Haller's Concordance: ADQUIEVIT
- adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem Gen. 29:28
- adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis Judg. 17:11
- quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est Judg. 18:20
- et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath 3 Ki. 12:15
- at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit 4 Ki. 5:16
- et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae 4 Ki. 14:11
- qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit 4 Ki. 16:9
- et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath 2 Par. 10:15
- postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis 2 Par. 24:17
- noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo 2 Par. 35:22
- cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum Pr. 5:12