Haller's Concordance: EXTENDENS
- qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus Gen. 48:14
- nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra Ex. 9:15
- noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem Ps. 85:5
- amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem Ps. 104:2
- haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam Isa. 42:5
- haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum Isa. 44:24
- onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo Zach. 12:1
- quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum 2 Ma. 14:32
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est 2 Ma. 15:32
- et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius Mt. 8:3
- et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei Mt. 12:49
- et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti Mt. 14:31
- et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius Mt. 26:51
- et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo Lk. 5:13
- fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me Phil. 3:13
- et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum 3 Esd. 8:74