Haller's Concordance: EXPAVIT
- expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus Gen. 27:33
- et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos Ruth 3:8
- et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis 1 Ki. 28:5
- quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum Tob. 7:11
- super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo Job 37:1
- et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 1 Ma. 6:8
- ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere 1 Ma. 16:22