. 2:34
- quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere Jer. 3:3
- et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi Jer. 3:6
- et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda Jer. 3:7
- quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa Jer. 3:8
- et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno Jer. 3:9
- et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus Jer. 3:10
- vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui Jer. 3:21
- ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore Jer. 4:7
- super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis Jer. 4:8
- concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam Jer. 4:16
- contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae Jer. 4:20
- praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus Jer. 5:11
- negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus Jer. 5:12
- populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt Jer. 5:23
- confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna Jer. 6:1
- quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius Jer. 6:6
- cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud Jer. 6:10
- sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion Jer. 6:23
- defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae Jer. 6:29
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 7:1
- nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est Jer. 7:4
- et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas Jer. 7:10
- ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus Jer. 7:11
- faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo Jer. 7:14
- et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum Jer. 7:28
- quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam Jer. 7:30
- et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo Jer. 7:31
- et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur Jer. 8:4
- quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti Jer. 8:5
- adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio Jer. 8:6
- quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum Jer. 8:8
- confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis Jer. 8:9
- congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt Jer. 8:13
- a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius Jer. 8:16
- quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus Jer. 8:17
- ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis Jer. 8:19
- transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus Jer. 8:20
- numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei Jer. 8:22
- sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias Jer. 9:8
- quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat Jer. 9:12
- quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra Jer. 9:19
- quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis Jer. 9:21
- loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat Jer. 9:22
- audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel Jer. 10:1
- non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine Jer. 10:6
- quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui Jer. 10:7
- pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est Jer. 10:8
- Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius Jer. 10:10
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis Jer. 10:14
- non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi Jer. 10:16
- vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam Jer. 10:19
- tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas Jer. 10:20
- quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est Jer. 10:21
- scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos Jer. 10:23
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 11:1
- ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen Domine Jer. 11:5
- et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem Jer. 11:9
- quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es Jer. 11:15
- et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali Jer. 11:17
- iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt Jer. 12:1
- usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra Jer. 12:4
- facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam Jer. 12:8
- posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde Jer. 12:11
- super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius non est pax universae carni Jer. 12:12
- et factus est sermo Domini ad me secundo dicens Jer. 13:3
- tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae Jer. 13:4
- et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi Jer. 13:6
- et factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 13:8
- populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est Jer. 13:10
- audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est Jer. 13:15
- quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini Jer. 13:17
- civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta Jer. 13:19
- levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum Jer. 13:20
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis Jer. 14:1
- quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos Jer. 14:9
- et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer Jer. 14:17
- numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio Jer. 14:19
- et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur Jer. 15:1
- infirmata est quae peperit septem defecit anima eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus Jer. 15:9
- et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit Jer. 15:14
- inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum Jer. 15:16
- quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium Jer. 15:18
- et factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 16:1
- et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro Jer. 16:10
- peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum Jer. 17:1
- pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud Jer. 17:9
- ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat Jer. 17:15
- et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit Jer. 17:16
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 18:1
- et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret Jer. 18:4
- et factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 18:5
- quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito Jer. 18:15
- et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te Jer. 19:2
- quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die Jer. 20:8
- et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens Jer. 20:9
- Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur Jer. 20:11
- maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum Jer. 20:15
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens Jer. 21:1
- quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius Jer. 22:11
- locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam Jer. 22:21
- in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster Jer. 23:6
- ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius Jer. 23:9
- quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis Jer. 23:10
- propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram Jer. 23:15
- dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum Jer. 23:17
- usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui Jer. 23:26
- si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus Jer. 23:33
- haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus Jer. 23:35
- haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus Jer. 23:37
- et factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 24:4
- verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis Jer. 25:1
- quae locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda et ad universos habitatores Hierusalem dicens Jer. 25:2
- a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis Jer. 25:3
- et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes Jer. 25:13
- Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista Jer. 25:18
- quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum Jer. 25:29
- dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini Jer. 25:38
- in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens Jer. 26:1
- quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini Jer. 26:9
- et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris Jer. 26:11
- nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos Jer. 26:13
- ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris Jer. 26:14
- et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos Jer. 26:16
- et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum Jer. 26:21
- in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 27:1
- quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis Jer. 27:13
- et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem Jer. 27:18
- et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens Jer. 28:1
- propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate Jer. 28:9
- et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicens Jer. 28:12
- et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo Jer. 28:17
- postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem Jer. 29:2
- et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne Jer. 29:22
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens Jer. 29:25
- quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum Jer. 29:28
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jer. 29:30
- idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum Jer. 29:32
- hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 30:1
- et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam Jer. 30:4
- quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax Jer. 30:5
- vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur Jer. 30:7
- non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi Jer. 30:13
- quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi Jer. 30:15
- obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem Jer. 30:17
- et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus Jer. 30:21
- in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est Jer. 31:9
- haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt Jer. 31:15
- haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici Jer. 31:16
- et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos Jer. 31:17
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor Jer. 32:1
- et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens Jer. 32:6
- ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas Jer. 32:7
- et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset Jer. 32:8
- et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos Jer. 32:9
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis Jer. 32:14
- qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec Jer. 32:20
- ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis Jer. 32:24
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jer. 32:26
- quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo Jer. 32:31
- et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam Jer. 32:34
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens Jer. 33:1
- haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius Jer. 33:2
- in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster Jer. 33:16
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jer. 33:19
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jer. 33:23
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens Jer. 34:1
- et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem Jer. 34:6
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans Jer. 34:8
- ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo Jer. 34:9
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 34:12
- cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam Jer. 34:14
- et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam Jer. 34:15
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens Jer. 35:1
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens Jer. 35:12
- et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 36:1
- vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri Jer. 36:4
- si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc Jer. 36:7
- factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem Jer. 36:9
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens Jer. 36:27
- et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae Jer. 37:2
- igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem Jer. 37:5
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens Jer. 37:6
- haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum Jer. 37:7
- egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium Jer. 37:12
- et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes Jer. 37:14
- itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis Jer. 37:16
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jer. 37:17
- et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare Jer. 38:5
- et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens Jer. 38:8
- adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos Jer. 38:11
- quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus Jer. 38:21
- si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex Jer. 38:25
- venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum Jer. 38:27
- mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem Jer. 38:28
- undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas Jer. 39:2
- persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 39:5
- sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem Jer. 40:1
- tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum Jer. 40:2
- et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic Jer. 40:3
- et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat Jer. 41:1
- lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis Jer. 41:9
- et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree Jer. 41:14
- et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum Jer. 41:17
- sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri Jer. 42:6
- cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam Jer. 42:7
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum Jer. 42:18
- factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec Jer. 43:1
- et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens Jer. 43:8
- sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudaeis Jer. 43:9
- verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Iudaeos qui habitant in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures dicens Jer. 44:1
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce sunt desertae hodie et non est in eis habitator Jer. 44:2
- et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc Jer. 44:6
- numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terrae horum recordatus est Dominus et ascendit super cor eius Jer. 44:21
- et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies haec Jer. 44:22
- propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec sicut est dies haec Jer. 44:23
- verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens Jer. 45:1
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes Jer. 46:1
- quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius Jer. 46:7
- verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti Jer. 46:13
- succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus Jer. 46:23
- confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis Jer. 46:24
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam Jer. 47:1
- pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae Jer. 47:4
- ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit Jer. 48:1
- non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius Jer. 48:2
- contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius Jer. 48:4
- fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus Jer. 48:11
- et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam Jer. 48:13
- vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei Jer. 48:15
- prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis Jer. 48:16
- consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus Jer. 48:17
- confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab Jer. 48:20
- abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus Jer. 48:25
- inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse Jer. 48:26
- audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius Jer. 48:29
- ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit Jer. 48:33
- quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo Jer. 48:39
- capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis Jer. 48:41
- et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est Jer. 48:42
- in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus Jer. 48:45
- ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus eius in urbibus eius habitavit Jer. 49:1
- ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 49:3
- ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum Jer. 49:7
- ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit Jer. 49:10
- auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium Jer. 49:14
- sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis Jer. 49:18
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 49:19
- a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius Jer. 49:21
- ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit Jer. 49:23
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem Jer. 49:24
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens Jer. 49:34
- verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae Jer. 50:1
- adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jer. 50:2
- grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui Jer. 50:6
- confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens Jer. 50:12
- clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei Jer. 50:15
- quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus Jer. 50:23
- aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum Jer. 50:25
- adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel Jer. 50:29
- gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur Jer. 50:37
- siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur Jer. 50:38
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 50:44
- a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est Jer. 50:46
- quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel Jer. 51:5
- fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei Jer. 51:6
- subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur Jer. 51:8
- curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes Jer. 51:9
- acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui Jer. 51:11
- super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis Jer. 51:12
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis Jer. 51:17
- non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius Jer. 51:19
- cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius Jer. 51:30
- currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum Jer. 51:31
- quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes Jer. 51:41
- ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est Jer. 51:42
- quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet Jer. 51:56
- factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu Jer. 52:4
- et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum Jer. 52:7
- persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo Jer. 52:8
- cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 52:9
- in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem Jer. 52:12
- et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua Jer. 52:27
- iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres Jer. 52:28
- et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris Jer. 52:31
- et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone Jer. 52:32
- ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo Lam. 1:1
- BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici Lam. 1:2
- HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis Lam. 1:5
- VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis Lam. 1:6
- ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
- HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lam. 1:8
- TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus Lam. 1:9
- LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui Lam. 1:12
- NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere Lam. 1:14
- AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus Lam. 1:16
- FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos Lam. 1:17
- SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem Lam. 1:18
- RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est Lam. 1:20
- SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Lam. 1:21
- ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui Lam. 2:1
- HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam Lam. 2:5
- VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem Lam. 2:6
- HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est Lam. 2:8
- TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino Lam. 2:9
- CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi Lam. 2:11
- LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum Lam. 2:12
- SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae Lam. 2:15
- FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus Lam. 2:16
- DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis Lam. 3:10
- VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum Lam. 3:17
- HETH novae diluculo multa est fides tua Lam. 3:23
- TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum Lam. 3:25
- TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini Lam. 3:26
- TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua Lam. 3:27
- MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente Lam. 3:37
- FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio Lam. 3:47
- AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies Lam. 3:49
- AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae Lam. 3:51
- SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me Lam. 3:53
- ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum Lam. 4:1
- VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus Lam. 4:6
- HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum Lam. 4:8
- RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus Lam. 4:20
- THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua Lam. 4:22
- hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos Lam. 5:2
- pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis Lam. 5:10
- defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster Lam. 5:15
- propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri Lam. 5:17
- et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem Bar. 1:13
- propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda Bar. 2:1
- quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos Bar. 2:7
- et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis Bar. 2:9
- ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius Bar. 2:15
- aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino Bar. 2:17
- sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino Bar. 2:18
- et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda Bar. 2:26
- quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae Bar. 2:30
- quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum Bar. 3:10
- qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum Bar. 3:18
- neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est Bar. 3:21
- non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman Bar. 3:22
- filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius Bar. 3:23
- o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius Bar. 3:24
- non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius Bar. 3:31
- post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est Bar. 3:38
- hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem Bar. 4:1
- filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes Bar. 4:25
- sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione Bar. 4:33
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est Bar. 5:3
- adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso Bar. 5:9
- exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum Bar. 6:1
- angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras Bar. 6:6
- opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos Bar. 6:12
- aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant Bar. 6:23
- ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis Bar. 6:24
- quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos Bar. 6:39
- omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos Bar. 6:44
- unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est Bar. 6:51
- regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt Bar. 6:55
- itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii Bar. 6:58
- similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat Bar. 6:60
- et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis Bar. 6:61
- ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt Bar. 6:62
- unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus Bar. 6:63
- nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos Bar. 6:68
- melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis Bar. 6:72
- et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei Ezec. 1:1
- in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin Ezec. 1:2
- factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini Ezec. 1:3
- et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis Ezec. 1:4
- et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me Ezec. 2:2
- si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum Ezec. 2:5
- tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est Ezec. 2:6
- tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi Ezec. 2:8
- et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce Ezec. 3:3
- domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde Ezec. 3:7
- ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est Ezec. 3:9
- cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 3:16
- et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum Ezec. 3:22
- et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae Ezec. 3:24
- et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est Ezec. 3:26
- cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est Ezec. 3:27
- et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel Ezec. 4:3
- et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda Ezec. 4:14
- haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras Ezec. 5:5
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 6:1
- qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis Ezec. 6:12
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 7:1
- venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium Ezec. 7:7
- ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia Ezec. 7:10
- canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad proelium ira enim mea super universum populum eius Ezec. 7:14
- gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur Ezec. 7:15
- argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est Ezec. 7:19
- fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate Ezec. 7:23
- et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei Ezec. 8:1
- et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas Ezec. 8:17
- et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis Ezec. 9:3
- et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt Ezec. 9:9
- et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo Ezec. 10:2
- et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini Ezec. 10:4
- et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est Ezec. 10:7
- et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar Ezec. 10:15
- et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin Ezec. 10:18
- ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent Ezec. 10:20
- dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes Ezec. 11:3
- propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius Ezec. 11:7
- et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel Ezec. 11:13
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 11:14
- fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem Ezec. 11:15
- et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis Ezec. 11:23
- et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram Ezec. 11:24
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 12:1
- fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est Ezec. 12:2
- tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est Ezec. 12:3
- et factus est sermo Domini ad me mane dicens Ezec. 12:8
- dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum Ezec. 12:10
- et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram Ezec. 12:12
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 12:17
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 12:21
- fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio Ezec. 12:22
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 12:26
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 13:1
- eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis Ezec. 13:10
- siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis Ezec. 13:12
- et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum Ezec. 13:15
- prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus Ezec. 13:16
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 14:2
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 14:12
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 15:1
- ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus Ezec. 15:4
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 16:1
- et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis Ezec. 16:4
- et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus Ezec. 16:14
- et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est Ezec. 16:16
- et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus Ezec. 16:19
- et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua Ezec. 16:20
- factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium Ezec. 16:34
- haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis Ezec. 16:36
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 17:1
- cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines Ezec. 17:6
- et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui Ezec. 17:7
- in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem Ezec. 17:8
- ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet Ezec. 17:10
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 17:11
- propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput eius Ezec. 17:19
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 18:1
- quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt Ezec. 18:2
- ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur Ezec. 18:4
- in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus Ezec. 18:9
- pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua Ezec. 18:18
- et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet Ezec. 18:19
- si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur Ezec. 18:21
- omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet Ezec. 18:22
- numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat Ezec. 18:23
- si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ezec. 18:24
- et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt Ezec. 18:25
- cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur Ezec. 18:26
- et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit Ezec. 18:27
- considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur Ezec. 18:28
- et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae Ezec. 18:29
- et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere Ezec. 19:3
- quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum Ezec. 19:5
- qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare Ezec. 19:6
- didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius Ezec. 19:7
- et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est Ezec. 19:8
- et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum Ezec. 19:11
- et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam Ezec. 19:12
- et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti Ezec. 19:13
- et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum Ezec. 19:14
- et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me Ezec. 20:1
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 20:2
- in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras Ezec. 20:6
- et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem Ezec. 20:29
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 20:45
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 21:1
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 21:8
- fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus Ezec. 21:9
- ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum Ezec. 21:10
- et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis Ezec. 21:11
- clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur Ezec. 21:12
- quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus Ezec. 21:13
- tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit Ezec. 21:14
- exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus Ezec. 21:16
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 21:18
- ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones Ezec. 21:22
- haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit Ezec. 21:26
- iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei Ezec. 21:27
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 22:1
- in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris Ezec. 22:4
- et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te Ezec. 22:11
- ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui Ezec. 22:13
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 22:17
- fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt Ezec. 22:18
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 22:23
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 23:1
- fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes Ezec. 23:5
- et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est Ezec. 23:7
- cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis Ezec. 23:17
- multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti Ezec. 23:19
- propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu Ezec. 23:22
- quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua Ezec. 23:28
- sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam Ezec. 23:41
- et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec Ezec. 23:43
- et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens Ezec. 24:1
- fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie Ezec. 24:2
- propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors Ezec. 24:6
- sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere Ezec. 24:7
- multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem Ezec. 24:12
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 24:15
- locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi Ezec. 24:18
- et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens Ezec. 24:20
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 25:1
- et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem Ezec. 25:3
- et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 26:1
- fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est Ezec. 26:2
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 27:1
- byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum Ezec. 27:7
- divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae Ezec. 27:27
- et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris Ezec. 27:32
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 28:1
- fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei Ezec. 28:2
- ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te Ezec. 28:3
- in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo Ezec. 28:5
- propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei Ezec. 28:6
- et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri Ezec. 28:11
- perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te Ezec. 28:15
- elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te Ezec. 28:17
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 28:20
- in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 29:1
- loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum Ezec. 29:3
- et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci Ezec. 29:9
- et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 29:17
- fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam Ezec. 29:18
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 30:1
- quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit Ezec. 30:3
- et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 30:20
- fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium Ezec. 30:21
- et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 31:1
- ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius Ezec. 31:3
- propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis Ezec. 31:5
- cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius Ezec. 31:8
- propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua Ezec. 31:10
- haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt Ezec. 31:15
- cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus Ezec. 31:18
- et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 32:1
- fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum Ezec. 32:2
- planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus Ezec. 32:16
- et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 32:17
- in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius Ezec. 32:20
- quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium Ezec. 32:23
- vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus Ezec. 32:31
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 33:1
- audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit Ezec. 33:4
- quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram Ezec. 33:6
- etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur Ezec. 33:13
- et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est Ezec. 33:17
- et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel Ezec. 33:20
- et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas Ezec. 33:21
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 33:23
- fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem Ezec. 33:24
- haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur Ezec. 33:27
- et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos Ezec. 33:33
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 34:1
- quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia Ezec. 34:4
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 35:1
- vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat Ezec. 36:8
- et factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 36:16
- fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me Ezec. 36:17
- et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt Ezec. 36:20
- et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis Ezec. 36:23
- dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt Ezec. 36:35
- facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus Ezec. 37:1
- et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam Ezec. 37:7
- et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant Ezec. 37:8
- et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde Ezec. 37:10
- et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus Ezec. 37:11
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 37:15
- loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius Ezec. 37:19
- et factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 38:1
- praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptum Ezec. 38:7
- post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi Ezec. 38:8
- ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae Ezec. 38:12
- ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de qua locutus sum Ezec. 39:8
- in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc Ezec. 40:1
- et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ezec. 40:4
- et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno Ezec. 40:5
- et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine Ezec. 40:6
- et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus Ezec. 40:9
- et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum Ezec. 40:11
- et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium Ezec. 40:13
- et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem Ezec. 40:19
- portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine Ezec. 40:20
- et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos Ezec. 40:23
- et duxit me ad viam australem et ecce porta quae respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores Ezec. 40:24
- et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos Ezec. 40:27
- et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores Ezec. 40:28
- et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores Ezec. 40:32
- et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius Ezec. 40:34
- et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores Ezec. 40:35
- et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi Ezec. 40:45
- et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi Ezec. 40:47
- et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde Ezec. 40:48
- et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi Ezec. 41:1
- et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum Ezec. 41:2
- et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum Ezec. 41:3
- et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum Ezec. 41:4
- et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus Ezec. 41:5
- et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum Ezec. 41:13
- et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii Ezec. 41:15
- altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino Ezec. 41:22
- et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est Ezec. 42:13
- cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum Ezec. 42:15
- mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ezec. 42:16
- et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum Ezec. 42:17
- et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ezec. 42:18
- et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae Ezec. 42:19
- per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum Ezec. 42:20
- et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem Ezec. 43:4
- ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus Ezec. 43:12
- et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa Ezec. 44:2
- haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel Ezec. 44:9
- et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius Ezec. 44:21
- mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum Ezec. 45:14
- et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo Ezec. 45:20
- cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat Ezec. 46:8
- et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur Ezec. 46:9
- et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus Ezec. 46:20
- et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi Ezec. 46:24
- cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos Ezec. 47:3
- rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua Ezec. 47:4
- et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari Ezec. 47:5
- haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet Ezec. 47:13
- hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada Ezec. 47:15
- Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran Ezec. 47:16
- et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris Ezec. 47:20
- haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus Ezec. 48:29
- Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. Dan. 1:20
- In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Dan. 2:1
- Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini. Dan. 2:9
- Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo. Dan. 2:10
- Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Dan. 2:11
- Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium: Dan. 2:17
- Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli, Dan. 2:19
- Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. Dan. 2:22
- Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. Dan. 2:24
- Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: Dan. 2:28
- Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. Dan. 2:30
- Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. Dan. 2:34
- Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Dan. 2:35
- hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. Dan. 2:36
- Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. Dan. 2:45
- Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. Dan. 2:47
- Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Dan. 13:5
- Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. Dan. 13:13
- Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: Dan. 13:15
- Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. Dan. 13:22
- Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Dan. 13:23
- Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. Dan. 13:27
- Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. Dan. 13:36
- Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? Dan. 13:47
- Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? Dan. 13:48
- Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. Dan. 13:50
- ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. Dan. 13:62
- Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. Dan. 13:64
- Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? Dan. 3:15
- Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Dan. 3:19
- Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. Dan. 3:23
- quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris: Dan. A:13
- Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, Dan. A:15
- Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. Dan. A:17
- Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. Dan. 3:25
- A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. Dan. 3:29
- Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. Dan. 4:6
- donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum. Dan. 4:8
- Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. Dan. 4:9
- In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Dan. 4:17
- Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Dan. 4:18
- Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem: Dan. 4:24
- Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem. Dan. 4:26
- Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Dan. 4:30
- Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. Dan. 4:33
- Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. Dan. 4:34
- Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti? Dan. 4:35
- In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. Dan. 4:36
- Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur. Dan. 5:6
- Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur. Dan. 5:9
- Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in aeternum vive: non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. Dan. 5:10
- Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: Dan. 5:11
- quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. Dan. 5:12
- Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit pater meus rex de Iudaea? Dan. 5:13
- Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est: Dan. 5:20
- et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. Dan. 5:21
- Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc, quod exaratum est. Dan. 5:24
- Haec est autem scriptura, quae digesta est: MANE, THECEL, PHARES. Dan. 5:25
- Et haec est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Dan. 5:26
- PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. Dan. 5:28
- Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. Dan. 5:29
- Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus. Dan. 5:30
- Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat. Dan. 6:8
- Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. Dan. 6:10
- Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet. Dan. 6:12
- Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. Dan. 6:14
- Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. Dan. 6:15
- Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, nequid fieret contra Danielem. Dan. 6:17
- appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? Dan. 6:20
- Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. Dan. 6:22
- Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. Dan. 6:23
- A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula: et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum. Dan. 6:26
- Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. Dan. 13:65
- Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. Dan. 14:6
- Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. Dan. 14:7
- et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. Dan. 14:11
- Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. Dan. 14:13
- Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dan. 14:17
- Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. Dan. 14:19
- Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens. Dan. 14:24
- Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. Dan. 14:26
- Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. Dan. 14:27
- Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Dan. 14:33
- Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. Dan. 14:42
- Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei. Dan. 7:4
- Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Dan. 7:6
- Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Dan. 7:8
- Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Dan. 7:27
- Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi. Dan. 7:28
- vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. Dan. 8:2
- vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. Dan. 8:4
- Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. Dan. 8:7
- Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caeli. Dan. 8:8
- De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. Dan. 8:9
- Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. Dan. 8:10
- Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. Dan. 8:11
- Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. Dan. 8:12
- Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Dan. 8:13
- Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Dan. 8:15
- Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. Dan. 8:20
- Porro hircus caprarum, rex Graecorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. Dan. 8:21
- Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. Dan. 8:26
- Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. Dan. 9:2
- Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. Dan. 9:7
- Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. Dan. 9:11
- Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem. Dan. 9:12
- Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Dan. 9:13
- Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. Dan. 9:17
- Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis: Dan. 9:18
- Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. Dan. 9:19
- Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Dan. 9:22
- Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. Dan. 9:23
- Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Dan. 9:26
- Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. Dan. 10:1
- Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris. Dan. 10:4
- Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. Dan. 10:8
- Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Dan. 10:21
- Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. Dan. 11:4
- Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. Dan. 11:36
- verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel Osee 1:1
- et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis Osee 1:10
- quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum Osee 2:5
- audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra Osee 4:1
- separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius Osee 4:18
- audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor Osee 5:1
- ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel Osee 5:3
- in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis Osee 5:6
- quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat Osee 5:14
- vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae Osee 6:3
- in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel Osee 6:10
- cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris Osee 7:1
- omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me Osee 7:7
- Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur Osee 7:8
- et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt Osee 7:11
- proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari Osee 8:5
- quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae Osee 8:6
- quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam Osee 8:7
- devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum Osee 8:8
- et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius Osee 8:14
- non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit Osee 9:3
- percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum Osee 9:16
- vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris Osee 10:1
- divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum Osee 10:2
- quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis Osee 10:3
- siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua Osee 10:6
- consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa Osee 10:14
- quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea Osee 11:8
- in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo Osee 12:3
- et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum Osee 12:4
- in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est Osee 12:13
- loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est Osee 13:1
- et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes Osee 13:2
- ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me Osee 13:4
- ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes Osee 13:10
- conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius Osee 13:12
- de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis Osee 13:14
- Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli Osee 14:3
- sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo Osee 14:4
- Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est Osee 14:8
- verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel Joel 1:1
- audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum Joel 1:2
- depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum Joel 1:10
- vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum Joel 1:12
- a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet Joel 1:15
- conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum Joel 1:17
- quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt Joel 1:18
- canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est Joel 2:1
- ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum Joel 2:3
- et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia Joel 2:13
- inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum Joel 2:17
- zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo Joel 2:18
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20
- et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum Joel 2:27
- et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est Joel 3:8
- mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum Joel 3:13
- populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis Joel 3:14
- et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli Amos 1:2
- et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus Amos 2:11
- audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens Amos 3:1
- leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit Amos 3:8
- ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit Amos 4:7
- virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam Amos 5:2
- ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est Amos 5:13
- transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est Amos 6:2
- et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini Amos 6:10
- et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est Amos 7:2
- misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus Amos 7:3
- et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est Amos 7:5
- misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus Amos 7:6
- et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est Amos 7:13
- usque ad terminum emiserunt te omnes viri foederis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuae qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo Abd. 1:7
- quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum Abd. 1:15
- et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiae domus Esau quia Dominus locutus est Abd. 1:18
- et transmigratio exercitus huius filiorum Israhel omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quae in Bosforo est possidebit civitates austri Abd. 1:20
- et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens Jonas 1:1
- Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri Jonas 1:4
- et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu Jonas 1:8
- et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens Jonas 3:1
- et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere Jonas 3:6
- et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum Jonas 3:8
- et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit Jonas 3:10
- et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est Jonas 4:1
- et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia Jonas 4:2
- et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita Jonas 4:3
- et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati Jonas 4:5
- et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna Jonas 4:6
- et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere Jonas 4:8
- et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit Jonas 4:10
- verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem Mic. 1:1
- quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem Mic. 1:9
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Mic. 1:11
- quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem Mic. 1:12
- tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel Mic. 1:13
- vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum Mic. 2:1
- idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est Mic. 2:3
- in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat Mic. 2:4
- dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur Mic. 2:7
- et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel numquid non vestrum est scire iudicium Mic. 3:1
- et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei Mic. 3:7
- et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est Mic. 4:4
- nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem Mic. 4:9
- et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat Mic. 5:8
- vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea Mic. 7:1
- periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem Mic. 7:2
- malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Mic. 7:3
- qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum Mic. 7:4
- ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est Mic. 7:8
- et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum Mic. 7:10
- quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est Mic. 7:18
- increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit Nah. 1:4
- ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo Nah. 1:6
- et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis Nah. 2:7
- et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur Nah. 2:8
- diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus Nah. 2:9
- ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat Nah. 2:11
- et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis Nah. 3:3
- et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi Nah. 3:7
- Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo Nah. 3:9
- sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus Nah. 3:10
- plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit Nah. 3:16
- custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint Nah. 3:17
- dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget Nah. 3:18
- non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper Nah. 3:19
- quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior Hab. 1:3
- propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum Hab. 1:4
- aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur Hab. 1:5
- horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur Hab. 1:7
- tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui Hab. 1:11
- propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus Hab. 1:16
- ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet Hab. 2:4
- quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit Hab. 2:11
- repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Hab. 2:16
- vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Hab. 2:19
- Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra Hab. 3:3
- splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius Hab. 3:4
- stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius Hab. 3:6
- audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum Hab. 3:16
- verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda Soph. 1:1
- silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos Soph. 1:7
- iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis Soph. 1:14
- haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam Soph. 2:15
- non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit Soph. 3:2
- disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore Soph. 3:6
- in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens Agg. 1:1
- et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens Agg. 1:3
- numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta Agg. 1:4
- respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam Agg. 1:9
- propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum Agg. 1:10
- in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens Agg. 2:1
- quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris Agg. 2:3
- quia haec dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam Agg. 2:6
- meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum Agg. 2:8
- in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens Agg. 2:10
- numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam Agg. 2:19
- et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens Agg. 2:20
- in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens Zach. 1:1
- iratus est Dominus super patres vestros iracundia Zach. 1:2
- in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens Zach. 1:7
- et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est Zach. 1:12
- et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne Zach. 3:2
- et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo Zach. 4:1
- et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum Zach. 4:6
- et factum est verbum Domini ad me dicens Zach. 4:8
- et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur Zach. 5:3
- et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur Zach. 5:5
- et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra Zach. 5:6
- et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius Zach. 5:8
- et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis Zach. 6:8
- et factum est verbum Domini ad me dicens Zach. 6:9
- et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu Zach. 7:1
- ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis Zach. 7:3
- et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens Zach. 7:4
- numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur Zach. 7:7
- et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens Zach. 7:8
- et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum Zach. 7:12
- et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum Zach. 7:13
- et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum Zach. 7:14
- et factum est verbum Domini exercituum dicens Zach. 8:1
- haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum aedificaretur Zach. 8:9
- et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens Zach. 8:18
- haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est Zach. 8:23
- onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel Zach. 9:1
- videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur Zach. 9:5
- tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua Zach. 9:11
- quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines Zach. 9:17
- quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor Zach. 10:2
- super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello Zach. 10:3
- ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus Zach. 11:2
- vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis Zach. 11:3
- et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me Zach. 11:8
- et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est Zach. 11:11
- et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos Zach. 11:12
- et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis Zach. 14:3
- et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem Zach. 14:4
- et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux Zach. 14:7
- in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari Zach. 14:20
- quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum Mal. 1:4
- filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum Mal. 1:6
- offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est Mal. 1:7
- si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum Mal. 1:8
- et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum Mal. 1:9
- quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra Mal. 1:10
- ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum Mal. 1:11
- et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat Mal. 1:12
- lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate Mal. 2:6
- labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est Mal. 2:7
- transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni Mal. 2:11
- et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui Mal. 2:14
- nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere Mal. 2:15
- laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii Mal. 2:17
- et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum Mal. 3:14
- tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Mal. 3:16
- et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 1 Ma. 1:1
- et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius 1 Ma. 1:4
- et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 1 Ma. 1:8
- et bonus visus est sermo in oculis eorum 1 Ma. 1:13
- et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna 1 Ma. 1:17
- et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi 1 Ma. 1:19
- et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna 1 Ma. 1:25
- et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum 1 Ma. 1:26
- et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est 1 Ma. 1:27
- et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem 1 Ma. 1:29
- et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei 1 Ma. 1:31
- et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem 1 Ma. 1:35
- et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel 1 Ma. 1:38
- et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam 1 Ma. 1:40
- sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 1 Ma. 1:41
- secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 1 Ma. 1:42
- et facta est ira magna super populum valde 1 Ma. 1:67
- omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla 1 Ma. 2:11
- et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes 1 Ma. 2:12
- propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei 1 Ma. 2:21
- et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi 1 Ma. 2:26
- et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 1 Ma. 2:31
- tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 1 Ma. 2:42
- et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum 1 Ma. 2:47
- et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis 1 Ma. 2:49
- Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam 1 Ma. 2:52
- Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti 1 Ma. 2:53
- Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel 1 Ma. 2:55
- David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula 1 Ma. 2:57
- Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum 1 Ma. 2:58
- Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum 1 Ma. 2:60
- et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est 1 Ma. 2:62
- hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet 1 Ma. 2:63
- et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 1 Ma. 2:65
- et benedixit eos et adpositus est ad patres suos 1 Ma. 2:69
- et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno 1 Ma. 2:70
- similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione 1 Ma. 3:4
- et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis 1 Ma. 3:5
- et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius 1 Ma. 3:6
- et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes 1 Ma. 3:9
- et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 1 Ma. 3:18
- quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est 1 Ma. 3:19
- ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius 1 Ma. 3:23
- ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 1 Ma. 3:27
- et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes 1 Ma. 3:44
- et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara 1 Ma. 3:45
- quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum 1 Ma. 3:59
- et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel 1 Ma. 4:11
- et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum 1 Ma. 4:16
- et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est 1 Ma. 4:17
- et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est 1 Ma. 4:20
- et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas 1 Ma. 4:23
- et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius 1 Ma. 4:24
- et facta est salus magna in Israhel in illa die 1 Ma. 4:25
- quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex 1 Ma. 4:27
- et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion 1 Ma. 4:37
- secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis 1 Ma. 4:54
- et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium 1 Ma. 4:58
- et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde 1 Ma. 5:1
- et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via 1 Ma. 5:4
- et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam 1 Ma. 5:8
- et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum 1 Ma. 5:11
- et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam 1 Ma. 5:21
- et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos 1 Ma. 5:30
- et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum 1 Ma. 5:34
- et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain 1 Ma. 5:43
- et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae 1 Ma. 5:44
- et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius 1 Ma. 5:50
- et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo 1 Ma. 5:60
- ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel 1 Ma. 5:62
- et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu 1 Ma. 5:65
- et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda 1 Ma. 5:68
- et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam 1 Ma. 6:4
- et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt 1 Ma. 6:6
- et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 1 Ma. 6:8
- et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori 1 Ma. 6:9
- et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono 1 Ma. 6:16
- et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator 1 Ma. 6:17
- et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant 1 Ma. 6:28
- et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate 1 Ma. 6:40
- et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex 1 Ma. 6:43
- et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic 1 Ma. 6:46
- festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno 1 Ma. 6:57
- et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem 1 Ma. 6:63
- et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum 1 Ma. 7:2
- et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris 1 Ma. 7:15
- et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est 1 Ma. 7:16
- et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt 1 Ma. 7:18
- vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus 1 Ma. 7:25
- et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius 1 Ma. 7:30
- et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama 1 Ma. 7:31
- et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe 1 Ma. 7:34
- sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius 1 Ma. 7:42
- et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus 1 Ma. 7:46
- et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna 1 Ma. 7:48
- et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos 1 Ma. 8:16
- et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas 1 Ma. 9:2
- et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est 1 Ma. 9:7
- exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam 1 Ma. 9:13
- et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde 1 Ma. 9:14
- et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti 1 Ma. 9:15
- et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 1 Ma. 9:16
- et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis 1 Ma. 9:17
- et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem 1 Ma. 9:23
- in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis 1 Ma. 9:24
- et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel 1 Ma. 9:27
- ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae 1 Ma. 9:29
- post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 1 Ma. 9:37
- et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius 1 Ma. 9:44
- ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi 1 Ma. 9:45
- nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum 1 Ma. 9:46
- in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua 1 Ma. 9:55
- et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 1 Ma. 9:56
- et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus 1 Ma. 9:57
- et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam 1 Ma. 9:62
- et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 1 Ma. 9:68
- et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic 1 Ma. 10:1
- et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait 1 Ma. 10:22
- et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 1 Ma. 10:30
- remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 1 Ma. 10:32
- et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 1 Ma. 10:33
- et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 1 Ma. 10:43
- et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos 1 Ma. 10:49
- et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius 1 Ma. 10:53
- et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes 1 Ma. 10:64
- et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia 1 Ma. 10:66
- et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 1 Ma. 10:68
- nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum 1 Ma. 10:71
- et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi 1 Ma. 10:73
- ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 1 Ma. 10:74
- et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 1 Ma. 10:78
- et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa 1 Ma. 10:87
- et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 1 Ma. 10:88
- et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem 1 Ma. 10:89
- et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo 1 Ma. 11:1
- et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem 1 Ma. 11:7
- et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est 1 Ma. 11:16
- et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra 1 Ma. 11:18
- in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas 1 Ma. 11:20
- et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato 1 Ma. 11:22
- et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta 1 Ma. 11:28
- et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum 1 Ma. 11:44
- et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde 1 Ma. 11:53
- post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema 1 Ma. 11:54
- et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice 1 Ma. 11:60
- et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas 1 Ma. 11:61
- et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni 1 Ma. 11:63
- et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus 1 Ma. 11:70
- et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt 1 Ma. 11:72
- et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem 1 Ma. 11:74
- iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est 1 Ma. 12:7
- nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum 1 Ma. 12:11
- inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham 1 Ma. 12:21
- et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis 1 Ma. 12:28
- et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum 1 Ma. 12:30
- et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 1 Ma. 12:35
- at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium 1 Ma. 12:50
- et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt 1 Ma. 12:51
- videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum 1 Ma. 13:2
- et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos 1 Ma. 13:7
- et mentitus est et non dimisit Ionathan 1 Ma. 13:19
- hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem 1 Ma. 13:30
- anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel 1 Ma. 13:41
- et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate 1 Ma. 13:44
- et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel 1 Ma. 13:51
- et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei 1 Ma. 14:7
- civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae 1 Ma. 14:10
- fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna 1 Ma. 14:11
- et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde 1 Ma. 14:16
- et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum 1 Ma. 14:30
- et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 1 Ma. 14:34
- et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati 1 Ma. 14:36
- et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam 1 Ma. 15:11
- visum est autem nobis accipere ab eis clypeum 1 Ma. 15:20
- et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo 1 Ma. 15:27
- et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 1 Ma. 15:28
- et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est 1 Ma. 15:33
- reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna 1 Ma. 15:36
- et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens 1 Ma. 16:2
- et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem 1 Ma. 16:8
- tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit 1 Ma. 16:9
- et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace 1 Ma. 16:10
- et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos 1 Ma. 16:13
- ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum 1 Ma. 16:24
- benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium 2 Ma. 1:2
- anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem 2 Ma. 1:10
- facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia 2 Ma. 1:18
- utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur 2 Ma. 1:22
- quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est 2 Ma. 1:32
- ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 2 Ma. 1:33
- invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis 2 Ma. 2:1
- et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est 2 Ma. 2:11
- sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis 2 Ma. 2:30
- brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est 2 Ma. 2:32
- hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi 2 Ma. 2:33
- et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute 2 Ma. 3:28
- hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est 2 Ma. 3:30
- cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait 2 Ma. 3:37
- nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit 2 Ma. 3:39
- et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat 2 Ma. 4:11
- etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere 2 Ma. 4:12
- et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit 2 Ma. 4:22
- et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem 2 Ma. 4:26
- Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris 2 Ma. 4:29
- multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato 2 Ma. 4:39
- sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5
- ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est 2 Ma. 5:8
- his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit 2 Ma. 5:11
- sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor 2 Ma. 5:15
- alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia 2 Ma. 5:18
- ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur 2 Ma. 5:20
- igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem 2 Ma. 5:21
- reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est 2 Ma. 5:22
- etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium 2 Ma. 6:13
- sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem 2 Ma. 6:17
- non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum 2 Ma. 6:24
- et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit 2 Ma. 7:14
- cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen 2 Ma. 7:30
- et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis 2 Ma. 7:33
- ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus 2 Ma. 7:37
- in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est 2 Ma. 7:38
- novissime autem et mater consummata est 2 Ma. 7:41
- at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est 2 Ma. 8:5
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita 2 Ma. 8:33
- elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum 2 Ma. 9:4
- et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire 2 Ma. 9:12
- igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est 2 Ma. 9:28
- aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est 2 Ma. 10:2
- et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit 2 Ma. 10:9
- Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est 2 Ma. 10:19
- cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis 2 Ma. 10:21
- et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis 2 Ma. 11:7
- adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin 2 Ma. 12:13
- hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 2 Ma. 12:14
- et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio 2 Ma. 12:18
- cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 2 Ma. 12:22
- Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus 2 Ma. 12:26
- invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse 2 Ma. 12:40
- sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari 2 Ma. 13:4
- et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 2 Ma. 13:8
- omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent 2 Ma. 13:12
- hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione 2 Ma. 13:17
- enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est 2 Ma. 13:21
- commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 2 Ma. 13:23
- Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem 2 Ma. 13:24
- tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit 2 Ma. 13:26
- Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 2 Ma. 14:3
- nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis 2 Ma. 14:10
- Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum 2 Ma. 14:17
- et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est 2 Ma. 14:36
- Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur 2 Ma. 14:37
- et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est 2 Ma. 14:46
- at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum 2 Ma. 15:3
- et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem 2 Ma. 15:4
- respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei 2 Ma. 15:14
- et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est 2 Ma. 15:32
- et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi 2 Ma. 15:39
- sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus 2 Ma. 15:40
- Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus Mt. 1:16
- Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
- haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
- hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem Mt. 1:22
- ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus Mt. 1:23
- dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum Mt. 2:2
- audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo Mt. 2:3
- at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam Mt. 2:5
- qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
- et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum Mt. 2:15
- tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis Mt. 2:16
- tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem Mt. 2:17
- vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt Mt. 2:18
- et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur Mt. 2:23
- hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Mt. 3:3
- iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 3:10
- ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Mt. 3:11
- et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui Mt. 3:17
- tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo Mt. 4:1
- qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Mt. 4:4
- et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Mt. 4:6
- ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum Mt. 4:7
- tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies Mt. 4:10
- ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam Mt. 4:14
- populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis Mt. 4:16
- beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:3
- beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:10
- gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos Mt. 5:12
- sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 5:16
- audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio Mt. 5:21
- audistis quia dictum est antiquis non moechaberis Mt. 5:27
- ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo Mt. 5:28
- dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii Mt. 5:31
- iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua Mt. 5:33
- ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est Mt. 5:34
- neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis Mt. 5:35
- sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est Mt. 5:37
- audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente Mt. 5:38
- audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum Mt. 5:43
- ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Mt. 5:45
- estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est Mt. 5:48
- adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 6:1
- ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Mt. 6:18
- ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Mt. 6:21
- lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit Mt. 6:22
- si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt Mt. 6:23
- ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum Mt. 6:25
- dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis Mt. 6:29
- si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei Mt. 6:30
- aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo Mt. 7:4
- aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei Mt. 7:9
- si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Mt. 7:11
- omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae Mt. 7:12
- non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum Mt. 7:21
- et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius Mt. 7:28
- et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius Mt. 8:3
- audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel Mt. 8:10
- et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa Mt. 8:13
- ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit Mt. 8:17
- et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat Mt. 8:24
- et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna Mt. 8:26
- porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei Mt. 8:27
- quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula Mt. 9:5
- et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum Mt. 9:9
- et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius Mt. 9:10
- at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus Mt. 9:12
- euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores Mt. 9:13
- et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt Mt. 9:15
- haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet Mt. 9:18
- at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora Mt. 9:22
- dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum Mt. 9:24
- et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat Mt. 9:30
- et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel Mt. 9:33
- videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem Mt. 9:36
- non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo Mt. 10:10
- non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum Mt. 10:24
- omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Mt. 10:32
- qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Mt. 10:33
- qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus Mt. 10:37
- et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus Mt. 10:38
- et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum Mt. 11:1
- et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me Mt. 11:6
- hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te Mt. 11:10
- amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo Mt. 11:11
- et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est Mt. 11:14
- cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus Mt. 11:16
- venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis Mt. 11:19
- iugum enim meum suave est et onus meum leve est Mt. 11:30
- dico autem vobis quia templo maior est hic Mt. 12:6
- si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes Mt. 12:7
- dominus est enim Filius hominis etiam sabbati Mt. 12:8
- quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere Mt. 12:12
- tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera Mt. 12:13
- ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem Mt. 12:17
- tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret Mt. 12:22
- et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David Mt. 12:23
- et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius Mt. 12:26
- qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit Mt. 12:30
- at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei Mt. 12:48
- quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est Mt. 12:50
- et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare Mt. 13:3
- qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum Mt. 13:11
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos Mt. 13:15
- omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est Mt. 13:19
- qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud Mt. 13:20
- non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur Mt. 13:21
- qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur Mt. 13:22
- qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Mt. 13:23
- aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo Mt. 13:24
- aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo Mt. 13:31
- quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius Mt. 13:32
- aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum Mt. 13:33
- haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis Mt. 13:34
- qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis Mt. 13:37
- ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam Mt. 13:38
- inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt Mt. 13:39
- simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum Mt. 13:44
- iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas Mt. 13:45
- iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti Mt. 13:47
- ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera Mt. 13:52
- et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde Mt. 13:53
- nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas Mt. 13:55
- et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua Mt. 13:57
- et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo Mt. 14:2
- unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo Mt. 14:7
- et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari Mt. 14:9
- et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae Mt. 14:11
- et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum Mt. 14:14
- vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas Mt. 14:15
- et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt Mt. 14:26
- statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere Mt. 14:27
- vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit Mt. 15:5
- populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Mt. 15:8
- qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus Mt. 15:26
- tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora Mt. 15:28
- at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum Mt. 16:2
- respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est Mt. 16:17
- Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius Mt. 16:27
- et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix Mt. 17:2
- respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mt. 17:4
- adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite Mt. 17:5
- at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia Mt. 17:11
- dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis Mt. 17:12
- Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam Mt. 17:15
- et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora Mt. 17:18
- conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum Mt. 17:22
- in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum Mt. 18:1
- quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum Mt. 18:4
- vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit Mt. 18:7
- si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum Mt. 18:8
- et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Mt. 18:9
- videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est Mt. 18:10
- sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis Mt. 18:14
- iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est Mt. 18:19
- ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis Mt. 18:23
- et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta Mt. 18:24
- et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen Mt. 19:1
- dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere Mt. 19:10
- qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est Mt. 19:11
- Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum Mt. 19:14
- qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata Mt. 19:17
- et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum Mt. 19:24
- aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt Mt. 19:26
- simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam Mt. 20:1
- tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi Mt. 20:14
- aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum Mt. 20:15
- ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Mt. 20:23
- et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa Mt. 20:29
- dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi Mt. 21:2
- hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem Mt. 21:4
- turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis Mt. 21:9
- et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic Mt. 21:10
- populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae Mt. 21:11
- et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum Mt. 21:13
- et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea Mt. 21:19
- aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
- agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius Mt. 21:38
- dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Mt. 21:42
- simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Mt. 22:2
- rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit Mt. 22:7
- et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum Mt. 22:16
- et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio Mt. 22:20
- erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo Mt. 22:25
- novissime autem omnium et mulier defuncta est Mt. 22:27
- de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis Mt. 22:31
- ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium Mt. 22:32
- magister quod est mandatum magnum in lege Mt. 22:36
- hoc est maximum et primum mandatum Mt. 22:38
- secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum Mt. 22:39
- dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David Mt. 22:42
- si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est Mt. 22:45
- tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos Mt. 23:1
- vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis Mt. 23:8
- et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Mt. 23:9
- nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus Mt. 23:10
- qui maior est vestrum erit minister vester Mt. 23:11
- vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet Mt. 23:16
- stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum Mt. 23:17
- et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet Mt. 23:18
- caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum Mt. 23:19
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia Mt. 23:25
- Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum Mt. 23:26
- ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare Mt. 23:35
- audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis Mt. 24:6
- cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat Mt. 24:15
- si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere Mt. 24:26
- ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas Mt. 24:32
- ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis Mt. 24:33
- ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est Mt. 24:44
- quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore Mt. 24:45
- media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei Mt. 25:6
- dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua Mt. 25:10
- et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim Mt. 25:15
- abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque Mt. 25:16
- similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo Mt. 25:17
- et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est Mt. 25:25
- oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura Mt. 25:27
- tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius Mt. 25:41
- et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis Mt. 26:1
- sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me Mt. 26:10
- at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis Mt. 26:18
- et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Mt. 26:21
- Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille Mt. 26:24
- cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum Mt. 26:26
- hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum Mt. 26:28
- tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Mt. 26:31
- tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum Mt. 26:38
- et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma Mt. 26:41
- qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum Mt. 26:48
- et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum Mt. 26:49
- hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt Mt. 26:56
- quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis Mt. 26:66
- dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit Mt. 26:68
- et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare Mt. 26:75
- principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est Mt. 27:6
- propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem Mt. 27:8
- tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel Mt. 27:9
- et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus Mt. 27:33
- et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum Mt. 27:37
- alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei Mt. 27:42
- et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Mt. 27:46
- et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt Mt. 27:51
- altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum Mt. 27:62
- et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum Mt. 28:2
- respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Mt. 28:5
- non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus Mt. 28:6
- at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem Mt. 28:15
- et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra Mt. 28:18
- sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam Mk. 1:2
- et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne Mk. 1:9
- et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui Mk. 1:11
- postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei Mk. 1:14
- et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio Mk. 1:15
- et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine Mk. 1:25
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Mk. 1:27
- et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant Mk. 1:36
- et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est Mk. 1:42
- et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum Mk. 2:2
- quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula Mk. 2:9
- et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos Mk. 2:13
- et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum Mk. 2:14
- et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum Mk. 2:15
- et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare Mk. 2:19
- et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas Mk. 2:23
- et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum Mk. 2:27
- itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati Mk. 2:28
- et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi Mk. 3:5
- et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum Mk. 3:7
- et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui Mk. 3:17
- et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est Mk. 3:21
- et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet Mk. 3:26
- et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei Mk. 3:33
- qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est Mk. 3:35
- et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat Mk. 4:1
- aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae Mk. 4:5
- et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit Mk. 4:6
- et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt Mk. 4:11
- hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum Mk. 4:15
- non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat Mk. 4:22
- et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram Mk. 4:26
- sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra Mk. 4:31
- et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis Mk. 4:37
- et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna Mk. 4:39
- et timuerun tmagno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei Mk. 4:41
- et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus Mk. 5:9
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Mk. 5:13
- et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat Mk. 5:23
- et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga Mk. 5:29
- adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum Mk. 5:35
- et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit Mk. 5:39
- et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge Mk. 5:41
- et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur Mk. 6:2
- nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Mk. 6:3
- et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua Mk. 6:4
- et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo Mk. 6:14
- alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis Mk. 6:15
- et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa Mk. 6:34
- et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit Mk. 6:35
- omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere Mk. 6:50
- et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt Mk. 7:2
- at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Mk. 7:6
- vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit Mk. 7:11
- nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Mk. 7:15
- qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus Mk. 7:27
- et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire Mk. 7:34
- et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte Mk. 7:35
- deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia Mk. 8:25
- et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines Mk. 8:27
- et comminatus est eis ne cui dicerent de illo Mk. 8:30
- qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum Mk. 8:33
- et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis Mk. 9:2
- et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mk. 9:5
- et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum Mk. 9:7
- qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur Mk. 9:12
- sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo Mk. 9:13
- et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum Mk. 9:15
- et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia Mk. 9:21
- et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum Mk. 9:25
- et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est Mk. 9:26
- Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me Mk. 9:39
- qui enim non est adversum vos pro vobis est Mk. 9:40
- et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur Mk. 9:42
- et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem Mk. 9:43
- et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis Mk. 9:45
- quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Mk. 9:47
- bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos Mk. 9:50
- quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei Mk. 10:14
- discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Mk. 10:24
- facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Mk. 10:25
- et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum Mk. 10:27
- respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium Mk. 10:29
- sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est Mk. 10:40
- non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister Mk. 10:43
- qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei Mk. 10:47
- et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite Mk. 11:2
- et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc Mk. 11:3
- et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum Mk. 11:17
- et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Mk. 11:25
- quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra Mk. 11:26
- et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mk. 12:1
- coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas Mk. 12:7
- nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Mk. 12:10
- a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Mk. 12:11
- at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris Mk. 12:16
- septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine Mk. 12:20
- et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter Mk. 12:21
- et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier Mk. 12:22
- non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis Mk. 12:27
- Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est Mk. 12:29
- et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum Mk. 12:30
- secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est Mk. 12:31
- et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum Mk. 12:32
- et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis Mk. 12:33
- ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit Mk. 12:37
- cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans Mk. 12:42
- et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis Mk. 13:21
- erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est Mk. 14:4
- Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me Mk. 14:6
- et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem Mk. 14:14
- et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille Mk. 14:21
- et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum Mk. 14:22
- et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur Mk. 14:24
- et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves Mk. 14:27
- et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate Mk. 14:34
- surgite eamus ecce qui me tradit prope est Mk. 14:42
- dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite Mk. 14:44
- et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum Mk. 14:45
- Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Mk. 14:54
- rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est Mk. 14:69
- et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere Mk. 14:72
- et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus Mk. 15:22
- et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est Mk. 15:28
- et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Mk. 15:34
- et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum Mk. 15:38
- et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum Mk. 15:42
- qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum Mk. 16:6
- post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam Mk. 16:12
- et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei Mk. 16:19
- visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile Lk. 1:3
- factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum Lk. 1:8
- et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum Lk. 1:12
- ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem Lk. 1:13
- et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam Lk. 1:23
- in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth Lk. 1:26
- quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio Lk. 1:29
- et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis Lk. 1:36
- et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Lk. 1:41
- ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo Lk. 1:44
- quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius Lk. 1:49
- sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula Lk. 1:55
- mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam Lk. 1:56
- Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium Lk. 1:57
- et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam Lk. 1:59
- et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine Lk. 1:61
- et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi Lk. 1:63
- apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum Lk. 1:64
- et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec Lk. 1:65
- et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens Lk. 1:67
- sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius Lk. 1:70
- factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis Lk. 2:1
- haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino Lk. 2:2
- factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret Lk. 2:6
- quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David Lk. 2:11
- et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium Lk. 2:13
- et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Lk. 2:15
- et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos Lk. 2:20
- et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur Lk. 2:21
- sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lk. 2:23
- et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum Lk. 2:24
- et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur Lk. 2:34
- et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem Lk. 2:46
- et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse Lk. 2:49
- et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos Lk. 2:50
- sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto Lk. 3:2
- sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Lk. 3:4
- iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur Lk. 3:9
- at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis Lk. 3:13
- factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum Lk. 3:21
- et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi Lk. 3:22
- Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum Lk. 4:1
- et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei Lk. 4:4
- et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies Lk. 4:8
- scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te Lk. 4:10
- et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum Lk. 4:12
- et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo Lk. 4:14
- et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat Lk. 4:17
- coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris Lk. 4:21
- et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph Lk. 4:22
- ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua Lk. 4:24
- in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra Lk. 4:25
- et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam Lk. 4:26
- et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus Lk. 4:27
- et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt Lk. 4:36
- factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth Lk. 5:1
- et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Lk. 5:12
- et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos Lk. 5:17
- et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Lk. 5:21
- quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula Lk. 5:23
- et relictis omnibus surgens secutus est eum Lk. 5:28
- quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare Lk. 5:34
- sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur Lk. 5:38
- et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est Lk. 5:39
- factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus Lk. 6:1
- et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati Lk. 6:5
- factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida Lk. 6:6
- et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius Lk. 6:10
- factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei Lk. 6:12
- et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei Lk. 6:20
- et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt Lk. 6:32
- et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt Lk. 6:33
- et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia Lk. 6:34
- verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos Lk. 6:35
- estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est Lk. 6:36
- non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius Lk. 6:40
- quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras Lk. 6:41
- non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum Lk. 6:43
- omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est Lk. 6:47
- similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram Lk. 6:48
- qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna Lk. 6:49
- at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes Lk. 7:4
- quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni Lk. 7:9
- et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa Lk. 7:11
- et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me Lk. 7:23
- hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te Lk. 7:27
- dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo Lk. 7:28
- et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis Lk. 7:35
- videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est Lk. 7:39
- et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit Lk. 7:49
- et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo Lk. 8:1
- exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud Lk. 8:5
- quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant Lk. 8:10
- est autem haec parabola semen est verbum Dei Lk. 8:11
- non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat Lk. 8:17
- et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre Lk. 8:20
- factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt Lk. 8:22
- accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas Lk. 8:24
- dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei Lk. 8:25
- enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam Lk. 8:26
- is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas Lk. 8:28
- interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum Lk. 8:30
- exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est Lk. 8:33
- exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
- et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est Lk. 8:37
- factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum Lk. 8:40
- et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit Lk. 8:45
- adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum Lk. 8:49
- flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit Lk. 8:52
- et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare Lk. 8:55
- et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum Lk. 9:9
- et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Lk. 9:10
- et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim Lk. 9:17
- et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae Lk. 9:18
- factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Lk. 9:28
- et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens Lk. 9:29
- et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Lk. 9:33
- haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem Lk. 9:34
- et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite Lk. 9:35
- et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant Lk. 9:36
- factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa Lk. 9:37
- et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi Lk. 9:38
- ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum Lk. 9:44
- et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est Lk. 9:48
- et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est Lk. 9:50
- factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem Lk. 9:51
- factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris Lk. 9:57
- ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei Lk. 9:62
- in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum Lk. 10:7
- at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis Lk. 10:26
- ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus Lk. 10:29
- Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est Lk. 10:33
- factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam Lk. 10:38
- Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet Lk. 10:40
- porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea Lk. 10:42
- et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos Lk. 11:1
- et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi Lk. 11:7
- et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae Lk. 11:14
- si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia Lk. 11:18
- qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit Lk. 11:23
- factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti Lk. 11:27
- turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Lk. 11:29
- lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit Lk. 11:34
- vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint Lk. 11:35
- et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate Lk. 11:39
- stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit Lk. 11:40
- ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista Lk. 11:50
- multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis Lk. 12:1
- nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur Lk. 12:2
- nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo Lk. 12:6
- dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet Lk. 12:15
- sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives Lk. 12:21
- anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum Lk. 12:23
- considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis Lk. 12:24
- si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis Lk. 12:26
- si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei Lk. 12:28
- ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Lk. 12:34
- dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram Lk. 12:42
- qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo Lk. 12:48
- quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est Lk. 12:57
- et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum Lk. 13:13
- dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud Lk. 13:18
- simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius Lk. 13:19
- simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum Lk. 13:21
- et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum Lk. 14:1
- et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est Lk. 14:22
- bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur Lk. 14:34
- neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat Lk. 14:35
- et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Lk. 15:13
- et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere Lk. 15:14
- et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum Lk. 15:20
- quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari Lk. 15:24
- indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum Lk. 15:28
- epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Lk. 15:32
- dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius Lk. 16:1
- qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est Lk. 16:10
- si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis Lk. 16:11
- et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis Lk. 16:12
- et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum Lk. 16:15
- facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere Lk. 16:17
- factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno Lk. 16:22
- et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare Lk. 16:26
- et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt Lk. 17:1
- utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis Lk. 17:2
- et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam Lk. 17:11
- quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt Lk. 17:14
- unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum Lk. 17:15
- non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena Lk. 17:18
- neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est Lk. 17:21
- et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis Lk. 17:26
- similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant Lk. 17:28
- tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me Lk. 18:5
- Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei Lk. 18:16
- his ille auditis contristatus est quia dives erat valde Lk. 18:23
- facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Lk. 18:25
- qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei Lk. 18:29
- factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans Lk. 18:35
- ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae Lk. 19:9
- et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset Lk. 19:15
- et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos Lk. 19:29
- dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite Lk. 19:30
- dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum Lk. 19:46
- et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus Lk. 20:1
- et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem Lk. 20:2
- quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas Lk. 20:14
- ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Lk. 20:17
- septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis Lk. 20:29
- et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio Lk. 20:30
- novissima omnium mortua est et mulier Lk. 20:32
- Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei Lk. 20:38
- David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est Lk. 20:44
- cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas Lk. 21:30
- ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei Lk. 21:31
- et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis Lk. 22:4
- et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem Lk. 22:11
- et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem Lk. 22:19
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur Lk. 22:20
- verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa Lk. 22:21
- et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur Lk. 22:22
- facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior Lk. 22:24
- vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator Lk. 22:26
- nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat Lk. 22:27
- dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent Lk. 22:37
- at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est Lk. 22:38
- et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat Lk. 22:41
- et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram Lk. 22:44
- cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum Lk. 22:53
- et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est Lk. 22:59
- et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis Lk. 22:61
- et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit Lk. 22:64
- et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes Lk. 22:66
- Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
- sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei Lk. 23:15
- iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum Lk. 23:20
- et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus Lk. 23:35
- erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum Lk. 23:38
- et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium Lk. 23:45
- et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti Lk. 24:4
- non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset Lk. 24:6
- et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis Lk. 24:15
- et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis Lk. 24:29
- et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis Lk. 24:30
- et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me Lk. 24:44
- et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia Lk. 24:46
- et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum Lk. 24:51
- omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est Jn. 1:3
- in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit Jn. 1:10
- et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Jn. 1:14
- Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat Jn. 1:15
- quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est Jn. 1:17
- Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit Jn. 1:18
- et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es Jn. 1:19
- et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus Jn. 1:20
- ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti Jn. 1:27
- hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat Jn. 1:30
- et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Jn. 1:33
- et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei Jn. 1:34
- invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus Jn. 1:41
- vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est Jn. 1:47
- vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias Jn. 2:2
- et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea Jn. 2:4
- et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc Jn. 2:10
- recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me Jn. 2:17
- dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud Jn. 2:20
- quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est Jn. 3:6
- Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu Jn. 3:8
- et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo Jn. 3:13
- qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei Jn. 3:18
- hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera Jn. 3:19
- facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione Jn. 3:25
- qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est Jn. 3:29
- qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est Jn. 3:31
- qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est Jn. 3:33
- qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum Jn. 3:36
- respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam Jn. 4:10
- dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam Jn. 4:11
- quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti Jn. 4:18
- patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet Jn. 4:20
- vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est Jn. 4:22
- sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum Jn. 4:23
- spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare Jn. 4:24
- venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus Jn. 4:29
- dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius Jn. 4:34
- in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit Jn. 4:37
- et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi Jn. 4:42
- est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens Jn. 5:2
- et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die Jn. 5:9
- dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum Jn. 5:10
- interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula Jn. 5:12
- amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent Jn. 5:25
- et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est Jn. 5:27
- non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jn. 5:30
- si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum Jn. 5:31
- alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me Jn. 5:32
- quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis Jn. 5:44
- nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis Jn. 5:45
- post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis Jn. 6:1
- est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos Jn. 6:9
- illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum Jn. 6:14
- ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare Jn. 6:16
- respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille Jn. 6:29
- patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare Jn. 6:31
- panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo Jn. 6:33
- haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die Jn. 6:39
- haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die Jn. 6:40
- et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi Jn. 6:42
- est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me Jn. 6:45
- non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem Jn. 6:46
- hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur Jn. 6:50
- ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Jn. 6:51
- caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus Jn. 6:55
- hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum Jn. 6:58
- multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire Jn. 6:60
- spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Jn. 6:63
- respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est Jn. 6:70
- dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum Jn. 7:6
- vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est Jn. 7:8
- Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille Jn. 7:11
- et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas Jn. 7:12
- respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me Jn. 7:16
- qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est Jn. 7:18
- propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem Jn. 7:22
- dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere Jn. 7:25
- et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus Jn. 7:26
- clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis Jn. 7:28
- dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes Jn. 7:35
- quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire Jn. 7:36
- ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta Jn. 7:40
- alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit Jn. 7:41
- dissensio itaque facta est in turba propter eum Jn. 7:43
- responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo Jn. 7:46
- et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio Jn. 8:4
- cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Jn. 8:7
- iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae Jn. 8:12
- dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum Jn. 8:13
- respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado Jn. 8:14
- et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater Jn. 8:16
- et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est Jn. 8:17
- dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis Jn. 8:19
- haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius Jn. 8:20
- multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo Jn. 8:26
- et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper Jn. 8:29
- respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati Jn. 8:34
- responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite Jn. 8:39
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis Jn. 8:47
- ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat Jn. 8:50
- dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum Jn. 8:52
- numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis Jn. 8:53
- respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est Jn. 8:54
- Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est Jn. 8:56
- me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari Jn. 9:4
- itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est Jn. 9:8
- alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum Jn. 9:9
- dixerunt ei ubi est ille ait nescio Jn. 9:12
- dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis Jn. 9:16
- dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est Jn. 9:17
- et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt Jn. 9:19
- responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est Jn. 9:20
- vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est Jn. 9:24
- dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video Jn. 9:25
- nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit Jn. 9:29
- respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos Jn. 9:30
- scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit Jn. 9:31
- a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati Jn. 9:32
- respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum Jn. 9:36
- et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est Jn. 9:37
- amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro Jn. 10:1
- qui autem intrat per ostium pastor est ovium Jn. 10:2
- mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves Jn. 10:12
- mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus Jn. 10:13
- dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos Jn. 10:19
- Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei Jn. 10:29
- respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis Jn. 10:34
- si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura Jn. 10:35
- si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre Jn. 10:38
- audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam Jn. 11:4
- si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo Jn. 11:10
- tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est Jn. 11:14
- et lacrimatus est Iesus Jn. 11:35
- ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est Jn. 11:39
- Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jn. 12:3
- quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis Jn. 12:5
- cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis Jn. 12:9
- et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est Jn. 12:14
- haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei Jn. 12:16
- nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc Jn. 12:27
- turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est Jn. 12:29
- nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras Jn. 12:31
- respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis Jn. 12:34
- dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat Jn. 12:35
- dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis Jn. 12:36
- ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Jn. 12:38
- haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo Jn. 12:41
- et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor Jn. 12:50
- dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes Jn. 13:10
- amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum Jn. 13:16
- cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me Jn. 13:21
- innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit Jn. 13:24
- itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est Jn. 13:25
- respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis Jn. 13:26
- cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo Jn. 13:31
- si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum Jn. 13:32
- non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera Jn. 14:10
- non creditis quia ego in Patre et Pater in me est alioquin propter opera ipsa credite Jn. 14:11
- qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum Jn. 14:21
- dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo Jn. 14:22
- qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris Jn. 14:24
- audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est Jn. 14:28
- ego sum vitis vera et Pater meus agricola est Jn. 15:1
- in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli Jn. 15:8
- hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos Jn. 15:12
- mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt Jn. 15:20
- sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis Jn. 15:25
- de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est Jn. 16:11
- dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem Jn. 16:17
- dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur Jn. 16:18
- mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum Jn. 16:21
- nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi Jn. 16:30
- ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est Jn. 16:32
- haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te Jn. 17:1
- haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum Jn. 17:3
- sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est Jn. 17:17
- haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Jn. 18:1
- respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc Jn. 18:36
- dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem Jn. 18:37
- dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam Jn. 18:38
- est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum Jn. 18:39
- et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei Jn. 19:9
- hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine Jn. 19:20
- cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum Jn. 19:30
- venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo Jn. 19:32
- et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis Jn. 19:35
- acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire Jn. 19:40
- erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat Jn. 19:41
- haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jn. 20:14
- haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Jn. 20:31
- mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est Jn. 21:4
- dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare Jn. 21:7
- ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete Jn. 21:11
- hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis Jn. 21:14
- dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas Jn. 21:17
- conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te Jn. 21:20
- hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius Jn. 21:24
- usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est Acts 1:2
- dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate Acts 1:7
- et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum Acts 1:9
- qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum Acts 1:11
- tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter Acts 1:12
- quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius Acts 1:17
- et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis Acts 1:19
- scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius Acts 1:20
- incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Acts 1:22
- et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam Acts 1:23
- accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum Acts 1:25
- et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis Acts 1:26
- et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes Acts 2:2
- facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes Acts 2:6
- Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani Iudaei quoque et proselyti Acts 2:10
- stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea Acts 2:14
- sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel Acts 2:16
- David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear Acts 2:25
- propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe Acts 2:26
- viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem Acts 2:29
- providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem Acts 2:31
- vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster Acts 2:39
- aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava Acts 2:40
- Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula Acts 3:6
- et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum Acts 3:16
- et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum Acts 3:20
- quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum Acts 3:21
- multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia Acts 4:4
- factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem Acts 4:5
- si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est Acts 4:9
- hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli Acts 4:11
- et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri Acts 4:12
- dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare Acts 4:16
- Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate Acts 4:19
- et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia Acts 4:31
- Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere Acts 4:36
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Acts 5:5
- factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit Acts 5:7
- et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec Acts 5:11
- exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo Acts 5:17
- ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum Acts 5:36
- et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur Acts 5:38
- si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini Acts 5:39
- in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum Acts 6:1
- convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis Acts 6:2
- tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis Acts 7:4
- locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis Acts 7:6
- et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius Acts 7:13
- et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri Acts 7:15
- cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto Acts 7:17
- eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui Acts 7:20
- et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis Acts 7:22
- fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos Acts 7:29
- Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini Acts 7:31
- dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est Acts 7:33
- videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum Acts 7:34
- hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me Acts 7:37
- hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis Acts 7:38
- convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel Acts 7:42
- caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est Acts 7:49
- Saulus autem erat consentiens neci eius facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos Acts 8:1
- factum est ergo magnum gaudium in illa civitate Acts 8:8
- cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna Acts 8:10
- non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo Acts 8:21
- angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta Acts 8:26
- locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum Acts 8:32
- in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius Acts 8:33
- Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream Acts 8:40
- dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel Acts 9:15
- et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est Acts 9:18
- et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot Acts 9:19
- et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei Acts 9:20
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum Acts 9:21
- Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus Acts 9:22
- Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu Acts 9:27
- factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae Acts 9:32
- factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo Acts 9:37
- notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino Acts 9:42
- factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium Acts 9:43
- at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei Acts 10:4
- hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare Acts 10:6
- et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca Acts 10:13
- hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum Acts 10:16
- descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis Acts 10:21
- introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum Acts 10:23
- et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit Acts 10:25
- et ait Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei Acts 10:31
- aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus Acts 10:34
- sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi Acts 10:35
- verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus Acts 10:36
- vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes Acts 10:37
- et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum Acts 10:42
- et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est Acts 10:45
- hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum Acts 11:10
- et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum Acts 11:21
- qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino Acts 11:23
- quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino Acts 11:24
- profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum Acts 11:25
- et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio Acts 11:28
- et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre Acts 12:9
- transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo Acts 12:10
- consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes Acts 12:12
- at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est Acts 12:15
- Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est Acts 12:19
- Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus Acts 12:25
- et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam Acts 13:13
- post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite Acts 13:15
- viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est Acts 13:26
- qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem Acts 13:31
- et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est Acts 13:32
- quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te Acts 13:33
- David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem Acts 13:36
- videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis Acts 13:40
- factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo Acts 14:1
- divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis Acts 14:4
- circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben Acts 14:20
- et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est Acts 15:15
- ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec Acts 15:17
- notum a saeculo est Domino opus suum Acts 15:18
- visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario Acts 15:28
- facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum Acts 15:39
- Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus Acts 15:40
- et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos Acts 16:9
- et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes Acts 16:12
- cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos Acts 16:15
- factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando Acts 16:16
- subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt Acts 16:26
- petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae Acts 16:29
- et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo Acts 16:33
- cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo Acts 16:34
- adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis Acts 17:3
- cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem Acts 17:13
- et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina Acts 17:19
- eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis Acts 17:31
- propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate Acts 18:10
- sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso Acts 18:21
- et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos Acts 18:23
- factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos Acts 19:1
- dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus Acts 19:2
- dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum Acts 19:4
- hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles Acts 19:10
- hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu Acts 19:17
- facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via Acts 19:23
- quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis Acts 19:25
- et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli Acts 19:29
- quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum Acts 19:34
- et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis Acts 19:35
- postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam Acts 20:1
- comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus Acts 20:4
- sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus Acts 20:9
- ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est Acts 20:10
- ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est Acts 20:11
- et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus Acts 20:32
- omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere Acts 20:35
- magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum Acts 20:37
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium Acts 21:11
- quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse Acts 21:22
- viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum Acts 21:28
- commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae Acts 21:30
- quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem Acts 21:31
- et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens Acts 21:40
- factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa Acts 22:6
- factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis Acts 22:17
- audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere Acts 22:22
- quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est Acts 22:26
- dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices Acts 23:5
- et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo Acts 23:7
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9
- adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi Acts 23:19
- virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est Acts 23:27
- qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus Acts 24:6
- post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum Acts 24:24
- qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum Acts 25:5
- si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello Acts 25:11
- et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus Acts 25:14
- ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina Acts 25:16
- altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus Acts 25:23
- et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus Acts 26:6
- omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare Acts 26:14
- aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me Acts 26:18
- si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus Acts 26:23
- scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est Acts 26:26
- ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae Acts 27:1
- et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae Acts 27:5
- propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi Acts 27:25
- et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram Acts 27:44
- ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere Acts 28:4
- et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est Acts 28:5
- cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite Acts 28:16
- at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum Acts 28:21
- rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur Acts 28:22
- cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros Acts 28:25
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos Acts 28:27
- notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient Acts 28:28
- de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem Rom. 1:3
- qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri Rom. 1:4
- testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio Rom. 1:9
- id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam Rom. 1:12
- ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare Rom. 1:15
- non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco Rom. 1:16
- iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit Rom. 1:17
- quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit Rom. 1:19
- quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum Rom. 1:21
- qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen Rom. 1:25
- propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam Rom. 1:26
- scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt Rom. 2:2
- non est enim personarum acceptio apud Deum Rom. 2:11
- nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est Rom. 2:24
- circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est Rom. 2:25
- et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es Rom. 2:27
- non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio Rom. 2:28
- sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est Rom. 2:29
- quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis Rom. 3:1
- est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris Rom. 3:4
- et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est Rom. 3:8
- sicut scriptum est quia non est iustus quisquam Rom. 3:10
- non est intellegens non est requirens Deum Rom. 3:11
- omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum Rom. 3:12
- sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum Rom. 3:13
- quorum os maledictione et amaritudine plenum est Rom. 3:14
- non est timor Dei ante oculos eorum Rom. 3:18
- nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis Rom. 3:21
- iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio Rom. 3:22
- iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu Rom. 3:24
- in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu Rom. 3:26
- ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei Rom. 3:27
- si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum Rom. 4:2
- quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam Rom. 4:3
- beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam Rom. 4:9
- quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio Rom. 4:10
- et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Rom. 4:11
- et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae Rom. 4:12
- si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio Rom. 4:14
- lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio Rom. 4:15
- ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum Rom. 4:16
- sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt Rom. 4:17
- qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum Rom. 4:18
- in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo Rom. 4:20
- plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere Rom. 4:21
- ideo et reputatum est illi ad iustitiam Rom. 4:22
- non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi Rom. 4:23
- qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram Rom. 4:25
- spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis Rom. 5:5
- ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est Rom. 5:6
- Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum Rom. 5:9
- usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est Rom. 5:13
- sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri Rom. 5:14
- hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato Rom. 6:6
- qui enim mortuus est iustificatus est a peccato Rom. 6:7
- quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo Rom. 6:10
- quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est Rom. 6:21
- nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri Rom. 7:2
- igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro Rom. 7:3
- quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Rom. 7:7
- occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat Rom. 7:8
- ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem Rom. 7:10
- quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Rom. 7:13
- scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7:14
- scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Rom. 7:18
- video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Rom. 7:23
- nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Rom. 8:1
- quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest Rom. 8:7
- vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Rom. 8:9
- si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem Rom. 8:10
- vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem Rom. 8:20
- spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat Rom. 8:24
- quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis Rom. 8:34
- sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis Rom. 8:36
- neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro Rom. 8:39
- quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo Rom. 9:2
- qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa Rom. 9:4
- quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen Rom. 9:5
- id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine Rom. 9:8
- promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius Rom. 9:9
- non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori Rom. 9:12
- sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui Rom. 9:13
- et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi Rom. 9:26
- quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est Rom. 9:30
- sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur Rom. 9:33
- Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea Rom. 10:5
- quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere Rom. 10:6
- aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare Rom. 10:7
- sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus Rom. 10:8
- non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum Rom. 10:12
- quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona Rom. 10:15
- si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia Rom. 11:6
- quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt Rom. 11:7
- sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem Rom. 11:8
- si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis Rom. 11:15
- quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami Rom. 11:16
- sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos Rom. 11:23
- et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob Rom. 11:26
- dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei Rom. 12:3
- habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei Rom. 12:6
- si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12:18
- non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus Rom. 12:19
- omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt Rom. 13:1
- Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit Rom. 13:4
- nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum Rom. 13:9
- dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio Rom. 13:10
- et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus Rom. 13:11
- alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat Rom. 14:2
- tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum Rom. 14:4
- in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur Rom. 14:9
- scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo Rom. 14:11
- scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est Rom. 14:14
- si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est Rom. 14:15
- non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto Rom. 14:17
- qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus Rom. 14:18
- noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat Rom. 14:20
- bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur Rom. 14:21
- qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est Rom. 14:23
- etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me Rom. 15:3
- gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo Rom. 15:9
- audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo Rom. 15:15
- sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem Rom. 15:20
- sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent Rom. 15:21
- commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris Rom. 16:1
- et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo Rom. 16:5
- vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo Rom. 16:19
- ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti Rom. 16:25
- quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito Rom. 16:26
- ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
- gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu 1 Cor. 1:4
- sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 1 Cor. 1:6
- significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 1 Cor. 1:11
- divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 1 Cor. 1:13
- verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 1 Cor. 1:18
- scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 1 Cor. 1:19
- quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 1 Cor. 1:25
- ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 1 Cor. 1:30
- ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur 1 Cor. 1:31
- sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram 1 Cor. 2:7
- sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 1 Cor. 2:9
- quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei 1 Cor. 2:11
- nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 1 Cor. 2:12
- animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 1 Cor. 2:14
- cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus 1 Cor. 3:4
- itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 1 Cor. 3:7
- secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 1 Cor. 3:10
- fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 1 Cor. 3:11
- si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos 1 Cor. 3:17
- sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 1 Cor. 3:19
- mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 1 Cor. 4:3
- nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 1 Cor. 4:4
- haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio 1 Cor. 4:6
- ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 1 Cor. 4:17
- non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute 1 Cor. 4:20
- ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 1 Cor. 5:3
- expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 1 Cor. 5:7
- nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 1 Cor. 5:11
- ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 1 Cor. 6:5
- iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 1 Cor. 6:7
- qui autem adheret Domino unus spiritus est 1 Cor. 6:17
- fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 1 Cor. 6:18
- an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
- de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere 1 Cor. 7:1
- dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego 1 Cor. 7:8
- quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri 1 Cor. 7:9
- sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 1 Cor. 7:14
- quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 1 Cor. 7:15
- circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 1 Cor. 7:18
- circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 1 Cor. 7:19
- unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat 1 Cor. 7:20
- qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 1 Cor. 7:22
- unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum 1 Cor. 7:24
- existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse 1 Cor. 7:26
- hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 1 Cor. 7:29
- volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo 1 Cor. 7:32
- qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est 1 Cor. 7:33
- et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro 1 Cor. 7:34
- porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi 1 Cor. 7:35
- mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 1 Cor. 7:39
- si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo 1 Cor. 8:3
- de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus 1 Cor. 8:4
- sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 1 Cor. 8:7
- et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 1 Cor. 8:11
- mea defensio apud eos qui me interrogant haec est 1 Cor. 9:3
- scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 1 Cor. 9:9
- si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 1 Cor. 9:11
- ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 1 Cor. 9:15
- nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 1 Cor. 9:16
- si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 1 Cor. 9:17
- quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio 1 Cor. 9:18
- sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 1 Cor. 10:5
- neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 1 Cor. 10:7
- calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 1 Cor. 10:16
- nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 1 Cor. 10:24
- Domini est terra et plenitudo eius 1 Cor. 10:26
- si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 1 Cor. 10:28
- sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant 1 Cor. 10:33
- volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 1 Cor. 11:3
- omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 1 Cor. 11:5
- nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 1 Cor. 11:6
- vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 1 Cor. 11:7
- non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 1 Cor. 11:8
- etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 1 Cor. 11:9
- nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 1 Cor. 11:14
- mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 1 Cor. 11:15
- convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 1 Cor. 11:20
- unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 1 Cor. 11:21
- et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 1 Cor. 11:24
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 1 Cor. 11:25
- sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 1 Cor. 12:12
- nam et corpus non est unum membrum sed multa 1 Cor. 12:14
- si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 1 Cor. 12:15
- et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 1 Cor. 12:16
- caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 1 Cor. 13:4
- non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 1 Cor. 13:5
- cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 1 Cor. 13:10
- nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas 1 Cor. 13:13
- volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat 1 Cor. 14:5
- tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 1 Cor. 14:10
- nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 1 Cor. 14:14
- quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 1 Cor. 14:15
- in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 1 Cor. 14:21
- occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 1 Cor. 14:25
- quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 1 Cor. 14:26
- non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum 1 Cor. 14:33
- si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia 1 Cor. 14:35
- tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Cor. 15:3
- et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 1 Cor. 15:4
- et quia visus est Cephae et post haec undecim 1 Cor. 15:5
- deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 1 Cor. 15:6
- deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 1 Cor. 15:7
- novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 1 Cor. 15:8
- si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 1 Cor. 15:12
- si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 1 Cor. 15:13
- si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 1 Cor. 15:14
- quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Cor. 15:17
- et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 1 Cor. 15:37
- seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 1 Cor. 15:44
- factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 1 Cor. 15:45
- sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 1 Cor. 15:46
- cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 1 Cor. 15:54
- ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 1 Cor. 15:55
- stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 1 Cor. 15:56
- itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino 1 Cor. 15:58
- ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi 1 Cor. 16:9
- Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 2 Cor. 1:1
- non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere 2 Cor. 1:8
- adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis 2 Cor. 1:11
- nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos 2 Cor. 1:12
- cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non 2 Cor. 1:17
- fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non 2 Cor. 1:18
- Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit 2 Cor. 1:19
- quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram 2 Cor. 1:20
- si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me 2 Cor. 2:2
- et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est 2 Cor. 2:3
- sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus 2 Cor. 2:6
- ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est 2 Cor. 2:7
- non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est 2 Cor. 3:5
- nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 2 Cor. 3:9
- nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam 2 Cor. 3:10
- si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est 2 Cor. 3:11
- sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 2 Cor. 3:15
- Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 2 Cor. 3:17
- quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 2 Cor. 4:3
- in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 2 Cor. 4:4
- habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 2 Cor. 4:13
- propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 2 Cor. 4:16
- id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 2 Cor. 4:17
- nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes 2 Cor. 5:2
- nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita 2 Cor. 5:4
- caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 2 Cor. 5:14
- et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 2 Cor. 5:15
- os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est 2 Cor. 6:11
- multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra 2 Cor. 7:4
- sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi 2 Cor. 7:6
- non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem 2 Cor. 7:7
- quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur 2 Cor. 7:10
- igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo 2 Cor. 7:12
- ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis 2 Cor. 7:13
- et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est 2 Cor. 7:14
- notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae 2 Cor. 8:1
- scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 2 Cor. 8:9
- et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 2 Cor. 8:10
- nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis 2 Cor. 8:11
- si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet 2 Cor. 8:12
- in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est 2 Cor. 8:14
- quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos 2 Cor. 8:17
- misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 2 Cor. 8:18
- sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 2 Cor. 8:23
- ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum 2 Cor. 8:24
- nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis 2 Cor. 9:1
- scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos 2 Cor. 9:2
- potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 2 Cor. 9:8
- sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 2 Cor. 9:9
- quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos 2 Cor. 10:7
- hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto 2 Cor. 10:11
- nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos 2 Cor. 10:13
- non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat 2 Cor. 10:18
- timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 2 Cor. 11:3
- est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae 2 Cor. 11:10
- non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum 2 Cor. 11:15
- Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior 2 Cor. 11:31
- quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui 2 Cor. 12:4
- et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet 2 Cor. 12:7
- quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam 2 Cor. 12:13
- an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis 2 Cor. 13:3
- nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis 2 Cor. 13:4
- vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis 2 Cor. 13:5
- oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus 2 Cor. 13:7
- cui est gloria in saecula saeculorum amen Gal. 1:5
- quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi Gal. 1:7
- notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem Gal. 1:11
- sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi Gal. 2:3
- sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis Gal. 2:7
- qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes Gal. 2:8
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9
- quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit Gal. 2:17
- non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est Gal. 2:21
- o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus Gal. 3:1
- sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam Gal. 3:6
- quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea Gal. 3:10
- quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit Gal. 3:11
- lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis Gal. 3:12
- Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno Gal. 3:13
- Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus Gal. 3:16
- hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem Gal. 3:17
- quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3:19
- mediator autem unius non est Deus autem unus est Gal. 3:20
- non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu Gal. 3:28
- dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium Gal. 4:1
- sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre Gal. 4:2
- ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi Gal. 4:15
- scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera Gal. 4:22
- sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem Gal. 4:23
- quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar Gal. 4:24
- Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius Gal. 4:25
- illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra Gal. 4:26
- scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum Gal. 4:27
- testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae Gal. 5:3
- persuasio non est ex eo qui vocat vos Gal. 5:8
- ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille Gal. 5:10
- ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis Gal. 5:11
- fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas Gal. 5:22
- fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex Gal. 5:23
- mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Gal. 6:14
- qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius Eph. 1:14
- propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos Eph. 1:15
- quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus Eph. 1:20
- quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur Eph. 1:23
- Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Eph. 2:4
- gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est Eph. 2:8
- ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua Eph. 2:14
- si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis Eph. 3:2
- quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi Eph. 3:3
- quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu Eph. 3:5
- cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius Eph. 3:7
- mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi Eph. 3:8
- propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra Eph. 3:13
- ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis Eph. 3:20
- unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Eph. 4:7
- quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae Eph. 4:9
- qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia Eph. 4:10
- veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus Eph. 4:15
- tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum Eph. 4:18
- si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu Eph. 4:21
- et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis Eph. 4:24
- qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Eph. 4:28
- hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei Eph. 5:5
- fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate Eph. 5:9
- quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere Eph. 5:12
- omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est Eph. 5:13
- et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu Eph. 5:18
- quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis Eph. 5:23
- sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus Eph. 5:24
- sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia Eph. 5:32
- filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum Eph. 6:1
- honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione Eph. 6:2
- et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum Eph. 6:9
- quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus Eph. 6:12
- et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 6:17
- sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse Phil. 1:7
- testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu Phil. 1:8
- mihi enim vivere Christus est et mori lucrum Phil. 1:21
- quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro Phil. 1:22
- permanere autem in carne magis necessarium est propter vos Phil. 1:24
- et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo Phil. 1:28
- quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini Phil. 1:29
- qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo Phil. 2:6
- et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris Phil. 2:11
- Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate Phil. 2:13
- nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem Phil. 2:27
- secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella Phil. 3:6
- et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide Phil. 3:9
- si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis Phil. 3:11
- nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum Phil. 3:20
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii Col. 1:5
- quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate Col. 1:6
- sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu Col. 1:7
- qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae Col. 1:15
- et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant Col. 1:17
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens Col. 1:18
- si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister Col. 1:23
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia Col. 1:24
- cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei Col. 1:25
- mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius Col. 1:26
- quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae Col. 1:27
- nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
- et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis Col. 2:10
- igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Col. 3:1
- mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3:3
- mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Col. 3:5
- ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Col. 3:11
- super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis Col. 3:14
- filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino Col. 3:20
- qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio Col. 3:25
- domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo Col. 4:1
- cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis Col. 4:9
- salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Col. 4:12
- salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam Col. 4:15
- et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis Col. 4:16
- a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 1 Th. 1:8
- neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 1 Th. 2:5
- ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Th. 2:13
- quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 1 Th. 2:19
- nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis 1 Th. 3:4
- haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 1 Th. 4:3
- ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 1 Th. 4:6
- si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 1 Th. 4:14
- qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 1 Th. 5:10
- videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 1 Th. 5:15
- in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 1 Th. 5:18
- omnia autem probate quod bonum est tenete 1 Th. 5:21
- fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 1 Th. 5:24
- gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem 2 Th. 1:3
- si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant 2 Th. 1:6
- cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo 2 Th. 1:10
- eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 2 Th. 2:9
- et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides 2 Th. 3:2
- fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo 2 Th. 3:3
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 2 Th. 3:17
- neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 1 Tim. 1:4
- finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 1 Tim. 1:5
- scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur 1 Tim. 1:8
- sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 1 Tim. 1:9
- quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 1 Tim. 1:11
- superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 1 Tim. 1:14
- ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 1 Tim. 1:20
- hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 1 Tim. 2:3
- Adam enim primus formatus est deinde Eva 1 Tim. 2:13
- et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 1 Tim. 2:14
- qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 1 Tim. 3:13
- si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 1 Tim. 3:15
- et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria 1 Tim. 3:16
- nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae 1 Tim. 4:8
- in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 1 Tim. 4:10
- noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 1 Tim. 4:14
- si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 1 Tim. 5:4
- quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die 1 Tim. 5:5
- nam quae in deliciis est vivens mortua est 1 Tim. 5:6
- si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior 1 Tim. 5:8
- in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 1 Tim. 5:10
- si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 1 Tim. 6:3
- est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia 1 Tim. 6:6
- radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 1 Tim. 6:10
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu 2 Tim. 1:1
- recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te 2 Tim. 1:5
- propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum 2 Tim. 1:6
- qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 2 Tim. 1:9
- manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 2 Tim. 1:10
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem 2 Tim. 1:12
- scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes 2 Tim. 1:15
- tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 Tim. 2:1
- in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 2 Tim. 2:9
- ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2 Tim. 2:10
- et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 2 Tim. 2:17
- et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 2 Tim. 3:15
- testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 2 Tim. 4:1
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 2 Tim. 4:8
- Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium 2 Tim. 4:11
- Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est Tit. 1:1
- manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei Tit. 1:3
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos Tit. 1:6
- amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere Tit. 1:9
- testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide Tit. 1:13
- verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis Tit. 2:8
- fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus Tit. 3:8
- sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus Tit. 3:11
- et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est Ph'm 1:2
- quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe Ph'm 1:12
- novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula Heb. 1:2
- si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem Heb. 2:2
- quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est Heb. 2:3
- testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum Heb. 2:6
- eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem Heb. 2:9
- quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum Heb. 2:14
- in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari Heb. 2:18
- qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius Heb. 3:2
- amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam Heb. 3:3
- quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto Heb. 3:17
- etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt Heb. 4:2
- quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Heb. 4:6
- iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7
- qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus Heb. 4:10
- vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis Heb. 4:12
- et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo Heb. 4:13
- qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate Heb. 5:2
- sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te Heb. 5:5
- et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam Heb. 5:8
- et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae Heb. 5:9
- omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est Heb. 5:13
- perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali Heb. 5:14
- inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti Heb. 6:4
- proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Heb. 6:8
- et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem Heb. 6:15
- homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum Heb. 6:16
- ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem Heb. 6:18
- cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis Heb. 7:2
- et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae Heb. 7:5
- sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur Heb. 7:7
- et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est Heb. 7:9
- translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat Heb. 7:12
- in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit Heb. 7:13
- manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est Heb. 7:14
- et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos Heb. 7:15
- qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis Heb. 7:16
- et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt Heb. 7:20
- in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus Heb. 7:22
- lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum Heb. 7:28
- omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat Heb. 8:3
- qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte Heb. 8:5
- nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est Heb. 8:6
- dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est Heb. 8:13
- tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta Heb. 9:2
- superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula Heb. 9:5
- quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem Heb. 9:9
- Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis Heb. 9:11
- et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15
- ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris Heb. 9:16
- testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est Heb. 9:17
- unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est Heb. 9:18
- necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis Heb. 9:23
- et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium Heb. 9:27
- inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata Heb. 10:4
- tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam Heb. 10:7
- et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata Heb. 10:11
- quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam Heb. 10:20
- teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit Heb. 10:23
- non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem Heb. 10:25
- terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios Heb. 10:27
- quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit Heb. 10:29
- horrendum est incidere in manus Dei viventis Heb. 10:31
- patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem Heb. 10:36
- adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit Heb. 10:37
- est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum Heb. 11:1
- fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur Heb. 11:4
- fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo Heb. 11:5
- sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit Heb. 11:6
- fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus Heb. 11:7
- fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem Heb. 11:9
- propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis Heb. 11:12
- nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem Heb. 11:16
- ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen Heb. 11:18
- arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit Heb. 11:19
- fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit Heb. 11:22
- fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum Heb. 11:23
- et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius Heb. 12:10
- scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam Heb. 12:17
- etenim Deus noster ignis consumens est Heb. 12:29
- doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis Heb. 13:9
- propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est Heb. 13:12
- per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius Heb. 13:15
- postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur Jas. 1:6
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet Jas. 1:11
- nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat Jas. 1:13
- omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio Jas. 1:17
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo Jas. 1:23
- consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit Jas. 1:24
- si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio Jas. 1:26
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27
- et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum Jas. 2:3
- nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos Jas. 2:7
- quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus Jas. 2:10
- sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam Jas. 2:17
- tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt Jas. 2:19
- vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est Jas. 2:20
- Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare Jas. 2:21
- vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est Jas. 2:22
- et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est Jas. 2:23
- similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens Jas. 2:25
- sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est Jas. 2:26
- in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus Jas. 3:2
- ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit Jas. 3:5
- et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna Jas. 3:6
- non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica Jas. 3:15
- quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Jas. 3:17
- adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur Jas. 4:4
- unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum Jas. 4:12
- qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur Jas. 4:14
- nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est Jas. 4:16
- scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi Jas. 4:17
- ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit Jas. 5:4
- ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator Jas. 5:11
- ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis Jas. 5:12
- tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat Jas. 5:13
- quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere 1 Pet. 1:12
- quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum 1 Pet. 1:16
- verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos 1 Pet. 1:25
- vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 1 Pet. 2:7
- quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 1 Pet. 2:15
- haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 1 Pet. 2:19
- quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 1 Pet. 2:20
- in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 1 Pet. 2:21
- qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 1 Pet. 2:22
- sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 1 Pet. 3:4
- et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis 1 Pet. 3:13
- Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe 1 Pet. 3:15
- melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes 1 Pet. 3:17
- quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu 1 Pet. 3:18
- qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam 1 Pet. 3:20
- qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus 1 Pet. 3:22
- Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis 1 Pet. 4:1
- ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis 1 Pet. 4:2
- qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos 1 Pet. 4:5
- propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu 1 Pet. 4:6
- si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen 1 Pet. 4:11
- seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 1 Pet. 5:1
- pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 1 Pet. 5:2
- omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 1 Pet. 5:7
- cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 1 Pet. 5:9
- salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus 1 Pet. 5:13
- quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute 2 Pet. 1:3
- per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem 2 Pet. 1:4
- cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum 2 Pet. 1:9
- certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi 2 Pet. 1:14
- accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui 2 Pet. 1:17
- non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines 2 Pet. 1:21
- libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est 2 Pet. 2:19
- melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 2 Pet. 2:21
- dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae 2 Pet. 3:4
- et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis 1 Jn. 1:2
- et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae 1 Jn. 1:5
- si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 1 Jn. 1:7
- si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 1 Jn. 1:8
- si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate 1 Jn. 1:9
- si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis 1 Jn. 1:10
- et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi 1 Jn. 2:2
- qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est 1 Jn. 2:4
- qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus 1 Jn. 2:5
- carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 1 Jn. 2:7
- iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 1 Jn. 2:8
- qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 1 Jn. 2:9
- qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 1 Jn. 2:10
- qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 1 Jn. 2:11
- scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 1 Jn. 2:13
- nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 1 Jn. 2:15
- quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 1 Jn. 2:16
- filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 1 Jn. 2:18
- non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est 1 Jn. 2:21
- quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 1 Jn. 2:22
- et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam 1 Jn. 2:25
- et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo 1 Jn. 2:27
- si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est 1 Jn. 2:29
- carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 1 Jn. 3:2
- et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est 1 Jn. 3:3
- omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas 1 Jn. 3:4
- et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est 1 Jn. 3:5
- filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 1 Jn. 3:7
- qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 1 Jn. 3:8
- omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 1 Jn. 3:9
- in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum 1 Jn. 3:10
- quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum 1 Jn. 3:11
- omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 1 Jn. 3:15
- quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia 1 Jn. 3:20
- et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 1 Jn. 3:23
- in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est 1 Jn. 4:2
- et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est 1 Jn. 4:3
- vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo 1 Jn. 4:4
- nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris 1 Jn. 4:6
- carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum 1 Jn. 4:7
- qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est 1 Jn. 4:8
- in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris 1 Jn. 4:10
- Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est 1 Jn. 4:12
- quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo 1 Jn. 4:15
- et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo 1 Jn. 4:16
- in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo 1 Jn. 4:17
- timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate 1 Jn. 4:18
- si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere 1 Jn. 4:20
- omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 1 Jn. 5:1
- haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt 1 Jn. 5:3
- quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra 1 Jn. 5:4
- quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei 1 Jn. 5:5
- hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 1 Jn. 5:6
- si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo 1 Jn. 5:9
- qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 1 Jn. 5:10
- et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 1 Jn. 5:11
- et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 1 Jn. 5:14
- qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget 1 Jn. 5:16
- omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem 1 Jn. 5:17
- scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum 1 Jn. 5:18
- scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est 1 Jn. 5:19
- et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 1 Jn. 5:20
- et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis 2 Jn. 1:6
- quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus 2 Jn. 1:7
- carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum 3 Jn. 1:11
- Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est 3 Jn. 1:12
- cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus Jude 1:9
- fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est Jude 1:13
- illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam Jude 1:23
- beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est Apoc. 1:3
- Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt Apoc. 1:4
- et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Apoc. 1:5
- ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens Apoc. 1:8
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2:7
- nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae Apoc. 2:10
- scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat Apoc. 2:13
- quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra Apoc. 3:10
- et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei Apoc. 3:14
- et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est Apoc. 4:8
- et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius Apoc. 5:2
- et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum Apoc. 5:4
- dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem Apoc. 5:12
- et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum Apoc. 5:13
- et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret Apoc. 6:2
- et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus Apoc. 6:4
- et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae Apoc. 6:8
- et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi Apoc. 6:11
- et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis Apoc. 6:12
- et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari Apoc. 7:2
- quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum Apoc. 7:17
- et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora Apoc. 8:1
- et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum Apoc. 8:3
- et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est Apoc. 8:7
- et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis Apoc. 8:8
- et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit Apoc. 8:9
- et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt Apoc. 8:11
- et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter Apoc. 8:12
- et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi Apoc. 9:1
- et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei Apoc. 9:2
- et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae Apoc. 9:3
- et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus Apoc. 9:4
- et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem Apoc. 9:5
- et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei Apoc. 9:13
- ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum Apoc. 9:18
- potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent Apoc. 9:19
- et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus Apoc. 10:10
- et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo Apoc. 11:1
- atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus Apoc. 11:2
- et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est Apoc. 11:8
- et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli Apoc. 11:13
- et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum Apoc. 11:15
- et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna Apoc. 11:19
- et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata Apoc. 12:3
- et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius Apoc. 12:5
- et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius Apoc. 12:7
- et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo Apoc. 12:8
- et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt Apoc. 12:9
- et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte Apoc. 12:10
- et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum Apoc. 12:13
- et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Apoc. 12:17
- et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam Apoc. 13:3
- et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo Apoc. 13:5
- et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem Apoc. 13:7
- et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13:8
- qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum Apoc. 13:10
- et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis Apoc. 13:12
- et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur Apoc. 13:15
- hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex Apoc. 13:18
- et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt Apoc. 14:5
- et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes Apoc. 14:8
- et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua Apoc. 14:9
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni Apoc. 14:10
- hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu Apoc. 14:12
- et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra Apoc. 14:16
- et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam Apoc. 14:17
- et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta Apoc. 14:20
- et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei Apoc. 15:1
- et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo Apoc. 15:5
- et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum Apoc. 15:8
- et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius Apoc. 16:2
- et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. 16:3
- et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis Apoc. 16:4
- et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni Apoc. 16:8
- et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore Apoc. 16:10
- et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est Apoc. 16:17
- et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus Apoc. 16:18
- et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius Apoc. 16:19
- et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer Apoc. 16:21
- et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas Apoc. 17:1
- bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est Apoc. 17:8
- et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt Apoc. 17:9
- quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere Apoc. 17:10
- et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit Apoc. 17:11
- hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles Apoc. 17:14
- Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei Apoc. 17:17
- et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae Apoc. 17:18
- et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius Apoc. 18:1
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2
- quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius Apoc. 18:5
- ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam Apoc. 18:8
- et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis Apoc. 18:16
- et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est Apoc. 18:19
- et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra Apoc. 18:24
- post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est Apoc. 19:1
- et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum Apoc. 19:8
- et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae Apoc. 19:10
- et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure Apoc. 19:20
- et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille Apoc. 20:2
- et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis Apoc. 20:4
- ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima Apoc. 20:5
- et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam Apoc. 20:8
- et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia Apoc. 20:9
- et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis Apoc. 20:11
- et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum Apoc. 20:12
- et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum Apoc. 20:13
- et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis Apoc. 20:14
- et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis Apoc. 20:15
- et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est Apoc. 21:1
- et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis Apoc. 21:6
- timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda Apoc. 21:8
- et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni Apoc. 21:9
- et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt Apoc. 21:16
- et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli Apoc. 21:17
- et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus Apoc. 21:22
- et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus Apoc. 21:23
- et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est Apoc. 22:10
- qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc Apoc. 22:11
- ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua Apoc. 22:12
- incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones. Man. 1:10
- et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen. Man. 1:15
- immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi. 3 Esd. 1:6
- et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia. 3 Esd. 1:7
- et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae. 3 Esd. 1:20
- octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase. 3 Esd. 1:22
- et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae? 3 Esd. 1:26
- non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende. 3 Esd. 1:27
- et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini. 3 Esd. 1:28
- et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro. 3 Esd. 1:31
- et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel. 3 Esd. 1:32
- nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum. 3 Esd. 1:42
- et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini. 3 Esd. 1:47
- et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel. 3 Esd. 1:48
- ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius, 3 Esd. 1:51
- et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea. 3 Esd. 2:4
- si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem. 3 Esd. 2:5
- in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem. 3 Esd. 2:7
- et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum, 3 Esd. 2:8
- adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est. 3 Esd. 2:9
- et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est. 3 Esd. 2:23
- legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens, 3 Esd. 2:26
- et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est. 3 Esd. 3:9
- unus scripsit: fortius est vinum. 3 Esd. 3:10
- alius scripsit: fortior est rex. 3 Esd. 3:11
- tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui: 3 Esd. 4:13
- viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum? 3 Esd. 4:14
- et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum? 3 Esd. 4:28
- o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die. 3 Esd. 4:34
- nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus. 3 Esd. 4:35
- omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 3 Esd. 4:36
- vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt. 3 Esd. 4:37
- nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius, 3 Esd. 4:39
- et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis. 3 Esd. 4:40
- et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis. 3 Esd. 4:45
- et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo. 3 Esd. 4:46
- tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem. 3 Esd. 4:47
- et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum. 3 Esd. 4:59
- et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia. 3 Esd. 4:61
- ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem. 3 Esd. 4:63
- qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo. 3 Esd. 5:6
- sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem 3 Esd. 5:7
- et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. 3 Esd. 5:39
- et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat, 3 Esd. 5:51
- non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum. 3 Esd. 5:71
- tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, 3 Esd. 6:2
- et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est. 3 Esd. 6:14
- et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo. 3 Esd. 6:18
- et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo. 3 Esd. 6:19
- tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem. 3 Esd. 6:20
- et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis. 3 Esd. 6:22
- tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista: 3 Esd. 6:23
- anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo; 3 Esd. 6:24
- et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic. 3 Esd. 6:26
- propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem. 3 Esd. 6:33
- et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. 3 Esd. 7:5
- hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere. 3 Esd. 8:3
- anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis, 3 Esd. 8:6
- accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum: 3 Esd. 8:9
- quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia, 3 Esd. 8:15
- ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem. 3 Esd. 8:16
- et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem, 3 Esd. 8:18
- et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem, 3 Esd. 8:28
- et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum. 3 Esd. 8:59
- et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti. 3 Esd. 8:63
- et scriptum est pondus ipsorum eadem hora. 3 Esd. 8:65
- coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei. 3 Esd. 8:71
- et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae, 3 Esd. 8:79
- dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua. 3 Esd. 8:84
- Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem, 3 Esd. 8:90
- ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his. 3 Esd. 8:91
- et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum, 3 Esd. 8:94
- sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica, 3 Esd. 8:95
- et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem 3 Esd. 9:3
- et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis. 3 Esd. 9:5
- sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus, 3 Esd. 9:11
- et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis. 3 Esd. 9:17
- et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae. 3 Esd. 9:38
- et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel. 3 Esd. 9:39
- et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem. 3 Esd. 9:41
- dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem. 3 Esd. 9:51
- sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos. 3 Esd. 9:53
- et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse. 3 Esd. 9:54
- et factum est verbum Domini ad me dicens: 4 Esd. 1:4
- haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam. 4 Esd. 1:33
- et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt. 4 Esd. 1:34
- et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est. 4 Esd. 1:40
- educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis. 4 Esd. 2:3
- ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate. 4 Esd. 2:13
- ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. 4 Esd. 2:34
- filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio. 4 Esd. 2:41
- et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit? 4 Esd. 2:46
- qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 4 Esd. 2:47
- et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 Esd. 3:3
- et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te. 4 Esd. 3:5
- et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus. 4 Esd. 3:7
- et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium. 4 Esd. 3:10
- et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores. 4 Esd. 3:12
- et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham. 4 Esd. 3:13
- et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna. 4 Esd. 3:16
- et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina. 4 Esd. 3:17
- cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt. 4 Esd. 3:21
- et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum. 4 Esd. 3:22
- et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem, 4 Esd. 3:25
- factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum, 4 Esd. 3:29
- et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel, 4 Esd. 4:1
- et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam. 4 Esd. 4:16
- et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos. 4 Esd. 4:19
- quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum. 4 Esd. 4:21
- et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi. 4 Esd. 4:22
- non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt. 4 Esd. 4:23
- sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his interrogavi. 4 Esd. 4:25
- non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus. 4 Esd. 4:27
- seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius. 4 Esd. 4:28
- si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum. 4 Esd. 4:29
- quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area. 4 Esd. 4:30
- quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere. 4 Esd. 4:32
- et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,, 4 Esd. 4:44
- et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus. 4 Esd. 4:48
- haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora. 4 Esd. 5:13
- et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis? 4 Esd. 5:16
- aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum? 4 Esd. 5:17
- et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde. 4 Esd. 5:21
- et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte, 4 Esd. 5:31
- et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet? 4 Esd. 5:38
- et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat? 4 Esd. 5:50
- et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. 4 Esd. 6:8
- et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 4 Esd. 6:17
- et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. 4 Esd. 6:29
- quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 4 Esd. 6:32
- et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. 4 Esd. 6:35
- et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 4 Esd. 6:36
- et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 4 Esd. 6:51
- et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec? 4 Esd. 6:59
- et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus, 4 Esd. 7:1
- et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum. 4 Esd. 7:3
- item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum. 4 Esd. 7:6
- semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis. 4 Esd. 7:8
- et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars. 4 Esd. 7:10
- propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est. 4 Esd. 7:11
- pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex. 4 Esd. 7:20
- et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea. 4 Esd. 7:27
- hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec. 4 Esd. 7:44
- sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam. 4 Esd. 7:46
- et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est. 4 Esd. 7:58
- et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. 4 Esd. 7:59
- sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est. 4 Esd. 7:60
- et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura, 4 Esd. 7:62
- multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi. 4 Esd. 7:66
- etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus. 4 Esd. 7:77
- septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. 4 Esd. 7:87
- nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili. 4 Esd. 7:88
- tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex. 4 Esd. 7:94
- septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. 4 Esd. 7:98
- et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, 4 Esd. 7:104
- si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit? 4 Esd. 7:111
- et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis. 4 Esd. 7:112
- soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas. 4 Esd. 7:114
- o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus. 4 Esd. 7:118
- quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus? 4 Esd. 7:119
- et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus? 4 Esd. 7:120
- et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella, 4 Esd. 7:123
- et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo, 4 Esd. 7:127
- quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas. 4 Esd. 7:129
- quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus. 4 Esd. 7:131
- et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, 4 Esd. 7:132
- convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere. 4 Esd. 8:5
- et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 4 Esd. 8:8
- imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum. 4 Esd. 8:10
- ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae, 4 Esd. 8:11
- si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat? 4 Esd. 8:14
- sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est. 4 Esd. 8:18
- quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso. 4 Esd. 8:34
- in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit. 4 Esd. 8:35
- quomodo ergo locutus sum, sic et est. 4 Esd. 8:40
- hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae. 4 Esd. 8:44
- vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia. 4 Esd. 8:52
- radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem. 4 Esd. 8:53
- transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis. 4 Esd. 8:54
- tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est. 4 Esd. 9:2
- sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta, 4 Esd. 9:5
- pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec. 4 Esd. 9:22
- ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 4 Esd. 9:24
- et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem. 4 Esd. 9:26
- et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante. 4 Esd. 9:27
- et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi: 4 Esd. 9:28
- nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat. 4 Esd. 9:32
- et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur 4 Esd. 9:34
- quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est. 4 Esd. 9:35
- et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 4 Esd. 9:45
- et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli. 4 Esd. 9:47
- et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est. 4 Esd. 10:1
- et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo. 4 Esd. 10:3
- quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime 4 Esd. 10:7
- interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium. 4 Esd. 10:9
- quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui, 4 Esd. 10:12
- vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est, 4 Esd. 10:21
- et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt. 4 Esd. 10:22
- et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 4 Esd. 10:23
- et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc. 4 Esd. 10:25
- ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium. 4 Esd. 10:28
- quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi: 4 Esd. 10:31
- et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est: 4 Esd. 10:43
- haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam. 4 Esd. 10:44
- et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium. 4 Esd. 10:46
- et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem. 4 Esd. 10:48
- propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata. 4 Esd. 10:51
- propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii. 4 Esd. 10:53
- tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre. 4 Esd. 10:55
- nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic, 4 Esd. 10:58
- et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. 4 Esd. 11:1
- et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram. 4 Esd. 11:6
- et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. 4 Esd. 11:13
- et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 4 Esd. 11:14
- et ecce vox emissa est illi dicens: 4 Esd. 11:15
- et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. 4 Esd. 11:24
- et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit. 4 Esd. 11:26
- et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum, 4 Esd. 11:30
- et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare. 4 Esd. 11:31
- et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva. 4 Esd. 11:35
- et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi, 4 Esd. 12:1
- ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. 4 Esd. 12:5
- haec est interpretatio visionis huius quam vidisti: 4 Esd. 12:10
- aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, 4 Esd. 12:11
- sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi. 4 Esd. 12:12
- haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti. 4 Esd. 12:16
- et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius. 4 Esd. 12:17
- haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. 4 Esd. 12:18
- haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient 4 Esd. 12:20
- haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram 4 Esd. 12:23
- et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte, 4 Esd. 12:29
- haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, 4 Esd. 12:30
- hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. 4 Esd. 12:32
- et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: 4 Esd. 12:40
- est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 4 Esd. 12:47
- et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem. 4 Esd. 12:50
- ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis. 4 Esd. 12:51
- et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte. 4 Esd. 13:1
- attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit: 4 Esd. 13:20
- ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt. 4 Esd. 13:26
- quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est. 4 Esd. 13:38
- haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus. 4 Esd. 13:53
- et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu, 4 Esd. 14:1
- duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis, 4 Esd. 14:11
- positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine, 4 Esd. 14:20
- quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae. 4 Esd. 14:21
- si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant. 4 Esd. 14:22
- et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus. 4 Esd. 14:31
- et apertum est os meum et non est clausum amplius. 4 Esd. 14:41
- et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni. 4 Esd. 14:45
- in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic. 4 Esd. 14:47
- sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te. 4 Esd. 15:50
- inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum. 4 Esd. 16:3
- inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum. 4 Esd. 16:4
- inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea? 4 Esd. 16:5
- et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum? 4 Esd. 16:9
- quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae. 4 Esd. 16:13
- ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. 4 Esd. 16:20
- qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est, 4 Esd. 16:56
- qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius, 4 Esd. 16:58
- ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est. 4 Esd. 16:76
- et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. Lao. 1:7
- est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. Lao. 1:8
- est enim Deus qui operatur in vos. Lao. 1:11
- et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. Lao. 1:13