Haller's Concordance: ADPROPINQUAVIT
- SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster Lam. 4:18
- venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius Ezec. 7:12
- quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit Ezec. 30:3
- ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium 1 Ma. 5:42
- et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum Mt. 3:2
- exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum Mt. 4:17
- euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum Mt. 10:7
- tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum Mt. 26:45
- surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit Mt. 26:46
- et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio Mk. 1:15
- et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei Lk. 10:9
- etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei Lk. 10:11
- et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam Lk. 19:41
- qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos Lk. 21:8
- cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius Lk. 21:20
- adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum Lk. 22:47
- patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit Jas. 5:8
- omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus 1 Pet. 4:7
- prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem. 4 Esd. 14:17
- quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum. 4 Esd. 15:15
- praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra. 4 Esd. 16:2