Haller's Concordance: ADPREHENSA
- et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras Gen. 39:12
- inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti Jer. 50:24
- sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5
- et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis Mk. 1:31
- et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae Acts 3:7
- et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure Apoc. 19:20