Haller's Concordance: EXPEDIT
- ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit 2 Par. 13:12
- et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere Tob. 3:6
- arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit Job 15:3
- expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua Pr. 17:12
- quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam Mt. 5:29
- et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam Mt. 5:30
- qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris Mt. 18:6
- dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere Mt. 19:10
- nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat Jn. 11:50
- sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos Jn. 16:7
- erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo Jn. 18:14
- si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini 2 Cor. 12:1
- oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis Heb. 13:17