Haller's Concordance: EXTENDITQUE
- quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam Gen. 8:9
- extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium Gen. 22:10
- extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti Ex. 9:23
- extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius Judg. 3:21
- porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius 1 Ki. 14:27