Haller's Concordance: EXSURGE
- tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio Tob. 8:4
- exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria Bar. 5:5
- et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius Acts 22:16
- sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi Acts 26:16
- propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus Eph. 5:14
- exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 4 Esd. 5:18