Haller's Concordance: EXCELSUS
- et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus Gen. 14:20
- Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe Dt. 2:10
- quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa 2 Ki. 21:20
- tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam 2 Ki. 22:14
- ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus Job 36:22
- mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis Ps. 68:15
- et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum Ps. 78:35
- et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram Ps. 83:18
- ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus Ps. 87:5
- tu autem Excelsus in aeternum Domine Ps. 92:8
- tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos Ps. 97:9
- Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos Ps. 99:2
- excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius Ps. 113:4
- quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit Ps. 138:6
- quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse Isa. 2:22
- quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum Isa. 57:15
- magnus et non habet finem excelsus et inmensus Bar. 3:25
- Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare Dan. 4:2
- In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Dan. 4:17
- Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Dan. 4:25
- et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Dan. 4:32
- sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit Acts 7:48
- dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus. 3 Esd. 2:3
- et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis. 4 Esd. 4:34