Haller's Concordance: EXISTIMO
- existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis Rom. 8:18
- existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse 1 Cor. 7:26
- rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Cor. 10:2
- existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis 2 Cor. 11:5
- verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam Phil. 3:8
- sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti. 4 Esd. 13:16