Haller's Concordance: ADPREHENDET
- adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra Lev. 26:5
- sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos Num. 32:23
- qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam Sir. 15:1
- adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua Isa. 3:6
- propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus Isa. 59:9
- et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc Osee 2:7
- in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi sui Zach. 14:13
- et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi 4 Esd. 15:37