Haller's Concordance: EXCELSI
- et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo Gen. 7:19
- igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi Judg. 7:1
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur Ps. 21:7
- quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper Ps. 68:16
- et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi Ps. 77:10
- ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos Ps. 82:6
- qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur Ps. 91:1
- montes excelsi cervis petra refugium ericiis Ps. 104:18
- quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt Ps. 107:11
- generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae Pr. 30:13
- sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi Sir. 43:2
- gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum Sir. 43:13
- Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo Sir. 44:20
- oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis Sir. 50:15
- ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur Isa. 10:33
- Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. Dan. 3:26
- donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Dan. 7:22
- haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis Acts 16:17
- et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem 3 Esd. 8:21