Haller's Concordance: EXIBIT
- en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel Ex. 17:6
- sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo Ex. 21:4
- eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae Pr. 22:10
- homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est Wis. 16:14
- et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem Isa. 2:3
- et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha Jer. 31:39
- multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem Ezec. 24:12
- et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri Zach. 9:14
- et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam Apoc. 20:8