Haller's Concordance: EVANGELIO
- et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio Mk. 1:15
- testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio Rom. 1:9
- sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro Rom. 10:16
- si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 1 Cor. 9:12
- ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere 1 Cor. 9:14
- quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio 1 Cor. 9:18
- misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 2 Cor. 8:18
- non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi 2 Cor. 10:14
- super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc Phil. 1:5
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae Phil. 4:3
- et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 1 Th. 3:2
- in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu 2 Th. 1:8
- noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei 2 Tim. 1:8
- quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio 1 Pet. 4:17