Haller's Concordance: EXACTOR
- si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes Ex. 22:25
- scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius Ps. 109:11
- sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum Isa. 14:4
- et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis Zach. 9:8
- ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simul Zach. 10:4
- cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Lk. 12:58