Haller's Concordance: EXPECTA
- dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est Ruth 3:18
- etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum Job 35:14
- expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum Ps. 27:14
- deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat Ps. 37:7
- coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis Ps. 37:34
- quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius Ps. 42:5
- quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo Ps. 42:11
- quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo Ps. 43:5
- expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum Ps. 131:3
- ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te Pr. 20:22
- quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi Isa. 28:10
- et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur Isa. 28:13
- quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit Hab. 2:3
- quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra Soph. 3:8