Haller's Concordance: ADPROPINQUARET
- et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius Gen. 33:3
- cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei 1 Ki. 17:48
- cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa Lk. 7:12
- erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum Lk. 15:25
- factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans Lk. 18:35
- et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus Lk. 19:37
- cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto Acts 7:17
- et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo Acts 9:3