Haller's Concordance: EUNTES
- reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies Gen. 8:3
- euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum Judg. 18:7
- porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes 2 Ki. 15:11
- haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt Jer. 37:9
- per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent Ezec. 1:17
- et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis Zach. 9:8
- euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores Mt. 9:13
- euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum Mt. 10:7
- et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis Mt. 11:4
- vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas Mt. 14:15
- euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus Mt. 21:6
- et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis Mt. 28:7
- euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Mt. 28:19
- dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent Mk. 6:36
- et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare Mk. 6:37
- et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt Mk. 16:13
- et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae Mk. 16:15
- et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Lk. 7:22
- quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum Lk. 8:14
- dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus Lk. 9:12
- et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi Lk. 9:52
- et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus Lk. 22:8
- euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha Lk. 22:13
- scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 1 Cor. 12:2