Haller's Concordance: EXITE
- cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin Judg. 21:21
- et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes Jud. 14:2
- ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum Isa. 49:9
- recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini Isa. 52:11
- et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis 1 Ma. 2:33
- dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 1 Ma. 10:63
- media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei Mt. 25:6
- propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis 2 Cor. 6:17
- et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis Apoc. 18:4