Haller's Concordance: EXTREMA
- ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri Gen. 23:9
- et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit Ex. 28:25
- et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum Ex. 39:23
- cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur Num. 24:20
- manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui Dt. 17:7
- ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium Josu. 15:5
- descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel Josu. 18:16
- cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini 1 Ki. 9:27
- porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum 1 Ki. 14:2
- et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi 2 Esd. 1:9
- et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea Job 38:13
- ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae Ps. 63:9
- risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat Pr. 14:13
- viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt Isa. 41:5
- laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur Isa. 44:23
- egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob Isa. 48:20
- pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus Jer. 25:31
- ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus Jonas 2:6