Haller's Concordance: EXTINGUERE
- et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram 2 Ki. 14:7
- volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, Esther 14:9
- aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum Cant. 8:7
- in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere Eph. 6:16
- Spiritum nolite extinguere 1 Th. 5:19