Haller's Concordance: EXAUDIVIT
- exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est Gen. 21:17
- deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae Gen. 25:21
- dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan Gen. 30:6
- et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum Gen. 30:17
- recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius Gen. 30:22
- surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei Gen. 35:3
- iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me Dt. 3:26
- timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice Dt. 9:19
- et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias Dt. 26:7
- tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus 1 Ki. 7:9
- exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit 3 Ki. 17:22
- praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum 1 Par. 5:20
- et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti 1 Par. 21:26
- quem exaudivit Dominus et placatus est populo 2 Par. 30:20
- deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus 2 Par. 33:13
- dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini Jud. 4:11
- quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me Ps. 34:4
- hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum Ps. 34:6
- clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos Ps. 34:17
- ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae Ps. 66:19
- quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit Ps. 69:33
- voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me Ps. 77:1
- Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos Ps. 99:6
- cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus Ps. 118:5
- ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me Ps. 120:1
- Exaudivit autem Dominus vocem eius. Dan. 13:44
- et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam Jonas 2:2
- et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 4 Esd. 9:45