Haller's Concordance: EXTREMOS
- extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege Gen. 47:2
- et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius Gen. 47:21
- quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum Dt. 25:18
- vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras Josu. 10:19
- vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel 4 Ki. 14:26
- et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda 1 Ma. 5:53