Haller's Concordance: EUNDEM
- quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit Gen. 46:29
- ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium Josu. 15:5
- referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum 1 Ki. 17:27
- et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius 1 Ki. 17:30
- necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 1 Par. 6:69
- At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. Esther 9:18
- illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes Wis. 17:13
- et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens Mt. 26:44
- et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens Mk. 14:39
- sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent Rom. 12:4
- et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 1 Cor. 10:4
- alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 1 Cor. 12:8
- habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 2 Cor. 4:13
- eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me Phil. 1:30