Haller's Concordance: EXTENDIT
- itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum Gen. 26:25
- dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam Ex. 4:4
- extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti Ex. 8:6
- feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti Ex. 8:17
- extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas Ex. 10:13
- extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus Ex. 10:22
- extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius Judg. 6:21
- et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit 1 Ki. 26:9
- postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves 2 Ki. 6:6
- cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se 3 Ki. 13:4
- et ait tolle qui extendit manum et tulit illud 4 Ki. 6:7
- stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas 2 Par. 6:12
- [Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:] Esther 5:2
- qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris Job 9:8
- qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili Job 26:7
- ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes Job 28:9
- extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum Ps. 55:20
- caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem Pr. 31:20
- multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit Sir. 8:3
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
- manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius Isa. 23:11
- et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius Isa. 25:11
- qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum Isa. 40:22
- artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo Isa. 44:13
- qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jer. 10:12
- qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jer. 51:15
- et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est Ezec. 10:7
- et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui Ezec. 17:7
- dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus Osee 7:5
- et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro 1 Ma. 9:47
- post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit 2 Ma. 7:10
- tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera Mt. 12:13
- Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare Mk. 1:41
- et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi Mk. 3:5
- et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius Lk. 6:10
- qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum, 4 Esd. 16:60