Haller's Concordance: ADPREHENSUM
- interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia Judg. 12:6
- adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium 4 Ki. 25:6
- et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt Mt. 21:39
- qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum Mk. 12:3
- at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit Lk. 14:4
- Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu Acts 9:27
- et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina Acts 17:19