Haller's Concordance: EXALTAVI
- vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israhel 3 Ki. 14:7
- pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum 3 Ki. 16:2
- ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea Ps. 66:17
- tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo Ps. 89:19
- audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Isa. 1:2
- et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci Ezec. 17:24