Haller's Concordance: EXPEDITI
- quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam Num. 32:20
- nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris Num. 32:27
- praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti Dt. 3:18
- filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 1 Par. 12:24
- omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 1 Par. 12:38
- clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi Isa. 15:4