Haller's Concordance: EXPECTAT
- propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum Isa. 30:18
- Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque. Dan. 12:12
- et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum Mic. 5:7
- non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat 2 Ma. 6:14
- nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat Rom. 8:19
- patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum Jas. 5:7