Haller's Concordance: EXTENDERE
- et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini 1 Ki. 22:17
- quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Ki. 24:11
- si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum Job 36:29
- tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest Isa. 58:9
- et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem 1 Ma. 12:39
- et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum 1 Ma. 14:31
- nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere Acts 27:30