Haller's Concordance: EXAUDIET
- et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa 1 Ki. 8:18
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 2 Ki. 22:7
- clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 2 Ki. 22:42
- qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas Job 12:4
- rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes Job 22:27
- ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum Job 35:12
- voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper Ps. 3:4
- et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum Ps. 4:3
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius Ps. 18:6
- clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos Ps. 18:41
- impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae Ps. 20:6
- Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus Ps. 20:9
- vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam Ps. 55:17
- exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum Ps. 55:19
- longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet Pr. 15:29
- maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum Sir. 4:6
- unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus Sir. 34:29
- sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet Sir. 34:31
- non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet Sir. 35:16
- tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest Isa. 58:9
- et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel Osee 2:22
- tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis Mic. 3:4
- et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet Psx. 151:2