Haller's Concordance: EXPOSUIT
- cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis Ex. 2:3
- venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus Ex. 19:7
- septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis Judg. 14:17
- et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit 2 Par. 9:2
- et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. Esther 5:11
- tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit 2 Ma. 13:26