Haller's Concordance: EXPECTATIO
- non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium Gen. 49:10
- quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum Ps. 9:18
- quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea Ps. 71:5
- expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit Pr. 10:28
- mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit Pr. 11:7
- gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit Pr. 17:8
- et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat Wis. 17:12
- expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14:8
- expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum Jer. 17:13
- quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum Ezec. 19:5
- erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio 2 Ma. 3:21
- nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat Rom. 8:19
- terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios Heb. 10:27