Haller's Concordance: EXIERANT
- iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono Gen. 44:4
- remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum Num. 11:26
- et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant Lk. 8:2
- exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
- et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens Lk. 8:38
- et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. 3 Esd. 5:46