Haller's Concordance: EXITUM
- dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est Ruth 3:18
- ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis 2 Ki. 3:25
- Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum Ps. 121:8
- non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi Sir. 25:34
- ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est 2 Ma. 5:8
- ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei 2 Ma. 13:13
- mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem Heb. 13:7