Haller's Concordance: EXCLAMAVIT
- cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul 1 Ki. 28:12
- et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos 2 Ki. 2:26
- et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum 2 Ki. 20:16
- et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te 3 Ki. 13:2
- et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus 3 Ki. 13:21
- cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat 3 Ki. 22:32
- cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 4 Ki. 6:26
- Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. Dan. 13:24
- Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, Dan. 13:42
- Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. Dan. 13:46
- Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. Dan. 13:60
- Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Dan. 5:7
- Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dan. 14:17
- Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. Dan. 14:40
- et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me 1 Ma. 2:27
- et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit Mk. 1:23
- et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Mk. 15:34
- et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui Lk. 1:42
- et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna Lk. 4:33
- et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi Lk. 9:38
- exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban Lk. 23:18
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor Acts 23:6
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2