Haller's Concordance: EVANGELIZARE
- et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare Lk. 1:19
- Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem Lk. 4:18
- quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum Lk. 4:43
- ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis Acts 16:10
- ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare Rom. 1:15
- non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 1 Cor. 1:17
- etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari 2 Cor. 10:16
- mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi Eph. 3:8