Haller's Concordance: EUNUCHUS
- igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat Gen. 39:1
- non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini Dt. 23:1
- Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther 2:15
- et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum Isa. 56:3
- audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin Jer. 38:7
- et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem Acts 8:27
- respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo Acts 8:34
- et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari Acts 8:36
- et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum Acts 8:38
- cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens Acts 8:39