Haller's Concordance: EXPANDIT
- et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat Ex. 40:19
- sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis Dt. 32:11
- tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit 2 Ki. 17:19
- stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum 3 Ki. 8:22
- et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius 3 Ki. 17:21
- cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo 4 Ki. 8:15
- itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino 4 Ki. 19:14
- qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam Job 26:9
- expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua Ps. 80:11
- expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte Ps. 105:39
- homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius Pr. 29:5
- et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea Isa. 6:13
- et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino Isa. 37:14
- qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum Isa. 40:22
- MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam Lam. 1:13
- FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos Lam. 1:17
- et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae Ezec. 2:10
- propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet Hab. 1:17