Haller's Concordance: EXTINGUETUR
- quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur 4 Ki. 22:17
- quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur 2 Par. 34:25
- nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius Job 18:5
- lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur Job 18:6
- quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui Job 21:17
- lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur Pr. 13:9
- qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris Pr. 20:20
- quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur Pr. 24:20
- cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt Pr. 26:20
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius Pr. 31:18
- anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat Sir. 23:22
- si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur Sir. 28:14
- qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos Sir. 28:27
- nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam Isa. 34:10
- et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni Isa. 66:24
- ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur Jer. 7:20
- si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur Jer. 17:27
- et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem Ezec. 20:47
- et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur Ezec. 20:48
- delebitur enim malum et extinguetur dolus. 4 Esd. 6:27
- et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere. 4 Esd. 14:25
- et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae. 4 Esd. 16:15