Haller's Concordance: ADQUIESCERE
- Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum Num. 14:43
- nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel Num. 20:21
- cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere Dt. 1:45
- misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades Judg. 11:17
- noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per nuntios mandaverat Judg. 11:28
- noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam Judg. 19:10
- nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane Judg. 19:25
- quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex 1 Ki. 15:23
- noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa 2 Ki. 13:14
- factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est 3 Ki. 21:15