Haller's Concordance: EXARUIT
- cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se 3 Ki. 13:4
- propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit Isa. 5:13
- habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret Isa. 37:27
- et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit Jonas 4:7
- et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit Mk. 4:6
- quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 1 Pet. 1:24