Haller's Concordance: EXTRINSECUS
- fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus Gen. 6:14
- sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus 3 Ki. 6:30
- omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius 3 Ki. 7:9
- cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem 3 Ki. 8:8
- similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles 2 Par. 4:3
- vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem 2 Par. 5:9
- et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem Ezec. 40:19
- et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare Mk. 7:18
- praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum 2 Cor. 11:28
- quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 1 Pet. 3:3