Haller's Concordance: ESTO
- postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus Gen. 17:1
- et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur Gen. 27:29
- esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos Gen. 31:30
- dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius Gen. 33:10
- quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Gen. 38:11
- sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum Ex. 18:19
- dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos Ex. 24:12
- ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Ex. 32:12
- esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis Ex. 34:2
- propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis Dt. 21:8
- vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides Dt. 31:7
- praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum Dt. 31:23
- confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis Josu. 1:6
- confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis Josu. 1:7
- ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josu. 1:9
- dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon Judg. 11:6
- mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria sunt Judg. 17:10
- dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum 1 Ki. 18:17
- et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis 1 Ki. 18:22
- esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 2 Ki. 10:12
- ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir 3 Ki. 2:2
- dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae 3 Ki. 21:7
- percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum 4 Ki. 14:10
- et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum Tob. 3:3
- quomodo potueris ita esto misericors Tob. 4:8
- cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris Tob. 5:13
- tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea Tob. 6:18
- dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es Tob. 7:20
- tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi Jud. 11:1
- Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium. Esther 13:17
- circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus Job 40:10
- audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor Ps. 30:10
- inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me Ps. 31:2
- esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu Ps. 71:3
- revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis Ps. 90:13
- non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die Pr. 23:17
- audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum Pr. 23:19
- donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether Cant. 2:17
- in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum Sir. 4:10
- esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae Sir. 5:12
- esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum Sir. 5:13
- cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi Sir. 6:37
- memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur Sir. 14:12
- in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto Sir. 27:13
- verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum Sir. 29:11
- in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi Sir. 31:27
- rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis Sir. 32:1
- in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens Sir. 32:12
- in omnibus operibus tuis praecellens esto Sir. 33:23
- cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei Sir. 37:15
- memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie Sir. 38:23
- adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua Isa. 3:6
- habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram Isa. 16:4
- Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis Isa. 33:2
- animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel Bar. 4:5
- animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit Bar. 4:30
- praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptum Ezec. 38:7
- et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me. Dan. 10:19
- et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est Amos 7:2
- qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
- esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris Mt. 5:25
- ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua Mk. 5:34
- et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te Mk. 10:49
- et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori Lk. 18:13
- et huic ait et tu esto supra quinque civitates Lk. 19:19
- sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari Acts 23:11
- sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi 2 Cor. 12:16
- nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 1 Tim. 4:12
- haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 1 Tim. 4:15
- memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 2 Tim. 2:8
- memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris Apoc. 2:5
- nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae Apoc. 2:10
- esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo Apoc. 3:2
- tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti, 3 Esd. 4:43