Haller's Concordance: EVANGELII
- initium evangelii Iesu Christi Filii Dei Mk. 1:1
- cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere Acts 15:7
- in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 2 Cor. 4:4
- quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos Gal. 2:5
- sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare Gal. 2:14
- et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis Eph. 6:15
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii Eph. 6:19
- sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse Phil. 1:7
- scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii Phil. 1:12
- quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum Phil. 1:16
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
- scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli Phil. 4:15
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii Col. 1:5
- si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister Col. 1:23
- quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii Ph'm 1:13
- neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. Lao. 1:4
- et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae Lao. 1:5